Immagini della pagina
PDF
ePub

tinuerunt locos, clarasque urbes condiderunt, Smyrnam, Cymen, Larissam, Myrinam, Mitylenenque, et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula.

V. Clarissimum deinde Homeri illuxit ingenium, sine exemplo maximum, qui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poëta meruit. 2. In quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ille imitaretur, neque post illum, qui eum imitari posset, inventus est. Neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo perfectissimum, praeter Homerum et Archilochum, reperiemus. 3. Hic longius a temporibus belli, quod composuit, Troici, quam quidam rentur, abfuit. Nam ferme ante annosa.C. DCCCCL floruit, intra mille natus est. 4. Quo 920 nomine non est mirandum, quod saepe illud usurpat, oioi viv foovol star. Hoc enim ut hominum, ita seculorum notatur differentia. Quem si quis caecum genitum putat, omnibus sensibus orbus

est.

VI. Insequenti tempore imperium Asiaticunt ab Assyriis, qui id obtinuerant annis MLXX,a.C. translatum est ad Medos, abhinc annos ferme 840 DCCCLXX. 2. Quippe Sardanapalum eorum regem, mollitiis fluentem, et nimium felicem malo suo, tertio et tricesimo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut semper successor regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio vitaque privavit. 3. Ea ae-a.C. tate clarissimus Graii nominis Lycurgus Lace-876 daemonius, vir generis regii, fuit severissimarum iustissimarumque legum auctor, et discipli nae convenientissimae vir; cuius quamdiu Sparta diligens fuit, excelsissime floruit. 4. Hoc tra ctu temporum, ante annos quinque et sexaginta,a.C. quam urbs Romana conderetur, ab Elissa Tyria, 817

quam quidam Dido autumant, Carthago condia.C.tur. 5. Circa quod tempus Caranus, [vir generis 813 regii,] sextus decimus ab Hercule, profectus Argis, regnum Macedoniae occupavit. A quo magnusAlexander cum fuerit septimus decimus, iure materni generis Achille auctore, paterni Hercule gloriatus est. 6. [Aemilius Sura de annis populi Romani*): Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones. Exinde duobus regibus, Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam, devictis summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium Nini regis Assyriorum, qui princeps rerum potitus, intersunt anni MDCCCCXCVA

a.C. VII. Huius temporibus aequalis Hesiodus fuit, Soo circa CXX annos distinctus ab Homeri aetate, vir perelegantis ingenii, et mollissima dulcedine carminum memorabilis,otii quietisque cupidissimus, ut tempore tanto viro, ita operis auctoritate proximus. Qui vitavit, ne in id, quod Homerus, incideret: patriamque et parentes testatus est; sed patriam, quia multatus ab ea erat, contume. liosissime. 2. Dum in externis moror, incidi in rem domesticam, maximique erroris et multum disa.C. crepantem auctorum opinionibus. Nam quidam, 800 huius temporis tractu, aiunt, a Tuscis Capuam a.U.Nolamque conditam, ante annos fere DCCCXXX: 48, quibus equidem adsenserim. 3. Sed M. Cato quan

[ocr errors]

*) Verba haec, et quae sequuntur uncis inclusa, manife. stum glossema esse, et argumentum et contextus docere videtur. De Aemilio Sura quum nihil aliunde constet, legendum fortasse Manilius seu Manlius_Sura, quem saepins commemorat Plinius Hist. Nat. libr. I. Ceterum I. Scali

ger (Canon. Isag. 1. III.) illa omnia in fine §. 2. collocanda censuit post verba: Arbaces M. -- privavit.

tum differt! qui dicat, Capuam ab eisdem Tuscis conditam, ac subinde Nolam: stetisse autem Capuam, antequam a Romanis caperetur, annis circiter CCLX. Quod si ita est, cum sint a Capua capta anni CCXL: ut condita est, anni sunt fere D. 4. Ego (pace diligentiae Catonis dixerim) vix crediderim, tam mature tantam urbem crevisse, floruisse, concidisse, resurrexisse.

VIII. Clarissimum deinde omnium ludicrum certamen, et ad excitandam corporis animique virtutem efficacissimum, Olympiorum initium habuit auctorem Iphitum Elium. Is eos ludosa.C. mercatumque instituit ante annos, quam tu, M. 884 · Vinici,consulatum inires,DCCCIV. 2. Hoc sacrum eodem loco instituisse fertur abhinc annos ferme MCCL Atreus, cum Pelópi patri funebres ludos faceret. Quo quidem in ludicro, omnisque generis certaminum, Hercules victor exstitit. 3. Tuma.C. Athenis perpetui Archontes esse desierunt, cum 754 fuisset ultimus Alcmaeon: coeperuntque in denos Ol. annos creari; quae consuetudo in annos LXXVI.8 mansit: ac deinde annuis commissa est magistratibus respublica. Ex iis, qui denis annis praefuerunt, primus fuit Charops, ultimus Eryxias; ex annuis, primus Creon. 4. Sexta Olympiade, Ol. post duos et viginti annos, quam prima constitu-VI.3. ta fuerat, Romulus Martis filius, ultus iniuriasa.C. avi, Romam urbem Parilibus in Palatio condi-754 dit, a quo tempore ad vos Coss. anni sunt DCCLXXXIII. Id actum post Troiam captam annis CDXXXVII. 5. Id gessit Romulus, adiutus legionibus Latinis avi sui. Libenter enim his, qui ita prodiderunt, accesserim: cum aliter firmare urbem novam, tam vicinis Veientibus aliisque Etruscis ac Sabinis, cum imbelli et pastorali manu vix potuerit; quamquam eam, asylo

facto inter duos lucos, auxit. 6. Hic centum homines electos, appellatosque Patres, instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen Patriciorum habet. Raptus virginum Sabinarum *** IX. *** quam timuerat hostis, expetit. *). Nam biennio adeo varia fortuna cum Consulibus conflixerat, ut plerumque superior foret magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret. 2.Quin Rhodii quoque, fidelissimi anteaRomanis, tum dubia fide, speculati fortunam, proniores regis partibus fuisse visi sunt: etrex Eumenes**) in eo bello medius [fuit] animo, neque fratris initiis, neque suae respondit consuetudini. 3. Tum Senatus populusque Romanus Aemilium Paullum, qui et praetor et consul triumphaverat, virum in tantum laudandum, in quantum intelligi virtus pota.C.est, consulem creavit; filium cius Paulli, qui ad 168 Cannas, quam tergiversanter ***) perniciosam reiU...publicae pugnam inierat, tam fortiter in ea mor587 tem obierat. 4. Is Persam, ingenti proelio apud a.C.urbem nomine Pydnam in Macedonia fusum fu167 *) Ingens hic est laeuna Velleiani operis; desuntque

U.c

586

omnes reges, omnesque consules atque res bellicae usque ad annum U. c. 582. sive ad tempora belli Macedonici secundi, quo Perses vel Perseus, ultimus Macedoniae rex, ab Aemilio Paullo Cos. victus est, et Macedonia provincia Ro mana facta. Principium capitis Lipsius ita suppleri posse existimavit: Perseus populo Romano gravior, quam timuerat, hostis exstitit. Ita enim legendum putat pro expetit. Krausius: In Macedonia Perseus pacem, contra ạm timuerat hostis, expetit. Cf. Liv. XLII, 62. Eutrop. Verba postrema superioris capitis: Raptus virg. Sabinarum, inscriptio potius videntur, in textum illata, quam oratio Velleii.

**) rex Pergami, cuius frater Attalus. Huius initia intellige primam operam Romanis bello Macedonico ab eo na.

vatam.

***) i. e. invitus. Liv. XXII, 42.

gatumque, castris exuit; deletisque eius copiis, destitutum omni spe coëgit e Macedonia profugere. Quam ille linquens, in insulam Samothraciam perfugit, templique se religioni supplicem credidit. Ad eum Cn. Octavius praetor, qui clas. si praeerat, pervenit, et ratione magis quam vi persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. 5. Ita Paullus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit. Quo anno et Octavii praetoris navalis,et Anicii,regem Illyriorum Gentium ante currum agentis, triumphi fuere celebres. 6. Quam sit adsidua eminentis fortunae comes invidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest, quod, cum Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaret, fuere, qui Paulli impedire obniterentur: cuius tantum priores excessit, vel magnitudine regis Persei, vel specie simulacrorum, vel modo pecuniae, ut bis millies centies HS *) aerario contulerit, et omnium ante actorum comparationem amplitudine vicerit.

X. Per idem tempus cum Antiochus Epiphanes, qui Athenis Olympieum **) inchoavit, tumU.c. Rex Syriae,Ptolemaeum puerum Alexandriae ob-586 sideret: missus est ad eum legatus M. Popiliusa.C. Laenas, qui iuberet incepto desistere. 2. Man-168 dataque exposuit; et regem, deliberaturum se dicentem, circumscripsit virgula, iussitque prius responsum reddere, quam egrederetur finito arenae circulo. Sic cogitationem regiam Romana disiecit constantia; obeditumque imperio. 3. Lucio autem Paullo, magnae victoriae compoti, qua

*) h. e. 200,000,000 sextertios. Subintelligendum enim post centies: mille. Notâ autem HS proprie significantur dua et scmis, quae erat quarta pars denarii, qui habebat decem asses. Hinc sestertius, h. e. sesquitertius dictus.

**) gr.’Ohvμnísiov, templum Iovis Olympii.

« IndietroContinua »