Immagini della pagina
PDF
ePub

babetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si pau

lulum modo vos languere viderint, jam omnes fero5 ces aderunt. Nolite existumare, majores nostros

armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumaro eam nos haberemus, quippe sociorum atque civium, praeterea

armorum atque equorum major copia nobis quam 10 illis est. Sed alia fuere, quae

illos

magnos fecere, quae nobis nulla sunt, domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habe

mus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, 15 privatim opulentiam ; laudamus divitias, sequimur

inertiam. Inter bonos et malos discrimen nullum ; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum est : ubi vos separatim sibi quisque consi

lium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae 20 aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam

rem publicam. Sed ego baec omitto. Conjuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arces

sunt; dux hostium cum exercitu supra caput est. 25 Vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra

moenia deprensis hostibus faciatis? Misereamini censeo, - deliquere homines adolescentuli per ambitioatque etiam armatos dimittatis ;

ne' ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in 30 miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est, sed

vos non timetis eam. Immo vero maxume ; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc

rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. 35 Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deo

rum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt.

Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos implores ; irati infestique sunt. Apud majores nostros *

7

nem

Verum par

Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit. Vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini ? Videlicet 5 cetera vita eorum huic sceleri obstat. cite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, 10 Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circum- 15 venti sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est. Quare ego ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res pub- 20 lica in maxuma pericula venerit, hique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, 25 more majorum supplicium sumundum."

53. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus 30 habetur, senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mibi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam 35 saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse ; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos,

gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti

divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. 5 Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta

est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quis

quam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria 10 mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo,

M. Cato et C. Caesar: quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, ape

rirem. 15 54. Igitur eis genus, aetas, eloquentia prope aequa

lia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetu

dine et misericordia clarus factus, huic severitas 20 dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando,

ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, hujus constantia

laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat 25 laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua

negligere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni

studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis 30 erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum

factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat

gloriam, eo magis illum sequebatur. 35 55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis senten

tiam discessit, consul optumum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quae supplicium postulabat parare jubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit. Idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes hurni depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus 5 juncta, sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui 10 consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. De Cetbego, Statilio, Gabinio, Caepario, eodem modo supplicium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni 15 copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortes pro numero militum complet; deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, 20 cum initio non amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa ; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu 25 adventabat, Catilina per montes iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. Interea servitia 30 repudiabat, cujus initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus conjurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans, videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

57. Sed postquam in castra nuntius pervenit 35 Romae conjurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum ; plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dila

buntur; reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Gal

liam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum 5 tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex

difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis

radicibus montium consedit, qua illi descensus erat 10 in Galliam properanti. Neque tamen Antonius pro

cul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur; sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese

clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque 15 praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali

re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque concione advocata hujusce modi orationem habuit:

58. “Compertum ego habeo, milites, verba vir20 tutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque

fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cujusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem

neque gloria neque pericula excitant, nequidquam 25 hortere ; timor animi auribus officit. Sed ego vos,

quo pauca monerem, advocavi; simul uti causam mei consili aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem

attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia oppe30 rior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo

loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume

animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas 35 prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperi

undum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis, et cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris. portare. Si

« IndietroContinua »