ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis? aut ut mutatos Terei narraverit artus ; quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta supervolitaverit alis? Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, jussitque ediscere laurus, ille canit: pulsae referunt ad sidera valles; cogere donec ovis stabulis numerumque referri jussit, et invito processit Vesper Olympo. ECLOGUE VII. 80 85 THIS is strictly a bucolic poem, imitated from the sixth Idyl of Theocritus. The herdsman Melibous relates a contest in verse between the shepherds Corydon and Thyrsis, Daphnis being umpire. The scene is apparently laid in the pastoral region of North Italy. The date assigned to it is B.C. 38. Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas; ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares, et respondere parati. 5 Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deërraverat; atque ego Daphnim aspicio: ille ubi me contra videt: Ocius' inquit huc ades, O Meliboee! caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata juvenci; hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' Daphnin. H. 12 harundine. R. Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos; 15 et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo: alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi T. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam, 20 25 30 si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno. T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos es pauperis horti. nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleverit, aureus esto. 35 C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, si mihi non haec lux toto jam longior anno est. ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci. 40 29 parvos. R. 32 cothurno. H. 38 edera formonsior. R. 41 Sardois. H. C. Muscosi fontes, et somno mollior herba, strata jacent passim sua quaque sub arbore poma; 45 50 55 60 65 M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim : ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. 63 corulos. R. 70 65 pulcerrima. H. ECLOGUE VIII. consists of two parts, THIS poem-imitated from Theocritus sung in rivalry by the shepherds Damon and Alphesibous, whom the poet represents himself to have overheard. The first part tells the sorrows of a shepherd at the loss of his love (Idyl iii.). The last tells the magic arts employed by a maiden skilled in sorcery to win back the love of the inconstant Daphnis (Idyl ii.): hence the title sometimes given to it of Pharmaceutria, “The Sorceress.” is supposed to have been written in B.C. 39, and is inscribed to Pollio, whose military exploits are alluded to in v. 6–13. It DAMON. ALPHESIBUS. ASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei PAST immemor herbarum quos est mirata juvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus Damonis Musam dicemus et Alphesiboei. Tu mihi seu magni superas jam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna coturno? a te principium, tibi desinam: accipe jussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus. 5 ΙΟ 15 Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba, incumbens tereti Damon sic coepit olivae. Damon. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, conjugis indigno Nisae deceptus amore [almum, dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. 20 14 coelo. H. 11 desinet. H. 20 adloquar. R. 25 Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertis. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes? jungentur jam grypes equis, aevoque sequenti cum canibus timidi venient ad pocula dammae. Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor; sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. 30 Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. O digno conjuncta viro, dum despicis omnes, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. saepibus in nostris parvam te roscida mala — dux ego vester eram ·vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me jam acceperat annus ; jam fragilis poteram ab terra contingere ramos. ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error! -- Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes, nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae 7 gryphes. H. 28 incipe, etc. R. 49 at. R. 48 commacolare. R. 50 omitted. R. 35 40 45 50 |