Immagini della pagina
PDF
ePub

dignitatis concupissent modum; quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis obtulisset respublica. 2. Huic atrocitati adiectum scelus unicum. Quippe iuvenis, specie excellens, necdum duodevicesimum transgressus annum, immunisque delictorum paternorum, Fulvii Flacci filius, quem pater legatum de conditionibus miserat, ab Opimio interemtus est. Quem cum haruspex Tuscus, amicus, flentem in vincula duci vidisset, Quin tu hoc potius, inquit, facis? proti. nusque, illiso capite in postem lapidcum ianuae carceris, effusoque cerebro, exspiravit. 3. Crudelesque mox quaestiones in amicos clientesque Gracchorum habitae sunt. Sed Opimium, virum alioqui sanctum et gravem, damnatum postea iu-a.C dicio publico, memoriâ ipsius saevitiae nulla ci-110 vilis persecuta est misericordia. 4. Eadem Ru-a.C. tilium Popilliumque, qui consules asperrime in 132 Tib. Gracchi amicos saevierant, postea iudici, orum publicorum merito oppressit invidia. Rei tantae parum ad notitiam pertinens interponatur. 5. Hic est Opimius, a quo consule celeberrimum Opimiani vini nomen: quod iam nullum esse, spatio annorum colligi potest, cum ab eo sint ad te, M. Vinici, consulem anni CLI. 6. Factum Opimii, quod inimicitiarum quaesita erat ultio, minor secuta auctoritas: et visa ultio privato odio magis, quam publicae vindictae, data.

VIII. [Subinde, Porcio Marcioque consulibus, deducta colonia Narbo Martius.]*) Mandetur deinde memoriae severitas iudiciorum. Quippe C. Cato consularis, M. Catonis nepos, Africani sororis filius, repetundarum ex Macedonia damnatus est,cum lis eiusHS.XVIII.millibus aestimaretur.*)

*) Translata haec huc videntur ex I, 15, 5.
**) h. e. non amplius 900 circiter imperialibus.

Adeo illi viri magis voluntatem peccandi intuebantur, quam modum, factaque ad consilium dirigebant, et quid, non in quantum, admissum foret, aestimabant. 2. Circa eadem tempora duo Metelli fratres uno die triumphaveU.c.runt. Non minus clarum exemplum, et adhuc 641 unicum Fulvii Flacci, eius qui Capuam ceperat, a.C.filiorum, sed alterius in adoptionem dati, in col113 legio consulatus*) fuit. Adoptivus in AcidiniManlii familiam datus. Nam censura Metellorum, patruelium, non germanorum, fratrum fuit: quod solis contigerat Scipionibus. 3. Tum Cimbri et Teutoni transcendere Rhenum, multis mox nostris, suisque cladibus nobiles. Per eadem tempoU.c.ra clarus eius Minucii, qui porticus, quae hodie646 que celebres sunt, molitus est, ex Scordiscis triuma.C.phus fuit.

108 IX. Eodem tractu temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus, Laeliusque, Ser. Galba, duo Gracchi, C. Fannius, Carbo Papirius, et ante omnes L. Crassus et M. Antonius. Nee praetereundus Metellus Numidicus, et Scaurus. 2. Quorum aetati ingeniisque successere C. Caesar Strabo, P. Sulpicius. Nam Q. Mucius iuris scientia, quam proprie eloquentiae nomine, celebrior fuit. 3. Clara etiam per idem aevi spatium fuere ingenia, in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii atque Attii, usque in Graecorum ingeniorum comparationem evecta, magnumque inter hos ipsos facientis operi suo locum (Ennii); adeo quidem, ut in illis limae, in hoc paene plus videatur fuisse sanguinis.**) 4. Celebre et Lucilii nomen fuit, qui sub P. Africano, Numantino bello eques mi

*) In mpt. Cos. fuit; al. consulum.

**) h. e. poeticae virtutis.

litaverat. Quo quidem tempore iuvenes adhuc Iugurtha ac Marius, sub eodem Africano militantes, in iisdem castris didicere, quae postea in contrariis facerent. 5. Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuvenis; sed opus belli civilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum est. 6. Vetustior Sisenna fuit Coelius: aequalis Sisennae Rutilius, Claudiusque Quadrigarius, et Valerius Antias. Sane non ignoremus, eadem aetate fuisse Pomponium *), sensibus celebrem, verbis rudem, et novitate inventi a se operis commendabilem.

X. Prosequamur notae severitatem censorumU.c. CassiiLonginiCaepionisque, qui abhinc annosCLV 629 M. Lepidum Aemilium augurem, quod sex mil-a.C. libus (HS.) aedes conduxisset, adesse iusserunt. 125 At nunc, si quis tanti habitet, vix ut senator agnoscitur. Adeo mature a rectis in prava, a pravis in vitia, a vitiis in praecipitia pervenitur. 2. Eo-U dem tractu temporum et Domitii ex Arvernis, et 632 Fabii ex Allobrogibus victoria fuit nobilis. Fa-a.C. bio, Paulli nepoti, ex victoria cognomen Allobro-121 gico inditum. 3. Notetur Domitiae familiae peculiaris quaedam, et ut clarissima, ita artata numero felicitas. Septem ante hunc, nobilissimae simplicitatis iuvenem, Cn. Domitium, fuere.(singuli) singulis omnino parentibus geniti, sed omnes ad consulatum sacerdotiaque, ad triumphi autem paene omnes pervenerunt insignia.

XI. Bellum deinde Iugurthinum gestum estU.e. per Q. Metellum, nulli secundum seculi sui. Hu-645 ius legatus fuit C. Marius, quem praediximus, na-a.C. tus agresti loco', hirtus atque horridus, vitaque 109 sanctus, quantum bello optimus, tantum pace pes

*) Bononiensem, clarum Atellanarum scriptorem.

nos,

simus, immodicus gloriae, [insatiabilis,]*) impotens, semperque inquietus. 2. Hic per publicaaliosque in Africa negotiantes, criminatus Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium annum bellum, et naturalem nobilitatis superbiam, morandique in imperiis cupiditatem, effecit, ut, cum, commeatu petito, Romam venisset, con. U.c.sul crearetur, bellique paene patrati a Metello, 647 qui bis Iugurtham acie fuderat, summa commita.C.teretur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit 107 clarissimus, et meritum virtute utique cognomen Numidici ei inditum. 3. Ut paullo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est: quippe intra XII ferme annos huius temporis consules fuere Metelli, aut censores, aut triumpharunt amplius duodecies; ut appareat, quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc florere fortunam, nunc senescere, nunc interire.

XII. At C. Marius L. Sullam iam tunc, ut praecaventibus fatis, copulatum sibi quaestorem a.C.habuit, et per eum, missum ad regem Bocchum, 106 Iugurtha rege, abhinc annos ferme CXXXVIII, a.C.potitus est. Designatusque iterum consul in ur104 bem reversus, secundi consulatus initio Calendis Ianuariis eum in triumpho duxit. 2. Effusa, ut praediximus, immanis vis Germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque consules, et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem, et alios celeberrimi nominis viros trucidassent; populus Romanus non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem, quam Marium, est ratus. 3. Tum multipli*) v.insatiabilis Ruhnkenius quoque glossema esse putavit.

cati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumtus: quo anno Cn. Domitius Trib. pleb.a.C. legem tulit, ut sacerdotes, quos antea collegae 103 sufficiebant *), populus crearet. 4. Quarto, transa.C. Alpes circa Aquas Sextias cum Teutonis confli- 102 xit; amplius CL millia hostium priore ac postero die ab eo trucidata; gensque excisa Teutonum. 5. Quinto, citra Alpes in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul, et proconsul Q. Luta-U.c. tius Catulus fortunatissimo decertavere proelio: 655 caesa aut capta amplius CC millia hominum. Haca.C. victoria videtur meruisse Marius, ne eius nati 101 rempublicam poeniteret, ac bona malis repensas

se.

100

6. Sextus consulatus veluti praemium ei me.U.c. ritorum datus. Non tamen huius consulatus frau-654 detur gloria, quo Servilii Glauciae, Saturniniquec.C. Apuleii furorem, continuatis honoribus rempublicam lacerantium,et gladiis quoque et caede comitia discutientium, consul armis compescuit, hominesque exitiabiles in Hostilia curia morte multavit.

XIII. Deinde interiectis paucis annis tribuna-U.c. tum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, elo-663 quentissimus, sanctissimus, meliore in omnia in-a.C. genio animoque, quam fortuna, usus. 2. Qui 91. cum senatui priscum restituere cuperet decus, et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem ; (quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus, cum in multos clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non seculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum, maximo cum gemitu civitatis damnaverant) in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium, non intelligentem, si qua de plebis commo. *) h.e ipsi sacerdotes eligebant.

« IndietroContinua »