Immagini della pagina
PDF
ePub

et omnes veterani; viri feminaeque ex censu libertinum coactae dare militem. Audita in sena. tu vox Principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae ex pollicitatione. 2. Omnia haec frustra praeparassemus, nisi, qui illa regeret, fuisset. Itaque, ut praesidium ultimum, respublica ab Augusto ducem in bellum poposcit Ti berium. 3. Habuit in hoc quoque [bello] medio. critas nostra speciosi ministri locum. *) Finita equestri militia, designatus quàestor, necdum senator, aequatus senatoribus, et iam designatis tribunis plebis, partem exercitus ab Urbe, tradiU.c.ti ab Augusto, perduxi ad filium eius. 4. In quae760 stura deinde, remissa sorte provinciae, legatus P.C.eiusdem ad eundem missus; quas nos primo anno 7 acies hostium fudimus! quantis prudentia ducis Opportunitatibus (usi) furentes eorum vires universas exhausimus partibus! quanto cum tempe. ramento simul * * * utilitatis **) res auctoritate imperatoris agi vidimus! qua providentia hiber. na disposita sunt! quanto opere inclusus custo, diis exercitus nostri (hostis), ne qua posset erumpere, inopsque copiarum, et intra se furens, viribus haustis elanguesceret!

U.c. CXII. Felix eventu, forte conatu, prima aesta 759 te belli, Messallini opus mandandum est memop.C.riae. 2. Qui vir, animo etiam, quam gente, nobilior, dignissimus, qui et patrem Corvinum habuisset, et cognomen suum Cottae fratri relinqueret, praepositus Illyrico, subita rebellione, cum semi

6

*) H. e. ego quoque Velleius functus sum ministerio quodam.

**) Forte: simul lenitatis et utilitatis. —Partibus, 1. & per partes exhausimus universas.

plena legione vicesima circumdatus hostili exercitu, amplius XX millia hostium fudit fugavitque; et ob id ornamentis triumphalibus honoratus est. 3. Ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia virium, ut, ubicumque Caesar esset, nihil in se reponerent.*) Pars exercitus eorum, proposita ipsi duci**), et ad arbitrium utilitatemque nostram macerata, perductaque ad exitiabilem famem, neque instantes sustinere, neque cum facientibus copiam pugnandi, dirigentibusque aciem ausa congredi, occupato monte Claudio, munitione se defendit. 4.At ea pars, quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant provinciis, circumfusa quinque legionibus nostris, auxiliaribusque, et equitatui regio (quippe magnam Thracum manum, iunctus praedictis ducibus, Rhoemetalces, Thraciae rex, în adiutorium eius belli secum trahebat), paene exitiabilem omnibus cladem intulit. 5. Fusa regiorum equestris acies, fugatae alae, conversae cohortes. sunt, apud signa quoque legionum trepidatum. Sed Romani virtus militis plus eo tempore vindicavit gloriae, quam ducibus reliquit : qui, multum a more imperatoris sui discrepantes, ante in hostem inciderunt, quam per exploratores, ubi hostis esset, cognoscerent. 6. Iam igitur in dubiis rebus semetipsae legiones adhortatae, iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interemto praefecto castrorum, praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus, quibus etiam primi ordines cecidere, invasere hostes: nec sustinuisse contenti, perrupta eorum acie, ex insperato victoriam vindicaverunt. 7. Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem die, quo Tiberius, ado

H. e. desperarent. **) sc. Tiberio, tamquam scopus.

U.c.ptatus ab avo suo naturali erat, et iam ante bien760 nium, qualis esset, apparere coeperat, mira pra, p.C.vitate animi atque ingenii in praecipitia conver7. sus, patris atque eiusdem avi sui animum alienavit sibi; moxque, crescentibus in dies vitiis, dignum furore suo habuit exitum.

CXIII. Accipe nunc, M.Vinici, tantum in bello ducem, quantum in pace vides principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant, quique ad eum venerant, contractisque in una castra decem legionibus, LXX amplius cohortibus, quatuordecim (alis), et pluribus quam decem veteranorum millibus, ad hoc magno voluntariorum numero, frequentique equite regio, tanto denique exercitu, quantus nullo umquam loco post bella fuerat civilia; omnes eo ipso laeti erant, maximamque fiduciam victoriae in numero reponebant. 2. At imperator, optimus eorum, quae agebat, iudex, et utilia speciosis praeferens, quodque semper eum facientem vidi in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur, sequens, paucis diebus exercitum, qui venerat, ad refovendas ex itinere eius vires, moratus, cum eum maiorem, quam ut temperari posset, neque habilem gubernaculo cerneret, dimittere statuit: 3. prosecutusque longo et perquam laborioso itinere, cuius difficultas enarrari vix potest, ut neque universos quisquam auderet aggredi, et partem digredientium, suorum quisque metu finium, universi tentare non possent, V.c.remisit eo, unde venerant: et ipse asperrimae 760-hiemis initio ingressus Sisciam *), legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis.

P.C.

7.

CXIV. O rem dictu non eminentem, sed soli. da veraque virtute atque utilitate maximam, ex*) ad confluentes Savum fl. et Colopem; hodie Sissek.

perientia suavissimam, humanitate singularem! Per omne belli Germanici Pannonicique tempus, nemo e nobis, gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus, imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus ille tantorum onerum mole huic uni negotio vacaret animus. 2. Erat desiderantibus paratum iunctum vehiculum; lectica eius publicata, cuius (usum) cum alii, tum ego sensi.~ Iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc solum importatum instrumentum balinei, nullius non succurrit valetudini. Domus tantum ac domestici deerant; ceterum nihil, quod ab illis aut praestari, aut desiderari posset. 3. Adiiciam illud, quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae retuli, agnoscet protinus, Solus semper equo vectus est: solus cum iis, quos invitaverat, maiore parte aestivarum expeditionum, coenavit sedens; non sequentibus disciplinam, quatenus exemplo non nocebatur, ignovit; admonitio frequens [in] erat et castigatio, vindicta rarissima: agebatque medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis. 4. Hiems emolumentum patrati belli contulit. Sed insequenti aestate omnis Pannonia, reliquiis totius belli in Dalma-U.c. tia manentibus, pacem petiit. Ferocem illam tot 761 millium iuventutem, paulo ante servitutem mi-p C. natam Italiae, conferentem arma, quibus usa erat 8 apud flumen nomine Bathinum, prosternentemque se universam genibus imperatoris, Batonemque et Pinetem, excelsissimos duces, captum alterum, alterum deditum, iustis voluminibus ordine narrabimus, ut spero. 5. Autumno victor in hiberna reducitur exercitus, cuius omnibus copiis a Caesare M. Lepidus praefectus est, vir nominis ac fortunae eorum proximus: quem in quantumi VELLEIUS.

H

9

quisque aut cognoscere, aut intelligere potuit, in tantum miratur ac diligit, tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat. U.c. CXV. Caesar ad alteram belli Delmatici mo762 lem animum atque arma contulit. In qua regioP.C.ne ne quali adiutore legatoque fratre meo, Magio Celere Velleiano, usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est, et amplissimorum honorum, quibus triumphans cum Caesar donavit, signat memoria. 2. Initio aestatis Lepidus, educto hibernis exercitu, per gentes integras immunesque adhuc clade belli, et eo feroces ac truces, tendens ad Tiberium imperatorem,et cum difficultate locorum, et cum vi hostium luctatus, magna cum clade obsistentium, excisis agris, exustis aedifi eiis, caesis viris, laetus victoria, praedaque onustus, pervenit ad Caesarem: 3. et ob [ea] quae, si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornamentis triumphalibus, consentiente cum iudicio Principum voluntate senatus, (honoratus) *) est. 4. Illa aestas maximi belli consummavit effectus. Quippe Perustae ac Desitiates Delmatae, situ locorum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia, sed praecipue angustiis saltuum paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt,cum paene funditus eversi forent. 5. Nihil in hoc tanto bello, nihil in Germania aut videre maius, aut mirari magis potui, quam quod imperatori numquam adeo ulla opportuna visa est victoriae occasio, quam damno amissi pensaret militis. Semperque visum est gloriosum, quod esset tutissimum; et ante con

*) Donátus coniecit Rhenanus. Sed melius ex II, 112, 2. honoratus. In codice enim mpto omnis haec vox deside

rata est.

« IndietroContinua »