Immagini della pagina
PDF
ePub

Brundisium, et post triennium Spoletium, quo anno Floralium ludorum factum est initium. Post-U.c.. que biennium ducta Valentia, et sub adventum 536 in Italiam Hannibalis, Cremona atque Placentia. a.C. XV. Deinde, neque dum Hannibal in Italia 218 moratur, neque proximis post excessum eius annis, vacavit Romanis colonias condere; cum esset in bello conquirendus potius miles, quam dimittendus, et post bellum vires refovendae magis, quam spargendae. 2. Cn. autem Manlio Vol-U.o sone et M. Fulvio Nobiliore consulibus, Bononia 565 deducta colonia, abhinc annos ferme CCXVII; et,a.Co post quadriennium, Pisaurum ac Potentia; inter- 189 iectoque triennio Aquileia etGravisca,et post quadriennium Luca.3.Eodem temporum tractu,quamquam apud quosdam ambigitur, Puteolos Saler-U.c. numque et Buxentum missi coloni : Auximum au- 596 tem in Picenum, abhinc annos ferme CLXXXVII,a.C. ante triennium, quam Cassius censor a Lupercali 158 in Palatium versus*) theatrum facere instituit. Cui id demoliendo eximia civitatis severitas et

consul Scipio restitere. Quod ego inter claris-a.C.. sima publicae voluntatis argumenta numerave- 155 rim. 4. Cassio autem Longino et Sextio Calvino,U.e. qui Sallues apud Aquas, quae ab eo Sextiae ap-630 pellantur, devicit, consulibus, Fabrateria dedu-a.C. cta est, abhinc annos ferme CLVH. et post an-124 num, Scylacium, Minervium, Tarentum, Neptunia: Carthagoque in Africa, prima, ut praediximus, **) extra Italiam colonia condita est. 5. Dea.C. Dertona ambigitur. Narbo autem Martius in 118

Lupercal erat antrum Pani sacrum, ad m. Palatinum. Theatrum igitur illud pertinebat ab hoc antro ad ipsum montem. Cf. Val. Max. II. 4, 2.

**) Forsan in deperditis (Cap. IX. init.) de ea re locutus erat Velleius. Quamquam Ruhnkenius verba: ut pr. eiicienda putat.

Gallia, Porcio Marcioque consulibus, abhinc an nos circiter CLIII, deducta colonia est. Pos U.c.tres et viginti annos in Bagiennis Eporedia, Ma 654 rio sexies, Valerioque Flacco consulibus. Nea.C.que facile memoriae mandaverim, quae, nisi mi 100 litaris, post hoc tempus deducta sit.

XVI. Cum haec particula *) operis velut for mam propositi excesserit, quamquam intelligo, mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae pronive gurgitis ac verticis modo nusquam patitur consistere, paene magis necessaria praetereunda, quam supervacua amplectenda: nequeo tamen temperare mihi, quin rem saepe agitatam animo meo, neque ad liquidum ratione perductam, signem stilo. 2. Quis enim abunde **) mirari potest, quod eminentissima cuiusque professionis ingenia, in eandem formam, et in ider attati temporis congruerint spatium: et, quemadmodum clausa capso, aliove septo, diversi generis animalia, nihilo minus separata alienis, in unum quaeque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis capacia ingenia in similitudine et temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separaverint? 3. Una, neque multorum annorum spatio divisa, aetas, per divini spiritus viros, Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, illustravit tragoedias: una priscam illam et veterem sub Cratino, Aristophane et Eupolide comoediam. At nova comica Menandrus, aequalesque eius aetatis magis quam operis, Philemon ac Diphilus, et inve

*) quae continetur capp. XIV et XV.

**) Sensus: quis enim satis mirari potest, ingenia maxima maximeque varia intra breve tempus coniuncta vixisse, ea diversa, sed tamen temporibus suis accommodata, studia exercuisse, sicuti animalia diversi generis, in idem conclave congregata, suam tamen retinent naturam.

nere intra paucissimos annos, neque imitanda reliquere*). 4. Philosophorum quoque ingenia, Socratico ore defluentia, omnium, quos paullo ante enumeravimus, quanto post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? Quid ante Isocratem, quid post eius auditores, eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit? adeo quidem artatum angustiis temporum, ut nemo memoria dignus alter ab altero videri nequiverint.**) Neque hoc inGraecis, quam inRomanis, evenit magis.

XVII. Nam, nisi aspera ac rudia repetas, et inventi laudanda nomine, ***) in Attio circaque eum Romana tragoedia est: dulcesque Latini leporis facetiae per Caecilium Terentiumque et Afranium suppari aetate nituerunt. 2. Historiçǝs (ut et Livium quoque priorum aetati adstruas praeter Catonem et quosdam veteres et obscuros, minus LXXX annis circumdatum aevum tulit: ut nec poëtarum in antiquius citeriusve processit ubertas.†) 3. At oratio, ac vis forensis, perfectumque prosae eloquentiae decus, ut idem separetur Cato, (pace P. Crassi, Scipionisque, et Laelii, et Gracchorum, et Fannii, et Ser. Galbae dixerim) ita universa sub principe operis sui erupit Tullio, ut delectari ante eum paucissimis, mirari vero neminem possis, nisi aut ab illo visum, aut qui illum viderit. 4. Hoc idem evenis

*) Nemo eorum opera imitatione assequi valuit.

**) h. e. quicunque eo tempore clari inter Athenienses fuere oratores, ii ita brevi spatio vixerunt, ut quilibet eorum quemlibet ceterorum oculis videre, h. e. a facie nosse posset.

***) h. e. nisi velis Livium Andronicum, Enniumque et Naevium commemorare, qui non nisi ab inventione laudandi sunt, in dictione asperi et rudes.

†) Vult Velleius, ut videtur, eodem tempore, quo magni floruere historici, maximos etiam poetas, (a Lucretio usque ad Manilium) floruisse, heroicos nimirum.

VELLEIUS.

B

se grammaticis, plastis, pictoribus, scalptoribus, quisquis temporum institerit notis, reperiet, eminentia cuiusque operis artissimis temporum claustris circumdata. 5. Huius ergo receden tis*) in quoddam seculum ingeniorum similitudinis, congregantisque se et in studium par, et in emolumentum, causas cum semper requiro, numquam reperio, quas esse veras confidam, sed fortasse verisimiles: inter quas has maxime. 6, Alit aemulatio ingenia: et nunc invidia, nunc admiratio imitationem accendit: matureque, quod summo studio petitum est, adscendit in summum: difficilisque in perfecto mora est; naturaliterque, quod procedere non potest, recedit. 7. Et, ut primo ad consequendos, quos priores ducimus, accendimur, ita, ubi aut praeteriri, aut aequari eos posse desperavimus, studium eum spe senescit, et, quod adsequi non potest, sequi desinit, et, velut occupatam relinquens materiam, quaerit novam: praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid, in quo nitamur, conquirimus: sequiturque, ut frequens ac mobilis transitus **) maximum perfecti operis impedimentum sit.

XVIII. Transit admiratio ab conditione temporum et ad urbium. Una urbs Attica pluribus annis eloquentia, quam universa Graecia, operibusque floruit: adeo ut corpora gentis illius separata sint ***) in alias civitates, ingenia vero solis Atheniensium muris clausa existimes. 2. Neque ego hoc magis miratus sim, quam, neminem Ārgivum, Thebanum, Lacedaemonium oratorem, *) h. e. contractae quasi.

**) ad aliam artem, in qua sese exerceaut ingenia.

***) h. e. cives Attici ex patria sua emigraverint, artes tamen perpetuum Athenis habuerint domicilium.

aut dum vixit, auctoritate, aut post mortem memoria dignum existimatum. 3. Quae urbes, item ut aliae, talium studiorum fuere steriles, nisi Thebas unum os Pindari illuminaret. Nam Alcmana · Lacones falso sibi vindicant.

C. VELLEII PATERCULI HISTORIAE ROMANAE AD M. VINICIUM Cos.

LIBER IF

Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit. Quippe remoto Carthaginis metu, sublataque imperii aemula, non gradu, sed praecipiti cursu, a virtute descitum, ad vitia transcursum ; vetus disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. 2. Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum, quas praediximus, *) Metellus, tum in circo Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt: publicamque magnificentiam secuta privata luxuria est. 3. Triste deinde, et contume-U.c. liosum bellum in Hispania, duce latronum Viri- 606 atho, secutum est: quod ita varia fortuna gestuma.C. est, ut saepius Romanorum gereretur adverså. 148 Sed interemto Viriatho, fraude magis quam vir-U.o. tute Servilii Caepionis, Numantinum gravius ex-614 arsit. 4. Haec urbs numquam plura quam decema.C. millia propriae iuventutis armavit: sed, vel fero-140 *) Cf. Lib. I, cap. XI, §. 3.

« IndietroContinua »