Immagini della pagina
PDF
ePub

THE NEW YORK PUBLIC LIBRARY

790153 A ASTOR, LENOX AND TILDEN FOUNDATIONS

1935

VELLEII PATERCULI HISTORIAE ROMANAE

A D M. VINICIUM Co s.

1

LIBER I. I. *** tempestate distractus a duce suo Ne-a.C. store, Metapontum condidit. *) Teucer, non re-1163 ceptus a patre Telamone, ob segnitiam non vindicatae fratris iniuriae, Cyprum adpulsus, cognominem patriae suae Salamina constituit. Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupavit: Phidippus Ephyram in Thesprotia. 2. At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam reiectus, tres ibiurbes statuit: duas a patriae nomine, unam a victoriae memoria, Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, haereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur. 3. Regni potitur Aegisthus per annos VII. Hunc Orestes,

) Haud pauca absque dubio ab initio operis periisse putanda sunt, in quibus et Vinicium pluribus allocutus fuerit et de proposito sto egerit Velleius, declaraveritque, se omnem populi R. historiam, sed breviter et ita ut non nisi capita quasi rerum tangeret, enarraturum. Eius, quae mu. tilata ad nos pervenit, periodi contextus hic fere fuisse in. formandus est: Urbe Troia eversa ,

quum redirent Graecorum duces in patriam suam , deos sibi adversos experti, partim in alienas terras delati novas sedes condide Tunt.Epeus, in sinu Tarentino tempestate distractus duce etc. VELLEIUS.

А

WOR 20 JUN 34

4

matremque, socia consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum, spatio vitae et felicitate imperii apparuit: quippe vixit annis XC, regnavit LXX. qui se etiam a Pyrrho, Achillis filio, virtute vindicavit. Nam quod pactae. eius , Mene. lai atque Helenae filiae, Hermiones, nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit. 4. Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria de. cederet. Sors Tyrrhenum contigit.. Pervectus in Italiam , et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis in.. teritum filii eius ,, Penthilus et Tisamenus, regna.

vere triennio.
.C II. Tum, fere anno octogesimo post Troiam
1104captam, centesimo et vicesimo quam Hercules ad

Deos excesserat, Pelopis progenies', quae omni
hoc tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesi in-
perium obtinuerat, ab Herculis progenie expelli.
tur. Duces recuperandi imperii fuere Temenus,

Cresphontes ,. Aristodemus; quorum abavus fueA.C.rat. 2. Eodem fere tempore Athenae sub regi. 1068bus esse desierunt: quorum ultimus rex fuit Co

drus, Melanthi filius, vir non praetereundus. Quip-
pe, cum Lacedaemonii gravi bello Atticos preme-
rent, respondissetque Pythius, quorum dux ah
hoste esset occisus, eos futuros superiores: de-
posita veste regia, pastoralem cultum induit, im-
mixtusque castris hostium de industria , impru-
denter, rixam iniiciens, interemtus est. 3. Co-
drum cum morte aeterna gloria, Athenienses se-
cuta victoria est. Quis eum non miretur, qui his
artibus mortem quaesierit, quibus ab ignavis vita
quaeri solet? 4. Huius filius Medon primus Are

[ocr errors]
[ocr errors]

Le chon Athenis fuit. Ab hoc posteri apud Atticos te dicti Medontidae; sed ii, insequentesque Archonil tes usque ad Charopem, dum viverent, eum ho

norem usurpabant. 5. Peloponnesii, digredientesa.C. finibus Atticis, Megaram, mediam Corintho Athe-1167 nisque urbem, condidere. 6. Ea tempestate et Tyria classis , plurimum pollens mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo nostri orbis termino. insulam circumfusam Oceano, perexiguo a conti. nenti divisam freto , Gades condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica condita est. 7. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi, iactatiquea.C. eum variis casibus, tum saevitia maris, quinto 1089 decimo anno sedem cepere contra Lesbum insu. lam.*)

III. Tum Graecia maximis concussa est mo-a.C. tibus: Achaei, ex Laconica pulsi, eas occupaverel 103 sedes, quas nunc obtinent: Pelasgi Athenas commigravere: acerque belli iuvenis, nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, anteMyrmi. donum vocitata civitas. 2. Quo nomine mirari convenit eos, qui Iliaca componentes tempora , de ea regione, ut Thessalia, commemorant. Quod cum alii faciant, Tragici frequentissime faciunt; quibus minime id concedendum est. Nihil enim ex persona poëtae, sed omnia sub eorum, qui illo tempore vixerunt, dixerunt. Quod si quis a Thessalo, Herculis filio, eos appellatos Thessalos dicet: reddenda erit ei ratio, cur nunquam ante hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. 3. Paullo ante Aletes, sex-a.C. tus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae1074

*) i. e. in continenti Asiae minoris, quae provincia postea Aeolis vocata est.

antea fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi con. tinentem, in Isthmo condidit. Neque est, quod miremur ab Homero nominari Corinthum. Nam ex persona poëtae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur aetate eius, multo post llium captum conditae.

1y. Athenienses in Euboea Chalcida et Ere triani colonis occupavere; Lacedaemonii in Asia R.C.Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses, orti, 1052ut praediximus, Atticis Hippocle et -Megasthene 'n.C ducibus, Cuma's in Italia condiderunt. Huius 1049classis cursum esse directum alii columbae an.

tecedentis volatu ferunt, alii nocturno aeris so. no, qualis Cerealibus sacris cieri solet. 2. Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed aliis *) diligentior ritus pa. trii mansit custodia: Cumanos Osca mutavit yicinia. Vires autem veteres earum urbium hodie. que magnitudo ostentat moenium. 3. Subsequenti tempore magna vis Graecae iuventutis, abundan

tia virium sedes quaeritans, in Asiam se effudit. a.C.Nam et Iones, duce lone profecti Athenis, nobi. 1044)issimam partem regionis maritimae occupavere,

quae hodieque appellatur Ionia; urbesque constituere, Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, Myuntem, (Teum,) Erythram, Clazomenas, Phocaeam; multasque in Aegaeo atque Icario occupavere insulas, Samum, Chium, An.

drum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles. a.C.4. Et mox Aeolii, eadem profecti Graecia, longis. 1064simisque acti erroribus non minus illustres ob.

*) aliis pro alteris, sc. Neapolitanis.. Cuman. . vich nin, h. e. ut Cumani mutarent mores, Oseorum vicinia effocit.

« IndietroContinua »