Immagini della pagina
PDF
ePub

infecundus, caelo terraque penuria aquarum. hominum salubri corpore, velox, patiens laborum ; plerosque senectus dissolvit

, nisi qui ferro aut bestiis interiere: nam morbus haud saepe quemquam 5 superat. Ad hoc malefici generis pluruma animalia.

Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet,

divorsum est, tamen uti ex libris Punicis, qui regis 10 Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, uti

que rem sese habere cultores ejus terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides ejus rei penes auctores erit.

18. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, 15 asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque

humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus neque lege aut imperio cujusquam regebantur ; vagi, palantes, quas nox coegerat, sedes babebant. Sed

postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, 20 interiit, exercitus ejus, compositus ex variis genti

bus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam trans

vecti, proxumos nostro mari locos occupavere; sed 25 Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium

invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua com

mercia prohibebant. Hi paulatim per connubia 30 Gaetulos secum miscuere, et quia saepe temptantes

agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, ob

longa, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae 35 sunt. Medis autem et Armeniis accessere Libyes

nam hi propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus - iique mature oppida habuere: nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. . Nomen

eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine Numidia appellatur. 5 Deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere; magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis 10 possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

19. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, '15 Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora marituma condidere, eaeque brevi multum auctae pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius pinto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet.

Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes, interque eas Leptis ; deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi babuere Cartha- 25 ginienses, post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent; proxume Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta 30 solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat, Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Mulucham sub Jugurtha 35 erant, Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus.

20

De Africa et ejus incolis ad necessitudinem rei satis: dictum.

20. Postquam diviso regno legati Africa decessere et Jugurtha contra timorem animi praemia 5 sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod

ex amicis apud Numantian acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in

regnum Adherhalis animum intendit. Ipse acer, 10 bellicosus; at is, quem petebat, quietus, imbellis,

placido ingenio, opportunus injuriae, metuens magis quam metuendus. Igitur ex improviso fines ejus cuni magna manu invadit; multos mortales cum pe

core atque alia praeda capit, aedificia incendit, ple15 raque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde

cum omni multitudine in regnum suum convortit, existumans Adherbalem dolore permotum injurias suas manu vindicaturun, eamque rem belli causam

fore. At ille, quod neque se parem armis existu20 mabat et amicitia populi Romani magis quam Nu

midis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit: qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam

bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. 25 Neque eo magis cupido Jugurthae minuebatur, quippe

qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte

totius Numidiae imperium petere. Ceterum qua 30 pergebat, urbes, agros vastare, praedas agere, suis animum, hostibus terrorem augere.

21. Adherbal ubi intelligit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinen

dum, necessario copias parat et Jugurthae obrius 35 procedit. Interim baud longe a mari prope Cirtam

oppidum utriusque exercitus consedit, et quia diei extremum erat, proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine, milites Jugurthini signo dato castra hostium

invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque pa- 5 tratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. 10 Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui anibos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient: Velle et censere eos ab armis discedere, de controversiis suis jure potius quam bello disceptare: ita 15 seque illisque dignum esse.

22. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur : sed is rumor clemens erat. Quorum Jugurtha accepta 20 oratione respondit: Sibi neque majus quicquam neque carius auctoritate senatus esse ; ab adolescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes a Micipsa, non penuria 25 liberorum, in regnum adoptatum esse. Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum ; quod ubi comperisset, sceleri ejus obviam isse. Populum Romanum neque 30 recte neque pro bono facturum, si ab jure gentium sese prohibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

23. Jugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, 35 neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circundat, turres exstruit easque praesidiis firmat, praeterea dies noctesque aut per vim aut dolis temptare,

suum

defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem arrigere, prorsus intentus cuncta parare. Adherbal

ubi intelligit omnes suas fortunas in extremo sitas, 5 hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum non trahi posse, ex eis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume impigros delegit. Eos multa pollicendo ac miserando casum

confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad 10 proxumum mare, dein Romam pergerent. Numidae

paucis diebus jussa efficiunt. Litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit.

24. “Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthae subigit, quem 15 tanta lubido exstinguendi me invasit, ut neque vos

neque deos immortales in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum jam mensen socius et amicus populi Romani arnis ob

sessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei bene20 ficia neque vostra decreta auxiliantur: ferro an fame

acrius urgear incertus sum. Plura de Jugurtha scribere dehortatur me fortuna mea. Etiam antea expertus sum parum fidei miseris esse. Nisi tamen

intelligo illum supra quam ego sum petere, neque 25 simul amicitiam vostram et regnum meum sperare.

Utrum gravius existumet, nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit: quae sane fuerint nostrae

injuriae, nihil ad vos. Verum nunc vostrum reg30 num armis tenet, me, quem vos imperatorem Nu

midis posuistis, clausum obsidet: legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid est reliquum, nisi vis vostra, qua moveri possit? Nam

ego quidem vellem et haec, quae scribo, et illa, quae 35 antea in senatu questus sum, vana forent potius

quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Jugurthae scelerum ostentui essem, non jam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.

« IndietroContinua »