Immagini della pagina
PDF
ePub

conjurationis erant, paratis, ut videbantur, magnis copiis, constituerant uti,. cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribu

nus plebis concione habita quereretur de actioni5 bus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo

consuli imponeret; eo signo proxuma nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque negotium exsequeretur. * Sed ea divisa hoc modo dicebantur:

Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim 10 simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu

facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus inidiae parabantur, fieret ; Cethegus Ciceronis januam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium;

sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma 15 pars erat, parentes interficerent, simul caede et in

cendio perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum ; illos dubitando

et dies prolatando magnas opportunitates corrum20 pere; facto, non consulto, in tali periculo opus esse,

seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat; maxumum bonum in

celeritate putabat. 25 44. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per

Gabinium ceteros conveniunt. Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jusjurandum, quod signatum ad cives perferant: aliter haud

facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri 30 nihil suspicantes dant; Cassius semet eo brevi

venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam

domum pergerent, cum Catilina data atque accepta 35 fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras

ad Catilinam dat, quarum exemplum iníra scriptum est: “Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse. Consideres quid tuae rationes postulent.

Auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc mandata verbis dat: cum ab senatu hostis judicatus sit, quo consilio servitia repudiet? In urbe parata esse, quae jusserit. Ne cunctetur ipse propius accedere.

5 45. His rebus ita actis, constituta nocte, qua proficiscerentur, Cicer per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Rem omnem aperit, cujus 10 gratia mittebantur ; cetera, uti facto opus sit, ita agant, permittit. Illi, bomines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque 15 clamor exortus est, Galli, cito cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus 20 erat, prostremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

46. Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur 25 intelligens conjuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat, dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur 30 confirmato animo vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque quendam Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cog- 35 nito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit; reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, mag

naque frequentia ejus ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre jubet. +

47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, 5 postremo quid aut qua de causa consili habuisset, pri

mo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide publica dicere jussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque se paucis ante diebus a Gabinio et

Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam 10 legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio, P.

Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter

litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat ; ex 15 libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis por

tendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri ; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem saepe ex

prodigiis haruspices respondissent bello civili cruen20 tum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes

signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus, itemque ceteri in liberis custo

diis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spinthe63 1.C, ri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Stati

25 lius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius

nam is paulo ante ex fuga retractus erat Cn. Terentio senatori traduntur.

48. Interea plebs conjuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, 30 mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Cicero

nem ad caelum tollere ; veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore,

incendium vero crudele, immoderatum ac sibi max35 ume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae

in usu quotidiano et cultu corporis erant. Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is, cum se diceret indicaturum de conjuratione, si fides publica data esset, jussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne 5 eum Lentulus et Cethegus aliique ex conjuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxu- 10 mis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum 15 esse, deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset 20 mentitus. Erant eo tempore, qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto 25 malorum patrocinio rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

49. Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus neque pretio neque gratia, Ciceronem 30 impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebant; Piso oppugnatus in judicio pecuniarum repetundarum propter cujusdam Transpadani supplicium injustum ; Catu- 35 lus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia libe

ralitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circum

eundo atque ementiundo ea, quae se ex Volturcio 5 aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi

invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu

animi mobilitate impulsi, quo studium suum in rem 10 publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50. Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, comprobato eorum

indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex 15 clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque

servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem

per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et 20 exercitatos in audaciam, orabat ut grege facto cum

telis ad sese irrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de eis fieri

placeat, qui in custodiam traditi erant. 25 paulo ante frequens senatus judicaverat contra rem

publicam fecisse. Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis, qui in custodiis tenebantur, et

praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. 30 Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum

decreverat ; isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referun

dum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum 35 est, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est:

51. "Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus

Sed eos

« IndietroContinua »