Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

PRAEFATIO IOHANNIS VAHLENI.

Hermanno Adolfo Kochio, professore quondam Portensi, immatura morte vitae et suis atque his litteris erepto, pro ea quae mihi cum eo inde ab sodalicio Bonnensi intercesserat amicitia, a me petitum est, ut hanc Senecae editionem coeptam ab ipso et iam aliqua tenus provectam absolvendam curarem. Quam ego condicionem accepi, ita ratus, in opere auctoris manu perfecto praesidii quiddam quaeri quod typothetarum laborem regeret chartasque a vulgaribus operarum peccatis vindicaret. Itaque ad me allatae sunt una cum Senecae exemplo Haasiano a Kochio correcto et adnotationibus criticis ipsius manu exaratis quattuor plagulae typis iam descriptae et ab editore recognitae sed quae prelo nondum defunctae erant. Quas dum percurro, statim percepi, hominem moribundum festinavisse et quasi praevertere mortem inevitabili fato accelerantem voluisse, ut hoc saltem opus extremum ipse vivus vidensque ad umbilicum perduceret: tot enim et tanta erant in his plagulis relicta, quae sic quidem committendum non erat ut exprimerentur ac divulgarentur: sed quod gravius erat, omnino omnem adnotationem criticam tam in hac parte quam in ceteris ita adornatam vidi, ut valde vereri inciperem, ne immutata haec opera in publicum emissa, in tanto adhibito studio et industria, non parem esset utilitatem habitura. Erat enim Kochius homo eruditus ille quidem et acutus sed parum ad edendum veterem scriptorem factus et qui id non satis experiendo didicisset quid agendum et cavendum esset editori, ut subsidia textum scriptoris comitantia, non mole inutili oppressa, tamen in taxandis librorum testimoniis aut in editoris rationibus cognoscendis nusquam legentem destituerent: qui vel in conferendo Senecae dialogorum exemplari

a

« IndietroContinua »