Immagini della pagina
PDF
ePub

Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia; neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque

facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, 5 muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui cum

minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia

foret; postremo agitare ferocius quam solitus erat. 10 At Fulvia insolentiae Curi causa cognita, tale peri

culum rei publicae haud occultum habuit, sed, sublato auctore, de Catilinae conjuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit. Ea res in

primis studia hominum accendit ad consulatum 15 mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea

pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum

advenit, invidia atque superbia post fuere. 20,“ 24. Igitur comitiis habitis consules declarantur M.

Tullius et C. Antonius, quod factum primo populares conjurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma

per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua 25 aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad

Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres

etiam aliquot, quae primo ingentes sumptus stupro 30 corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo

quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere,

viros earum vel adjungere sibi vel interficere, 35 25. Sed in eis erat Sempronia, quae multa saepe

virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres ; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe ante- 5 hac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium ejus haud absurdum ; posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci ; prorsus multae facetiae multus- 10 que lepos inerat.

26. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus 15 modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet. Ad hoc 20 collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret ; circuni se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consuli in campo fece- 25 rat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foedaque evenerant.

27. Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem 30 in agrum Picenum, C. Julium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri, consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, 35 item alios jubere, hortari, uti semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte con

jurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam

ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca 5 opportuna, qui initium belli facerent, seque ad ex

ercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.

28. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, 10 et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea

nocte paulo post cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intel

ligit, quantum periculum consuli impendeat, propere 15 per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enun

tiat. Ita illi janua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore injuriae nova

rum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros 20 bonaque omnia amiserat, praeterea latrones cujus

que generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.

29. Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo 25 permotus, quod neque urbem ab insidiis privato

consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea volgi ru

moribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in 30 atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam

consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum

gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, 35 domi militiaeque imperium atque judicium summum

habere ; aliter sine populi jussu nullius earum rerum consuli jus est.

30. Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi

[ocr errors]

dicebat, in quibus scriptum erat, C. Manlium arma
cepisse cum magna multitudine ante diem VI kalen-
das Novembris. Simul, id quod in tali re solet, alii
portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus
fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile 5
bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius
Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam cir-
cumque ea loca missi; hi utrique ad urbem impera-
tores erant, impediti ne triumpharent calumnia
paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta 10
vendere mos erat ; sed praetores Q. Pompeius Ru-
fus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum ;
eisque permissum, uti pro tempore atque periculo
exercitum compararent. Ad hoc, si quis indica-
visset de conjuratione, quae contra rem publicam 15
facta erat, praemium servo libertatem et sestertia
centum, libero impunitatem ejus rei et sestertia du-
centa ; itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae
Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro
cujusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae 20
haberentur, eisque minores magistratus praeessent.

31. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat ; ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit; festinare, trepidare, neque loco neque 25 homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere, neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. ' Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari 30 parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi 35 causa aut sui expurgandi, sicuti jurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam ejus timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei pub

licae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a

patribus coepit, ne quid de se temere crederent; ea 5 familia ortum, ita se ab adolescentia vitam insti

tuisse, ut omnia bona in spe baberet. Ne existu marent, sibi, patricio homini, cujus ipsius atque majorum pluruma beneficia in plebem Romanam

essent, perdita re publica opus esse, cum eam serva10 ret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad

boc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furi. bundus, “Quoniam quidem circumventus,” inquit,

"ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina 15 restinguam."

32. Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intelligebat urbem

vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum 20 augere, ac prius quam legiones scriberentur, multa

antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cogno

verat promptam audaciam, mandat, quibus rebus 25 possent opes factionis confirment, insidias consuli

maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C.

Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem 30 mittit cum mandatis hujusce modi.

33. “ Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria

tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crude35 litate feneratorum plerique patriae, sed omnes fama

atque fortunis expertes sumus; neque cuiquam nostrum licuit more majorum lege uti, neque amisso patrimonio liberum corpus habere; tanta saevitia feneratorum atque praetoris fuit. Saepe majores nostrum

« IndietroContinua »