Immagini della pagina
PDF
ePub

navem imposuerunt. At ille, adsecutus circa insulani Aenariam filium, cursum in Africam direxit, inopemque vitam in tugurio ruinarum Carthaginensium toleravit: cum Marius, adspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alteri possent esse solatio.

XX. Hoc primum anno, sanguine consulis Romani, militis imbutae manus sunt. Quippe Q. Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompeii proconsulis, seditione, sed quam dux excitaverat, interfectus est. 2. Non erat Mario, Sulpicio Cinna temperatior. Itaque, cum ita civitasU.c. Italiae data esset, ut in octo tribus contribue-767 rentur novi cives; ne potentia eorum et multitu-a.C. do veterum civium dignitatem frangeret, plus- 87 que possent recepti in beneficium, quam auctores beneficii; Cinna, in omnibus tribubus eos se distributurum, pollicitus est. 3. Quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat. E qua pulsus collegae optimatiumque viribus, cum in Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est, suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula, flamen Dialis. Haec iniuria homine, quam exemplo, dignior fuit. 4. Tum Cinna, corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam, spe largitionis, militibus, ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, receptus est. Is cum universus in verba eius iurasset, retinens insignia consulatus, patriae bellum intulit, fretus ingenti numero novorum civium: e quorum delectu CCC amplius cohortes conscripserat, ac triginta legionum instar impleverat. 5.Opus erat partibus auctoritate,gratia: cuius augendae, C. Marium cum filio de exilio revocavit, quique cum iis pulsi erant.

XXI. Dum bellum autem infert patriae Cin

na, Cn. Pompeius, Magni pater (cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, [ut praescripsimus,] usa erat respublica, quique Asculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, V et LXX civium Romanorum, amplius LX millia Italicorum una die conflixerant) frustratus spe continuandi consulatus, ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret, temporibusque insidiari videretur, et huc atque illuc, unde spes maior affulsisset potentiae, se exercitumque deflecteret. 3. Sed ad ultimum magno atrocique proelio cum Cinna conflixit. Cuius commissi patratique sub ipsis moenibus oculisque urbis Romanae, pugnantibus spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. 4. Post hoc, cum utrumque exercitum, velut parum bello exhaustum, laceraret pestilentia, Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas, amissorum aut gladió aut morbo civium paene damno repensata est: populusque Romanus, quam vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit. 5. Seu duae, seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis, ante annos fere CLXVII. Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul fuit. Cinna et Marius, haud incruentis utrimque certaminibus editis, urbem occupaverunt: sed prior ingressus Cinna, de recipiendo Mario legem tulit.

XXII. Mox C. Marius pestifero civibus suis reditu intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta. 2. Neque licentia gladiorum in mediocreis saevitum, sed excelsissimi quoque atque eminentissimi civi tatis viri variis suppliciorum generibus affecti. In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu

Cinnae interfectus est. Merula autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis, superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute reipublicae flamen Dialis precatus erat deos, eos in exsecrationem Cinnae, partiumque [eius] tum precatus, optime de republica meritum spiritum reddidit. 3. M. Antonius, princeps civitatis atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Marii Cinnaeque confossus est. 4. Q. Catulus, et aliarum virtutum et belli Cimbrici gloria, quae illi cum Mario communis fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce arenaque perpolito, illatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo, mortem magis voto, quam arbitrio inimicorum obiit. 5. Omnia erant praecipitia in republica; nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet, aut petere sustineret. Postea id quoque accessit, ut saevitiae causam avaritia praeberet, et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur; et qui fuisset locuples, fieret nocens, sui quisque periculi merces [foret]; nec quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum.

XXIII. Secundum deinde consulatum Cinna,U.c. et septimum Marius in priorum dedecus iniit. Cu-668 ius initio morbo oppressus decessit, vir in belloa.C. hostibus, in otio civibus infestissimus, quietisque 86 impatientissimus. 2. In huius locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem*) solvi iusserat: cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta est. 3. Dominante in Italia Činna, maior pars

*) i. e. quartam sortis partem, ita ut tribus partibus creditores fraudarentur.

nobilitatis ad Sullam in Achaiam, ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla interim cum Mithridatis praefectis, circa Athenas Boeotiamque [et Macedoniam] ita dimicavit, ut et Athenas reciperet, et plurimo circa multiplices Piraeei portus munitiones labore expleto, amplius CC millia hostium interficeret, nec minus multa caperet. 4. Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est. Adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, us semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani, Atticâ fieri, praedicarent. 5. Ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae conditionis, cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis, et animos extra moenia, corpora, necessitati servientes, intra muros habebant. 6. Transgressus deinde in Asiamı Sulla, parentem ad omnia supplicemque Mithridatem invenit. Quem multatum pecunia ac parte navium, Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coëgit: captivos recepit; in perfugas noxiosque animadvertit: pater. nis, id est, Ponticis finibus contentum esse iussit. U.c. XXIV. (At) C.Flavius Fimbria, qui praefectus 669 equitum ante adventum Sullae, Valerium Flaca.Č.cum consularem virum interfecerat, exercituque 85 occupato Imperator appellatus, forti Mithridatem pepulerat proelio, sub adventum Sullae se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter exsecutus. 2. Eodem anno P. Laenas tribunus plebis Sex. Lucilium, qui [in] priore anno tribunus plebis fuerat, saxo Tarpeio deiecit: et cum collegae eius, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent, aqua ignique iis interdixit. 3. Tum Sulla, compositis transmarinis

rebus, cum ad eum, primum omnium Romanorum, legati Parthorum venissent, et in iis quidam magi ex notis corporis *) respondissent, coelestem eius vitam et memoriam futuram, revectus in Italiam, haud plura quam XXX armatorum millia adversum CC amplius hostium exposuit Brundisii. 4. Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim, quam quod, cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque illaturum se bellum iis dissimulavit, nec, quod erat in manibus, omisit; existimavitque, ante frangendum hostem, quam ulciscendum civem; repulsoque externo metu, ubi, quod alienum esset, vicisset, superavit, quod erat domesticum. 5. Ante adventum L. Sullae Cinna seditione orta ab exercitu interemtus est, vir dignior, qui arbitrio victorum moreretur, quam iracundia militum: de quo vere dici potest, ausum eum, quae nemo auderet bonus, perfecisse, quae a nullo nisi fortissimo perfici possent; et fuisse eum in consultando temerarium, in exsequendo virum. Carbo, nullo suffecto collega, solus toto anno consul fuit.

XXV. Putares, Sullam venisse in Italiam, nonU.c. belli vindicem, sed pacis auctorem: tanta cum 670 quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cuma.C. singulari cura frugum, agrorum, hominum, ur- 84 bium, perduxit in Campaniam; tentavitque justis legibus et aequis conditionibus bellum componere. Sed iis, quibus et (res) pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. 2. Crescebat interim in dies Sullae exercitus, confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo.U.c. Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem 671 Norbanumque consules superat: quorum Norba-a.C. h. e. ex corporis forma.

83

« IndietroContinua »