Immagini della pagina
PDF
ePub

15. Jam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia hujusce modi contra jus fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cujus praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod 5 ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, 10 neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

16. Sed juventutem, quam, ut supra diximus, 15 illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, majora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppete- 20 bat, nihilo minus insontes sicuti sontes circumvenire, jugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnes terras ingens erat, et 25 quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum 30 petenti magna spes; senatus nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae.

17. Igitur circiter kalendas Junias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hor- 35 tari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia conjurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum

audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servi filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. 5 Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius consili hujusce participes nobiles, quos magis dominationis 10 spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum juventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tem15 pestate qui crederent, M. Licinium Crassum non ignarum ejus consili fuisse; quia Cn. Pompeius invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si conjuratio valuisset, facile apud illos 20 principem se fore.

18. Sed antea item conjuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit; de qua, quam verissume potero, dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla designati con25 sules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis summae audaciae, 30 egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consilio communicato, parabant in Capitolio kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum 35 consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita, rursus in nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Jam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machina

bantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium

diremit.

5

19. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; 10 simul quia boni complures praesidium in eo putabant, et jam tum potentia Pompei formidolosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia ejus injusta, superba, crude- 15 lia barbaros nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei veteres fidosque clientes voluntate ejus Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. 20 De superiore conjuratione satis dictum.

20. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secessit, 25 atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujusce modi habuit: "Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequidquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent; neque ego per ignaviam aut vana ingenia 30 incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi: nam idem 35 velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes jam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura

sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium jus atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere ; 5 ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere 10 pericula, repulsas, judicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enimvero, 15 pro deum atque hominum fidem, victoria in manu vobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est; cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare 20 potest, illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas, 25 signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior; denique quid 30 reliqui habemus praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, 35 belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini ; neque animus neque corpus a vobis aberit. Наес ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte

Illos

me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis."

21. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces vi- 5 debatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locu-pletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, 10 quae bellum atque lubido victorum fert. Praeterea

esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et 15 omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos, suorum unum quemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae, 20 multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit. 22. Fuere ea tempestate qui dicerent, Catilinam, oratione habita, cum ad jusjurandum populares sce- 25 leris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo dictitare fecisse, quo inter se magis 30 fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum 35 comperta est.

23. Sed in ea conjuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.

« IndietroContinua »