Immagini della pagina
PDF
ePub

U.c.

a.C.

39

bienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam, interfectoque legato Antonii, concusserat: qui virtute et ductu Ventidii, una cum Parthorum copiis, celeberrimoque iuvenum Pacoro, regis filio, extin-715 ctus est. 2. Interim Caesar per haec tempora, ne, res disciplinae inimicissima, otium corrumpe. ret militem, crebris in Illyrico Dalmatiaque expeditionibus, patientia periculorum, bellique experientia durabat exercitum. 3. Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, gravissimi comparandique antiquis exempli auctor fuit. Quippe primipili centurionem, nomine Vibillium, ob turpem ex acie fugam, fusti percussit.

U.c.

LXXIX. Crescente in dies et classe et fama Pompeii, Caesar molem belli eius suscipere sta-, tuit. Aedificandis navibus, contrahendoque militi ac remigi, navalibusque adsuescendo certa-717 minibus atque exercitationibus, praefectus est M.a.C. Agrippa, (vir) virtutis nobilissimae, labore, vigi37 lia, periculo invictus, parendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus, et per omnia extra dilationes positus,*) consultisque facta coniungens. 2. Hic, in Averno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata, quotidianis exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius, despondente ei Nerone, cui ante nupta fuerat, Liviam, auspicatis U.c. reipublicae ominibus duxisset eam uxorem, **) 716 Pompeio Siciliaeque bellum intulit. 3. Sed vi-a.C. rum humana ope invictum, graviter eo tempore 38 ⚫) impatiens dilationis.

**) eam abundat, ut saepius. Sic Liv. I, 19. Qui, regno pot. etc.

Ea

U.c.fortuna concussit. Quippe longe maiorem par718 tem classis, circa Veliam, Palinurique promontoa. C. rium, adorta vis Africi laceravit ac distulit. 36 patrando bello mora fuit, quod postea dubia, et interdum ancipiti fortuna gestum est. 4. Nam et classis eodem loco vexata est tempestate, et, ut navali primo praelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum prospere, ita inopinato classis (adversae) adventu gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades: neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terra, paene a Pompeio oppressae sunt. 5. Sed ancipitis fortuna temporis matura virtute correcta. plicatis quippe utriusque partis classibus, paene omnibus exutus navibus Pompeius Asiam fuga petivit, iussuque M. Antonii, cuius opem peU.c.tierat,dum inter ducem et supplicem tumultuatur, 719 et nunc dignitatem retinet, nunc vitam precaa.C.tur, a Titio iugulatus est. 6. Cui in tantum du35 ravit hoc facinore contractum odium, ut mox, lu

Ex

dos in theatro Pompeii faciens, execratione populi, spectaculo, quod praebebat, pelleretur. U.c. LXXX. Acciverat, gerens contra Pompeium 718 bellum, ex Africa Caesar Lepidum cum XII sea.C.miplenis legionibus. Hic vir omnium vanissi36 mus, neque ulla virtute tam longam fortunae indulgentiam meritus, exercitum Pompeii, quia propior fuerat, sequentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem ac fidem, sibi iunxerat: 2. inflatusque amplius XX legionum numero, in id furoris processerat, ut inutilis alienae victoriae comes, quam diu moratus erat, *) dissidendo in consiliis Caesari et semper diversa his, quae aliis placebant, dicendo, totam victoriam ut suam in

Triverat tempus in Sicilia Lilybaco oppugnando.

terpretaretur, audebatque denuntiare Caesari, excederet Sicilia. 3. Non ab Scipionibus, aliisque veteribus Romanorum ducum, quidquam ausum patratumque fortius, quam tunc a Caesare. Quippe cum inermis et lacernatus esset, praeter nomen nihil trahens, ingressus castra Lepidi, evitatis, quae iussu hominis pravissimi tela in eum acta erant, cum lacerna eius perforata esset lancea, aquilam legionis rapere ausus est. 4. Sciquid interesset inter duces. Armati inermem secuti sunt; decimoque anno, quam ad [in] dissimillimam vitae suae potentiam pervenerat, Lepidus et a militibus et a fortuna desertus, pulloque velatus amiculo, inter ultimam confluentium ad Caesarem turbam latens, genibus eius advolutus est. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt; spoliata, quam tueri non poterat, dignitas.

res,

LXXXI. Subita deinde exercitus seditio (qui plerumque contemplatus frequentiam suam, a disciplina desciscit, et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet) partim severitate, partim liberalitate discussa Principis. 2. Speciosumque per id tempus adiectum supplementum Campanae coloniae. (Agri) eius relicti*) erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies HS **) in Creta insula redditi, et aqua promissa, ***) quae hodieque singulare et salubritatis instar et amoenitatis ornamentum est. 3. Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Victor deinde Caesar rever

*) Agri (quod insertum) relicti sunt non assignati, non divisi.

**) h. e. 60,000 imperial. ***) i. e. aquaeductus.

sus in Urbem, contractas emtionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est; templumque Apollini, et circa porticus, facturum promisit, quod ab eo singulari exstructum munificentia est.

LXXXII. Qua aestate Caesar tam prospere Libium in Sicilia, bene fortuna in Caesare et reU.c.publica militavit ad Orientem. *) Quippe Anto718 nius cum XIII legionibus ingressus Armeniam, a.C.ac deinde Mediam, et per eas regiones Parthos 36 petens, habuit regem eorum obvium. 2. Primoque duas legiones, cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano legato amisit; mox saepius ipse, cum summo totius éxercitus discrimine, ea adiit pericula, e quibus servari se posse desperaverat; amissaque non minus quarta parte militum, captivi cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide servatus, qui, clade Crassiani exercitus captus, cum fortunam, non animum, mutasset, accessit nocte ad stationem Romanam, praedixitque, ne destinatum iter peterent, sed diverso silvestrique pervaderent. 3. Hoc M. Antonio atque illius legionibus saluti fuit: de quibus tamen, totoque exercitu, haud minus pars quarta, ut praediximus, militum, calonum servitiique desiderata tertia est; impedimentorum vix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, quia vivus exierat, victoriam vocabat. Qui, tertia aeU.c.state reversus in Armeniam, regem eius Artavas720 den, fraude deceptum, catenis, sed, ne quid hoa.C.nori deesset, aureis vinxit. 4. Crescente deinde

34

*) Locus corruptus. Pro Libium al. Lepidum. Ruhnkenius hoc modo emendat: Qua aestate Caesar tam prospe re sepelivit in Sicilia bellum,-fortuna in Caesare et rep. mutavit ad Orientem.

et amoris in Cleopatram incendio, et vitiorum, quae semper facultatibus licentiaque et assentationibus aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit; cùm ante, novum se Liberum patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis, crocotaque velatus aurea, et thyrsum tenens, cothurnisque subnixus, curru, velut Liber Pater, vectus esset Alexandriae.

[ocr errors]

LXXXIII. Inter hunc apparatum belli, Plancus, non iudicio recta legendi, *) neque amore reipublicae aut Caesaris, (quippe haec semper impugnabat) sed morbo proditor, **) eum fuisset humillimus assentator reginae, et infra servos cliens, cum Antonii librarius, cum obscoenissimarum rerum et auctor et minister, 2. cum in omnia et in omnibus venalis, cum caeruleatus et nudus, caputque redimitus arundine et caudam trahens, ***) genibus innixus Glaucum saltasset in convivio, refrigeratus ab Antonio, †) ob manifestarum rapinarum indicia, transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam victoris proU.c. sua virtute interpretabatur; dictitans, id proba- 722 tum a Caesare, cui ille ignoverat. Mox autema.C. hunc avunculum Titius imitatus est. 3. Haud 32 absurde Coponius, vir praetorius gravissimus, P. Silii socer, cum, recens transfuga, multa ac nefanda Plancus absenti Antonio in senatu obiiceret: Multa, inquit, me hercules fecit Antonius pridie,††) quam tu illum relinqueres.

⚫) meliores partes sequendi.

**) vitio animi insito inconstans,

***) Quia Glaucum, deum marinum, imitabatur. Cf. Ovid. Met. XIII, 904.

quum Antonius frigidius eum exciperet s. spectaret, minusque ei faveret.

tt Alias enim forte non reliquisses. Quasi non semper eius faciendi causa fuisset.

« IndietroContinua »