Immagini della pagina
PDF
ePub

Exomologesis.

In tres sectiones hoc caput dispescitur. Prima velut isagogica, ostendit hominem in peccatum grave lapsum ab Ecclesia Dei velut extorrem fieri, atque quasi in medio ad virtutis Christianae perfectionem cursu intercipi; genuina autem poenitentia in Ecclesiam, virtatisque pristinum stadium postliminio restitui, ut interruptum ad metam cursum iterum possit prosequi. Altera genuinam poenitentiam, unicum restituendi peccatoris medium, quae, qualisque sit, describit. Tertia docet peccatorum confessionem et ab eorum reatu absolutionem sacerdotalem paucis exomologesin sacramentalem, tanquam resipiscentiae signum, et poenitentiae publicam professionem esse solemnem peccatoris in Ecclesiam Dei restitutionem, simul autem Ecclesiam in ipso hanc solemnitatem subeundi praecepto, facillimum rite poenitendi et resipiscendi medium peropportune, quasi benigna et opitulante manu peccatori praebere.

Usu quidem receptum, hanc, de qua nunc ago, sacramentalem ceremoniam velut a parte sui principali, Sacramentum poenitentiae vocari, quo nomine, ut volunt theologi, fideles admoneantur, poenitentiam alio modo ad hoc, quam ad alia Sacramenta requiri: horum respectu nonnisi praeviam dispositionem esse, peccati gravis consciis ad percipiendum fructum sacramentalem, necessariam: hic autem non tantum ut dispositionem ad obtinendam remissionem peccatorum requiri, sed tanquam partem essentialem, ad ipsum Sacramentum constituendum concurrere.

Id. Bibl. Tom. III.

1

Parum etiam referre videtur, quo nomine res ab intelligentibus compelletur: imo inconsultum esse, rerum sacrarum nomina, vulgo nota, et ob vetustatem velut sacrosancta mutare: multos saltem ejusmodi mutatione offendi posse, qui rem cum nomine vulgari tolli, vana sibi religione imaginantur.

Verumtamen nullus dubito, Exomologeseos nomen, poenitentiae nomini hic substituere; partim quod eruditis suo idiomate, neutiquam autem plebi, patrio sermone scribam; partim quod etiam in ipsum nomen, non immerito culpae ejus aliquid rejici posse credam, qua non raro poenitentia, intra angustos hajus Sacramenti terminos concluditur; aut potius poenitentia cum sacramentali confessione ita confunditur, ut poenituisse dicantur, qui se peccatores esse, utcunque fuerint confessi.

Quod autem substitutum hic Exomologeseos nomen vi sua nativa significat, a poenitentia ipsa tanquam ejus juvandae ac promovendae medium distinguitur, atque ad externum ritum Sacramenti, quo peccatores ad rite poenitendum instituuntur, tanquam pars praecipua pertinet; estque confessio peccatorum, praeter quam adhuc sub eodem significatu et nomine, tanquam aliam ejusdem Sacramenti et medii partem, usus loquendi apud Graecos, simul satisfactionem complectitur.

[ocr errors]

Inde etiam haec denominatio Tertulliano, scriptori ceteroquin latino praeferenda est visa; qui de poenitentia, cap. IX. libri huic argumento dicati ait: Is actus, qui magis graeco vocabulo exprimitur, et frequentatur, exomologesis est, qua delictum Domino nostrum confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione poenitentia nascitur, poenitentia Deus mitigatur. Itaque exomologesis prosternendi'et humilificandi hominis disciplina

« IndietroContinua »