Immagini della pagina
PDF
ePub

Curet peccator resipiscens, quam amplissimum gaudiorum ex hoc tergemino fonte scaturientium, elenchum sibi formet, unde, quid, quale, quantumque eorum, suae conditionis hominibus speciatim conveniat, probe possit dignoscere, et, quae vitae incommoda, alios suae conditionis homines prementia, possint ab homine recto- cujus solius hoc privi legium est et quo gaudiorum genere, compensari? intelligere.

Praeprimis vanam suae conditionis hominum opinionem, qua multa ut genuina bona, multa tanquam mala, utrobique decepti habere solent, peccator resipiscens dedoceatur necesse est; discat vero, quam diversa ratione homo rectus, et corruptus communibus alias humano generi in universum, nullo cetera vel rectitudinis vel vitiositatis discrimine habito, bonis et gaudiis perfruantur.

Ex opposito aeque explicatissimam corruptionis moralis, sive peccati in universum, generali vocis significatu sumti imaginem peccator resipiscens ob oculos habeat necesse est, qua omnis ejus natura, effectusque, sive hominis illo obstricti miseria, per singulas suas partes, parallelis cum virtutis partibus et effectibus, lineis, atque coloribus vivis, et magno impetu spectatorem ferientibus, repraesentetur; ut ejus intuitu horrorem concipiat, et hunc quidem eo majorem, quo contrariae virtuti opposita haec imago, magis relucescit.

Anthropologiae revelatae est, ut rectitudinis mo→ ralis, sive virtutis, ita etiam corruptionis moralis sive peccati, imaginem hujusmodi, suis omnibus numeris absolutam referre. Extremis igitur solummodo lineis utramque pro instituti mei ratione, quae in

[ocr errors][ocr errors]

sequéntibus clarius perspici poterit, hic interim describere visum est;

.... Licet autem triplici potissimum modo peccatum virtuti opponere; primum, dum partes constitutivae peccati, partibus constitutivis virtutis: dein, dum modus, quo peccator in vitae terrenae bona tendit, modo, quo in eadem homo rectus fertur: demum, dum beatitati hominis recti, dum effectibus virtutis, ellectus peccati, multiplex hominis peccatoris miseria opponuntur

Partium, quibus peccatum constat, prima est ignorantia, et error, opposita fidei ac prudentiae, parti primae rectitudinis moralis, vel virtutis humanae.

Inde fit, ut homo ex sola opinione, pretium sensuum, atque hujus saeculi bonis justo magis imponat; minoris vero, quam valeat, nobiliora animi, atque alterius post fata vitae bona aestimet:

Inde fit, ut, qua ratione naturae, et conditoris legibus congruenter nunc agat? nunc abstineat? haud ipsi constet.

Inde fit, ut larvam vel umbram beatitatis, non ipsam, veritatem amplectatur, etiam cum, quod; ad breve quandoque tempus eliam peccatori contingit, beatissimus sibi videatur.

Hoc quidem velim peccator resipiscens quam frequentissime sibi repetat: Se ex ignorantia et er, rore, misero hoc, quem nunc detestatur,, fugitque, statu adhuc fuisse detentum, ut tanto intensiori studio scientiae salutari vacet, quo solo potest malum, quo premitur, et mali causam a se amoliri,

1. Quod vero studium ut magis acuatur, et urgeatur, non parum proderit, si ipsam hancce peccati caucam, ignorantiam et errorem, stultitiae nomine, quo et sacra biblia frequenter utuntur, sibi exprobret.

Majorem enim ad hunc effectum vim et efficaciam hoc nomen mihi habere videtur, tum, quod prae erroris et ignorantiae vocabulis in communi hominum aestimatione sit probrosum; tum quod hoc nomine usus peccator, ignorantia et errore se ex propria culpa teneri sibi exprobret, quibus alii non raro ex invincibili potius defectu, quam propria culpa premuntur.

Naturae autem vitia, vel malignae fortunae injurias rectus homo, quantum potest, diligentia, bonave fide sua vel corrigit, vel compensat; peccator vero negligit, augetque sua culpa et suo damno, atque hoc titulo meretur viro recto ut sapienti, ex adverso poni ut imprudens et stultus.

Pars peccati altera est praeposterus bonorum sensibus percipiendorum amor, quo rationalis ceteroquin creatura a sua creatore, virtutis prototypo, a natura aeternaque ejus lege, a recta ratione, a nativa sua et primigenia humanitatis dignitate, ab aeternis bonis velut aversa, ad creaturas, ad partem sui viliorem, ad passionum effraenem libidinem sequendam, ad ipsorum brutorum conditionem, ad terrena, ad caduca gaudia, tanquam unicum desideriorum suorum scopum convertitur.

Haec omnia paucis licet verbis concepta, sensum amplissimum continent; quem ut sibi pro suo quisque peccator resipiscens modo, enucleare valeat, paulo longius temporis spatium, meditationibus, in haec puncta instituendis, impendat, necesse est.

Quod quidem studium, uti primam poenitentiae partem, dolorem de peccatis fovet, nutrit, perficitque; ita vicissim a sénsu doloris hujus sustinetur, juvatur, dirigiturque eo, quo emendatio ut sequatur, illud est dirigendum, nempe ad excitandum deside

rium, propositumque, ex hoc statu molesto, quo demumcunque id fieri labore et medio debeat, eluctandi, atque animum, ne illuc relabatur, aptis munimentis custodiendi.

Pars tertia, quae peccatum totum, quale, quantumque sit, veluti oculis subjicit, opera externa sunt, ex hujusmodi animi, uno, bonorum sensibus percipiendorum, et in universum praepostero suimet amore infecti, dispositione nasci solita: ea praesertim, quae illi hominum, cui quisque peccator resipiscens, atque in hoc cognoscendi penitius peccati studio occupatus adnumeratur, classi et ordini quodammodo propria sunt.

Ita Paulus, non uno in loco, dum vel virtutem compendioso Spiritus, vel charitatis erga Deum, vel peccatum aeque compendioso carnis nomine describere sibi proponit, opera recenset, quibus se manifestare solent.

Qua ratione ille charitatem descripserit, adhuc meminimus. Peccatum carnis nomine compellatum, iterumque virtutem tropo spiritus propositam, pari ratione ex utriusque operibus, quibus ab invicem distinguuntur, ad Gal. V. 19— 25 cognosci vult. Manifesta sunt, ait, opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissentiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus est: Charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.

Duo summopere peccatoris resipiscentis, atque hoc consilio in naturam, et veram peccati ratio

nem inquirentis interest, probe perspecta habere, et animo perpendere, primum: Non externis solum operibus, sed et desideriis, ac cogitationibus peccari, de quo Christus in oratione montana monuit;

Alterum, idque priori proxime connexum: Nullum vitii genus adeo simplex esse, atque in omnibus, quae illuc concurrunt, actionibus et desideriis, omnino homogeneum, sed unumquodque mixtum esse, atque ex omnibus aliis vitiorum generibus aliquid secum ferre; diversa tamen ratione in quovis peccatore misceri ita, ut si objecta, in quae peccando tendunt homines, respiciens tria statuas principaliora vitia, superbiam, avaritiam, luxuriam, possis etiam haec fere tria diversae mixtionis genera statuere:

superbia, avaritia, luxuria,

luxuria, superbia, avaritia,

avaritia, luxuria, superbia.

Quod quidem probe tenere eo serviet, nequis temere se justificatum, emendatumve credat: cum vitium praedominans eradicasse sibi videtur; sed ut potius moneatur peccator resipiscens, intimas cordis latebras continua diligentia perscrutari, siquid forsan vitii adhuc latentis deprehendere possit.

Si virtutem in mediocritate constituas, novam illi poteris peccati faciem, quam curatius nosse, quam maxime peccatoris resipiscentis interest, opponere, modum nempe, quo in terrenae vitae bona homo peccator tendit, modo, quo eadem homo rectus prosequitur.

Cum modus, quo homo rectus in fugiendis malis, et appetendis bonis, sive in omnibus, quae agit, auream illam, in qua virtus simul et beatitas humana recte, collocatur, mediocritatem tenet, servatque, partim fortitudo sit, partim temperantia, ita tamen, ut

« IndietroContinua »