Immagini della pagina
PDF
ePub

est, conversationem injungens misericordiae ilicem. De ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere.

Christianus

peccato gravi admisso ab Ecclesia Dei velut extorris fit-in medio ad virtutis Christianae perfectionem cursu intercipitur genuina autem poenitentia, in Ecclesiam Dei, et pristinum virtutis stadium postliminio restituitur.

Est quidem voluntati divinae, est humanae naturae, est religionis Christianae ingenio, est Ecclesiae Christianae oeconomiae omnino conveniens, hominem quotidie ad altiorem virtutis gradum contendere, quotidie magis perfici, atque virtutis humanae ideae exemplari, simul et auctori quotidie propiorem fieri;

Quod, ut alia in hanc rem momenta praeteream, vel sola sacramentarii systematis oeconomia ostendit.

Etenim non tantum insigniorem quamque vitae nostrae epocham sacramentali ceremonia, religionis docendae, nutriendae atque augendae, novo peropportuno medio Christiani auspicamur; sed etiam Sacramentorum praecipuo, quo ad docendam, nutriendam, augendam, perficiendamque religionem vel virtutem non est aliud efficacius, Eucharistia, per media intervalla frequenter uti et possumus et jubemur.

Est vero etiam ex altera parte, ea naturae nostrae, protoparentum peccato vitiatae conditio, ut non tantum multis impedimentis ab hoc continuo ad virtutis perfectionem progressu tot ceteroquin vehiculis instructi, retardemur; sed etiam omni, quo adhuc substitimus, moralis rectitudinis statu excidere facile possimus. Vel unicum enim ex genere gravium,

peccatum, rationem imperio subjicit concupiscentiae: errori et ignorantiae reddit: vana veris posthabere, et sectari facit: nos Dei amicitia, utpote ejus voluntati obnitentes dejicit: divinae nemesi obligat: juribus et privilegiis filiorum Dei, et membrorum Ecclesiae hoc sensu exuit, quod ad illam Dei familiam, quae vera ad mentem Dei, et primam ideam ejus biblicam, Ecclesia Dei est, haud amplius, peccatores dum sumus, pertineamus, corpore tantum conspicuae adhaerentes Ecclesiae, animo autem ab illa invisibili magna Dei Ecclesia extorres.

Lapsos tamen rursus, iterumque in gratiam recipere, atque parata ad id operis divini spiritus ope, pro maxima et indulgentissima sua in genus humanum benevolentia, non dedignatur Deus, sed nonnisi vera cordis poenitentia ad se conversos.

Quae quidem conditio et toti rerum oeconomiae, et hominis naturae rationali, plane est conveniens, et in omni sacrórum bibliorum pagina exigitur.

Quod argumentum cum magis ad Anthropologiam revelatam, quam ad biblicam Ecclesiae Dei ideam pertineat; lubet tantum paucis rationes delibare, quae faciant, ut nonnisi una, hac sincerae ad se per veram cordis poenitentiam conversionis, conditione, Deus velit, possitque peccatorem in gratiam recipere.

Sunt autem sequentes:

Prima: Deus in gratiam et aeternae beatitatis consortium recipere nequit, nisi qui sint suarum perfectionum aemuli, sibi similes, sibi et toti rerum universitati per rectum rationis usum et per charitatem conjuncti.

Ipsa enim beatitatis rationali naturae convenientis, et a Deo paratae, alias etiam ipsi divinitati propriae, pars maxima in ipso rectae rationis usu, in

legitima cum Deo, et omni rerum universitate, conjunctione, in omnis boni studio, et in reciproco naturarum intelligentium amatarum, vicissim amantes redamantium, amore consistit.

Altera: Deus id legum suarum sanctitati, suaeque majestati debet, ut impune nec haec laedatur, nec illa temere violetur; tanto magis, quanto plures ad peccandum, aut impunitate, aut nimium facili delictorum condonatione, allicerentur; quodvis autem delictum, ut quaedam quasi systematis totius rerum universitatis sit habenda turbatio, quae, quantum in ipso est, a peccatore sit resarcienda, aut poena, aut poenitentia, quae poena est et voluntaria, et temporaria:

Qua haec omnia praestari, ex iis constabit, quae paulo post de poenitentiae natura sum dicturus.

Tertia: Eadem est ratio recuperandi regni coelorum, quae primo adeundi.

Adire autem hoc volentibus, proximus ejus praeco, Joannes et poenitentiam imperat, et Baptismum; Christus vero, proprius regni coelorum auctor, et stator, non tantum tanquam inauguralem ceremoniam Baptismum, sed ejusmodi etiam poenitentiam candidatis injungit, quae velut nova nativitas, carnalem hominem mutet in spiritualem; Petrus primo post Pentecosten ad Judaeos sermone Act. II. 37-38, de hoc Christi regno disserens, cum qui ipsum audierant, compuncti corde dixissent: Quid faciemus viri fratres? respondit: Resipiscite, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus S.

Inde etiam posterioris temporis Ecclesia peccatores necdum reconciliatos, foris, ante limina, vel in

vestibulo templi, quasi a regno Dei exules in iisdem fere poenitentiae stationibus, quibus et catechumenos, tenuit, donec digni fuerint judicati, qui intus reciperentur, illi rite expiati, isti tentati, probatique.

Poenitentiae

natura et indoles describitur.

In exponendo hoc, ceteroquin etiam ad Anthropologiam propius pertinente argumento, in explicanda verae poenitentiae natura, et indole, licet hic paulo longius versari, quod ad totam exomologeseos sacramentalis rationem, quam hic interpretor, intelligendam, praeprimis necessarium sit, poenitentiae, cujus adjuvandae gratia hoc Sacramentum est institutum, naturam ac indolem penitius cognitam habere, atque hoc modo ejus interpretatio ab hoc in idea Ecclesiae biblica loco, neutiquam aliena sit.

Poenitentia menti Dei, et SS. bibliis conformis, genuina, atque ad peccatorem restituendum apta, et efficax, est animi dolor, Deum suis peccatis offensum, atque a se aversum cogitantis, cum serio sui emendandi, illumque sibi reconciliandi proposito conjunctus; vel ut finitione doctoris in dogmaticis classici, Petri Lombardi, utar, virtus est, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus, plangenda ulterius committere nolumus.

Duobus igitur constat, et ab adulterina dignoscitur, summis capitibus, vera et genuina poenitentia, dolore de peccatis commissis, et emendationis studio. Totidem distinctis commentariis de cordis contritione primum, de emendationis studio posthac again.

Dolor

de commissis peccatis, pars prima poenitentias.

Hominem serio de Deo suis peccatis offenso; atque a se averso cogitantem, de iis poenitere, sive dolorem concipere, veluti ex ipsa rei natura necessa

rium est.

Multa enim et magna complectitur una haec cogitatio: Deum peccatis meis offendi, atque conjunctis quasi multifariis motivis, sensum doloris excitat, eumque vel tanto majorem et intentiorem, vel puriorem, nobilioremque vel ignobiliorem, fructuumque, qui inde exspectantur, magis minusve efficacem et feracem, quo quisque diutius, breviusque illi cogitationi inhaeserit: quo magis minusve curatam ejus analysin instituerit: quo plures, paucioresve adsociatae concurrerint ideae: quo vel in hac vel illa idea, vel cogitationis ejus, analysi, instituta, veluti disjunctae parte, praecipue metitanda substiterit etc.

Primum quidem omnium, peccatori suorum delictorum memori, Deumque illis offensum cogitauti in mentem veniat, necessum est: Deum legum suarum vindicem esse, nec posse ullum peccatum impunitum relinquere; tantum abesse, ut possit unquam beatum reddere, qui gravioris peccati reus e vita mortali decesserit.

Cum autem omnes simus a natura ita constituti, ut quam beatissimi esse tota quisque anima adpetamus, et omne malum horreamus; ab ipsa etiam natura impellimur, tantae beatitatis jacturam ut doleamus, lugeamusque; tristi vero imminentis mali ex-. spectatione percellamur; atque uti malum horremus, ita mali caussam detestemur; et si penes nos hujus mali causa resederit, si illius nobis ipsimet,

« IndietroContinua »