Immagini della pagina
PDF
ePub

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis;
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus Austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

55

Quem fugis, ah demens? Habitarunt di quoque silvas, 60
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
Ipsa colat nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;
Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori ?
Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit !
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

65

70

70

[blocks in formation]

Me. Dic mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei ? Da. Non; verum Aegonis. Nuper mihi tradidit Aegon. Me. Infelix o semper, oves, pecus! Ipse Neaeram Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur, Hic alienus oves custos bis mulget in hora:

Et sucus pecori, et lac subducitur agnis.

Da. Parcius ista viris tamen objicienda memento.

5

Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quosed faciles Nymphae risere

sacello.

Me. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis
Atque mala vites incidere falce novellas.

Da. Aut hic ad veteres fagos quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, quum
vidisti puero donata, dolebas;
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

Me. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pccus; tu post carecta latebas.

Da. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

Me. Cantando tu illum ? aut unquam tibi fistula cera
Juncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

Da. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? Ego hanc vitulam-ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

Me. De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus
Insanire libet quoniam tibi - pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Da. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

[blocks in formation]

Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
Me. Nunquam hodie effugies; veniam, quocunque vocaris.
Audiat haec tantum vel qui venit, ecce, Palaemon:
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

[ocr errors]

Da. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla ; Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, Sensibus haec imis, res est non parva, reponas.

50

Pa. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba : 55 Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbor; Nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

Da. Ab Jove principium, Musae: Jovis omnia plena; Ille colit terras; illi mea carmina curae.

Me. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus. Da. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

Me. At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

Da. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbės.
Me. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.
Da. O quoties et quae nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures!

60

65

[ocr errors]

70

Me. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

Da. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla ; Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

Me. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,

Et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.

Da. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

Me. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,

Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

Da. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

Me. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

75

80

85

Da. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Me. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi;
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.
Da. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

Me. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

Da. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.
Me. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

90

95

Da. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

101

Me. His certe neque amor caussa est: vix ossibus haerent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

Da. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat caeli spatium non amplius ulnas.
Me. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

Pa. Non nostrum inter vos tantas componere lites.

Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri : sat prata biberunt.

105

110

POLLIO.

ECLOGA IV.

SICELIDES Musae, paullo majora canamus !
Non omnes arbusta juvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

[blocks in formation]

Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidině terras.
Ille deum vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantes ederas passim cum baccare tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus :
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit actas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces; omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere,o magnos aderit jam tempus honores,

[blocks in formation]
« IndietroContinua »