Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

grad. R. R. PA

6661

A 2

1905

V1 3

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI

PRAEFATIO.

Quae quindecim annis ante de Senecae epistularum codicibus recte aestimandis breviter praefatus sum, ea fortasse etiam plenius hodie iterare non dubitarem, nisi interim nuntius nobis adlatus esset contigisse docti viri Messanii vigilantiae, ut melioris notae librum ab oblivione vindicaret. ac spem me non omnem abicere novas aliquando chartas accessuras esse scripsi proecdosis p. XXXVIII, reputans tunc imprimis quot locis corruptis Fernandi Pinciani potissimum libri hodie ut videtur deperditi praebuissent salutem. nec dubito quin membranae expectationi nostrae responsurae sint, si modo recte Achilles Beltrami is enim est felix libri indagator decimo saeculo exeunti codicem vel ineunti undecimo adsignavit. nosse novum librum mire concupivi. at quid iniquius fuisset quidve inportunius quam si epistulis inquietassem virum doctum precibusque fatigassem, ut praeripere ille mihi permitteret quae mox a se ipso peculiari commentatione thensauroque digna explanatum iri iam promiserat? expectandum igitur paulisper. cum vero editionis huius emissionem diutius tardare non liceat, iam complures enim annos requiritur, spero lectores in bonam partem accepturos esse, si difficiliores de libris manu scriptis quaestiones, inprimis eam quae ad meliorum archetypum delineandum pertinet non ante retractabo, quam commentatio Beltramii in lucem prodierit. fieri enim non poterit quin novo illo subsidio diligenter examinato non modo singulis haud paucis fortasse locis restituendis insperata lux

« IndietroContinua »