Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO JUGURTHINO

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1 Basilica Opimia.
2 Aedes Concordiae.
3 Senaculum.
4 Vulcanal.
5 Graecostasis.
6 Curia.
7 Basilica Porcia.
8 Basilica Aemilia
9 Porta Stercoraria.
10 Schola Xantha.
11 Templum Saturni.
12 Basilica Sempronia
13 Aedes Castoris.
14 Regia.
15 Fons Jnturnae.
16 Aedes Vestae.
17 Puteal Lilonis.
18 Lacus Curtius.
19 Rostra.
20 Signum Vertnmni.
21 Fornix Fabianus.
aaa. Sacra Vin.
ubb. Clivas Capitolinus
crr. Virus Jugarius,
ddd. Vicus Tuscus.

017

[blocks in formation]

21

13

12

14

[ocr errors]

15
o

E:

16

[ocr errors]

PLAN OF THE PORUY DURING THE REPUBLIC.

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO JUGURTHINO

LIBER.

1. Falso queritur de natura sua genus humanuni, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque majus aliud neque praestabilius invenias, magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. 5 Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est; qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. 10 Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transfe- 15 runt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fie- 20 rent.

2. Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis 25 corporis et alia omnia hujusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immor

talia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, aeternus,

rector humani generis, agit atque habet cuncta 5 neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum

admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in

natura mortalium est, incultu atque socordia tor10 pescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

3. Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac

tempestate cupiunda videntur, quoniam neque 15 virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt.

Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est,

cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, 20 fugam, aliaque hostilia portendant. Frustra autem

niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est. Nisi forte

quem

in honesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus

atque libertatem suam gratificari. 25 4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exer

centur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis

existumet memet studium meum laudando extol30 lere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul

a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et con

viviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et 35 quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et

quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum majorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad vir- 5 tutem accendi.

Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At 10 contra quis est omnium eis moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat ? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis 15 artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia hujusce modi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius aitiusque processi, 20 dum me civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo.

5. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc 25 quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta ermiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed prius quam hujuscemodi rei initium expediam 30 pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume attriverat, Masinissa rex Numi- 35 darum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat; ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in

« IndietroContinua »