Immagini della pagina
PDF
ePub

Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto
Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis ;
Aut ut mutatos Terei narraverit artus;
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit; pulsae referunt ad sidera valles;
Cogere donec oves stabulis numerumque referri
Jussit, et invito processit Vesper Olympo.

75

80

85

MELIBOEUS.

ECLOGA VII.

MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.

Me. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas;
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,

Vir gregis ipse caper deerraverat. Atque ego Daphnim
Aspicio; ille ubi me contra videt: Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus, et haedi :

Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;
Hic virides tenera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

5

10

Quid facerem? Neque ego Alcippen neque Phyllida habebam,
Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

15

Alternis igitur contendere versibus ambo
Coepere alternos Musae meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

Co. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi
Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

Th. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

Co. Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

Th. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

Co. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
Candidior cycnis, hedera formosior alba,
Cum primum pasti repetent praesepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

Th. Imo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga:

Si mihi non haec lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

Co. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite; jam venit aestas
Torrida, jam laeto turgent in palmite gemmae.
Th. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
Semper, et assidua postes fuligine nigri.
Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Co. Stant et juniperi, et castaneae hirsutae ;

Strata jacent passim sua quaeque sub arbore poma;
Omnia nunc rident: at si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

Th. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;

[ocr errors]

25

30

30

336

35

40

115

45

50

[ocr errors]

55

Chrysippers

Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
Jupiter et laeto descendet plurimus imbri.

Co. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo:
Phyllis amat corulos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phoebi.
Th. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,

60

65

Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Saepius at si me, Lycida formose, revisas,

Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

Me. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsin. Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

70

PHARMACEUTRIA.

ECLOGA VIII.

DAMON. ALPHESIBOEUS.

PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quorum stupefactae carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus;
Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis aequoris; en erit unquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?

En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem

Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium; tibi desinet; accipe jussis

5

10

Carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.
Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,
Cum ros in tenera pecori gratissimus herba,
Incumbens tereti Damon sic coepit olivae :

15

Da. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum ;

Conjugis indigno Nisae deceptus amore
Dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
Profeci, extrema moriens tamen alloquor hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertes.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?
Jungentur jam gryphes equis; aevoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula damae.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor.
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno conjuncta viro! dum despicis omnes,
Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
Hirsutumque supercilium, promissaque barba ;
Nec curare deum credis mortalia quemquam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala
Dux ego vester eram vidi cum matre legentem.
Alter ab undecimo tum me jam acceperat annus;
Jam fragiles poteram ab terra contingere ramos.
Ut vidi, ut peri! ut me malus abstulit error!
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum
Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes,
Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem
Commaculare manus; crudelis tu quoque, mater;
Crudelis mater magis, an puer improbus ille?
Improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et oves ultro fugiat lupus; aurea durae
Mala ferant quercus; narcisso floreat alnus;
Pinguia corticibus sudent electra myricae ;
Certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus;
Orpheus in silvis, inter Delphinas Arion.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

happ

Vivite, silvae.

Omnia vel medium fiant mare.

Praeceps aërii specula de montis in undas
Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Desine Maenalios, jam desine, tibia, versus.

Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus,
Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

Al. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta ;
Verbenasque adole pingues et mascula tura:
Conjugis ut magicis sanos avertere sacris
Experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Carmina vel coelo possunt deducere Lunam;
Carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circumdo, terque hanc altaria circum
Effigiem duco numero deus impare gaudet.

[blocks in formation]

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores:

Necte, Amarylli, modo; et, Veneris, dic, vincula necto.

80

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
Uno eodemque igni: sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Talis amor Daphnim, qualis cum fessa juvencum
Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva,
Perdita, nec serae meminit decedere nocti,
Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

Pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,
Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis

[blocks in formation]
« IndietroContinua »