Immagini della pagina
PDF
ePub

mus."

miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae ejus opitulati sunt; ac novissume memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia ma- 5 gistratuum, armata a patribus secessit.

At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, 10 consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis; neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeranius, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum perea

15 34. Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium pe- 20 tiverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique, litteras mittit, se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci; non quo sibi tanti sceleris 25 conscius esset, sed uti res publica quieta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat: earum exemplum infra scriptum est.

30 35. “L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa propo- 35 nere decrevi, quam me dius fidius veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum cau

sam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, cum et alienis nominibus liberalitas Ores

tillae, suis filiaeque copiis, persolveret; sed quod 5 non dignos homines honore honestatos videbam,

meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura

cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. 10 Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado.

Eam ab injuria defendas per liberos tuos rogatus. Haveto."

36. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea 15 sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis

imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes judicat ; ceterae multitudini

diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis 20 discedere, praeter rerum capitalium condemnatis.

Praeterea decernit, uti consules delectum babeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi im

perium populi Romani multo maxume miserabile 25 visum est; cui cum ad occasum ab ortu solis omnia

domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, ad fluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis

perditum irent. Namque duobus senati decretis, 30 ex tanta multitudine neque praemio inductus con

jurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.

37. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii 35 conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes no

rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur ; quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume 5 praestabant, item alii qui per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, hi Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, 10 alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largtionibus excita urbanum otium ingrato 15 labori praetulerat ; eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxuma spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse.

varum

Praeterea quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus 20 libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem 25 revorterat.

38. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, tribunicia potestas restituta est, homines adolescentes, summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando 30 plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senatus specie, pro sua magnitudine. Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem 35 publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi jura defendérent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis

modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

39. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes 5 imminutae, paucorum potentia crevit.

Hi magistratus, provincias, aliaque omnia tenere, ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere, ceterosque judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius

tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandi 10 spes oblata est, vetus certamen animos eorum ar

rexit. Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque

illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti 15 licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus

posset, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt; in eis erat A. Ful

vius, senatoris filius, quem retractum ex itinere pa20 rens necari jussit. Isdem temporibus Romae Lentu

lus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed

cujusque modi genus hominum, quod modo bello 25 usui foret.

40. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice

privatimque aere alieno oppressos, praeterea, quod 30 natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad

tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. Itaque sine

mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percon 35 tatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus

casum, requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspec

tare: “At ego," inquit, “vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.” Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non 5 cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eus in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam ; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo 10 major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.

15 41. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit 20 fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis praecipit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene 25 polliceantur, dentque operam, uti eos quam maxume manifestos habeant.

42. Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimi- 30 serat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer praetor ex senatus con- 35 sulto, causa cognita, in vincula conjecerat ; item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.

43. At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes

« IndietroContinua »