Immagini della pagina
PDF
ePub

εὑρίσκω) φέρε τὴν ἀξίνην, v. 8 Da bcf al. habent κόφινον κοπρίων pro κόπρια. Non sunt haec interpolatorum similia, et agnoscit кópiоv кожρίwv Origenes (v. W.-H.; Or. in Levit. ii., 190 ed. de la Rue).—De verbis quae xxii., 27 in D exstant iam in priore commentatione idem iudicium tuli (p. 138 sq.). Quod additur ad 26 extr. (ús ó diaкovv) in D μãdλov ĥ w ó ȧvakɛíμɛvos, id confirmatur a Syr. Curet.; contra om. idem v. 27 alterum ó ȧvakɛíμɛvos et dè, ceteroquin sicut Syr. Sin. cum a faciens. Om. autem & illud etiam Sinaiticus, qui sic hanc sententiam exhibet: où xì ó ȧvakɛíμενος ἐγὼ ὡς ὁ διάκονος ἐν μέσῳ ὑμῶν. Sit igitur et hoc ὁ ἀνακείμενος cum δὲ particula interpolatum et quae pro οὐχὶ ὁ ἀνακ. praebent italae codices (a c e al.): ἐν ἔθνεσι μὲν (ν. 25) ὁ ἀνακείμενος, ἐν ὑμῖν δὲ οὐχ οὕτως, ἀλλ' (ν. 26) ὁ διακονῶν, ut hanc agnoscamus formam a: (27) τίς γὰρ μείζων, ὁ ἀνακείμενος, ἢ ὁ διακονῶν; οὐχὶ ἐγὼ ἐν μέσῳ ὑμῶν εἰμι ὡς ὁ Staкovov; Contra R recensionis testis sit nobis D, qui pro v. 27 habet ἐγὼ γὰρ (autem sum d) ἐν μέσῳ ὑμῶν ἦλθον οὐχ ὡς ὁ ἀνακείμενος, ἀλλ ̓ ὡς ὁ διακονῶν, καὶ ὑμεῖς ηὐξήθητε ἐν τῇ διακονία μου. Etiam c fere cum d conspirat, 0ov autem et Oùx we̟ Ó KTέ. ab Origene confirmatur, quo vix fuit qui plura exempla Novi T. cognita habuerit.

Quid igitur est quod ex tot locis collatis iam compareat? an panaceam nos quandam invenisse, quae ad omnes difficultates tollendas aeque valeat? Minime vero. Sed est nimirum omnis voléσewç ea ratio, ut possis, cum rem aliquam ex coniectura statueris, eius ope тà pavóμeva σῴζειν. Sunt τὰ φαινόμενα nunc variae quae occurrunt in hoc libro lectiones, maximeque ipsa earum et multitudo et magnitudo singularis atque insolita, cum in ceteris N. T. libris (praeter Acta) nihil tale compareat. Offendit in haec pavóμeva neque servat ea qui librariorum licentiae. omnia tribuit; eidem enim sunt qui et hos libros et ceteros descripserint, neque possunt nasci ex eadem causa effectus diversi. Servamus contra cum dicimus disparem horum

librorum condicionem ab initio atque ceterorum fuisse. Id quod etiam alia quadam ratione rem considerantibus summopere probabile videbitur. Matthaeus Iudaeam relicturus euangelium suum ecclesiis reliquisse traditur, quod sive recte traditur sive perperam, constat tamen e Iudaea hoc euangelium ad ceteras regiones propagatum esse. Ioannes Ephesi degens euangelium conscripsit; inde cum ceteris communicatum est. Itaque simplex horum euangeliorum et origo et forma a principio fuit, sicut epistularum omnium. Lucas autem, qui non magis quam Paulus sedem firmam haberet, sed huc illuc illius comes commearet, cum pluribus ecclesiis loco discretis suum euangelium communicare et potuit et fortasse debuit; quem enim potius adirent Romani eius legendi cupidi quam auctorem ipsum, qui secum commoraretur? Theophilus certe, ut equidem puto, longe gentium aberat. Non poterant autem deesse qui legere cuperent, postquam semel scriptum est, neque credi potest auctorem, cum exemplum ad Theophilum mitteret, non sibi alterum reliquisse, quod vel commodare licebat ad describendum aliis vel sua manu in eorum usum describere. Qua ratione plura exstiterunt euangelii Lucani inde a principio exempla, quae ut in universum inter se congruebant, ita in singulis verbis non raro, ut fit, differebant. Id igitur ipsum, quod nunc est alia huius euangelii atque ceterorum condicio, ex condicione dispari quae circa ipsa principia fuit facillime explicatur.

Itaque satis firmiter id undique colligi puto, esse, quod ad hoc euangelium attinet, codicem D recensionis cuiusdam peculiaris testem in multis satis sincerum, sinceriorem certe quam ullus est inter italae codices, in quibus saepe eiusdem recensionis lectiones inveniuntur. Contaminatione autem et ille non raro infectus, et in his plerumque peculiaris quam dixi forma oblitterata est. Romanam ei formae originem non sine magna probabilitate tribuere

cet, recentiorem autem quam alteram esse necessario fere statuitur. Hac autem ratione usi multo aequius leniusque de plerisque locis dubiae lectionis iudicabimus, cum non necesse habeamus ad unum exemplum archetypum omnia referre, quaeque auctoritate tantum quorundam testium deprimantur, iam salva illa auctoritate Lucae relinquere possimus; at ubi testimoniis accedant aliae suspicionis causae, maximeque ubi nimia existat cum reliquorum aliquo euangeliorum congruentia, nihil obstat quominus sicut antehac alienae manus additamentum esse iudicemus.

Possum in fine commemorare, magno quidem cum gaudio, haud dissentire a mea ratione diversas recensiones statuendi virum eximiae auctoritatis Georgium Salmon; possum paene idem dicere de altero censore benevolentissimo editionis meae Guilielmo Ramsay, qui sententiae meae specie atque voluntate adversatur, argumentis autem quae protulit eundem multo potius confirmat quam destruit.' Quippe quod verissime ille de Actorum libro pronuntiavit, non exstare alteram narrationem historicam quae tam minutam scrutationem sustineat, idem si ego ad eiusdem libri recensionem ẞ transtulero, non habebit quod ex commentatione sua contra opponat. Strenuus autem patronus sententiae meae exstitit apud nostrates vir Syriace doctissimus Eberhardus Nestle, quicum in ea quoque re mihi insigniter convenit, quod uterque nostrum euangelii recensionem quam D exhibet recentiorem esse iudicat ea, quae Alexandrinis testibus nititur. Et quod maximum est, aliis argumentis indiciisque ego ductus, aliis ille, ad eandem sententiam devenimus. Egit ille de his rebus cum alibi tum nuperrime in Annalibus Halensibus (Theolog. Studien u. Kritiken, 1895, pp. 102-113),

1 Recte monet Ramsay Act. xx., 16 B scribendum esse non ἤγαγον sed hyov, sicuti in eodem D (item AEP)

v. 26 falso pro Яyev hyayev (hyayov) traditum est.

neque desistet de eisdem et invenire nova et proferre, estque spes haud exigua, fore per coniunctam plurium hominum operam magnum horum studiorum incrementum. D. Halis Sax.

FRIDERICUS BLASS.

I. 2, 13:

NOTES ON PROPERTIUS.

litora natiuis persuadent picta lapillis.

Mr. Postgate's resplendent is nearer to the ductus literarum than any other conjecture. On the other hand praefulgent (Baehrens) has the connotation of comparison, which is, perhaps, desirable. We can combine both these advantages by reading:

litora natiuis superant depicta lapillis,

which preserves every letter of the ductus. If de were

de

written above the line (superant picta) and then inserted in the wrong place (superadent), persuadent would easily result.

Ib. 4, 16:

quo magis et nostros contendis soluere amores

hoc magis accepta fallit uterque fide.

fallit is probably corrupt. I hazard the conjecture that it is a correction of uit, the remnant of uiuit.

II. 15, 37:

quod mihi si tecum tales concedere noctes

illa uelit, uitae longus et annus erit.

si dabit haec multas, fiam inmortalis in illis;
nocte una quiuis uel deus esse potest.

Critics have with one accord sought the corruption in tecum. But none of the proposed corrections is satis

« IndietroContinua »