Immagini della pagina
PDF
ePub

tremo quaecumque possint largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxuma 5 invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret; quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adher- 10 balem hoc modo locutum accepimus.

14. "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum jus et imperium ejus penes vos esse; simul eniterer 15 domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Jugurtha, 20 homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro, Masinissae me nepotem et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum ven- 25 turus eram, vellem potius ob mea quam ob majorum meorum beneficia possem a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta 30 per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis 35 dubiis rebus societatem vostram appetiverunt. Familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda erat. Quorum pro

geniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere, 5 fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego

eis finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus 10 Romanus dedit, unde pater et avus meus

una

vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere 15 ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae exstinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine, ferro, fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva 20 patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha, intole25 randa audacia, scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit; post, ubi me eisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vostro, 30 sicut videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos mul35 tum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium,

bis fore.

Jugurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum noAlter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? Aut quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia exstincta sunt; pater, uti necesse erat, naturae 5 concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; adfines, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tene- 10 bris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi 15 jus et injurias omnes curae esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? An quoquam 20 mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta pluruma sint? Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, 25 ne societates, ne foedera nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda et obedientia sunt: quo 30 facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae parum cognita transvorsos agat, quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis, fin- 35 gere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut

apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque 5 miseriarum graves poenas reddat. Jam jam frater, animo meo carissume, quamquam tibi immaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum; non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes 10 has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxili egens, an regno consulam, cujus vitae 15 necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriae concessissem. Nunc neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos 20 atque parentes vostros, per majestatem populi Romani, subvenite mihi misero, ite obviam injuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."

15. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Ju25 gurthae, largitione magis quam causa freti, paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum; Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset: Jugurtham ab senatu 30 petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars, gratia depravata, Adherbalis dicta con35 temnere, Jugurthae virtutem extollere laudibus: gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis

mortem severe vindicandam censebant; sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, 5 veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.

16. Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, 10 uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent. Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrume victoriam nobi- 15 litatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat, tamen accuratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggressus, 20 plerosque capit; paucis carior fides quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurthae traditur; illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, 25 Adherbal possedit.

17. Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut asperitatem, item solitudines minus 30 frequentata sunt, de eis haud facile compertum narraverim; cetera quam paucissumis absolvam.

In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea fines 35 habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant. Mare saevum, importuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori

« IndietroContinua »