Immagini della pagina
PDF
ePub

Regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite me manibus impiis eripite, per majestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae."

25. His litteris recitatis fuere, qui exercitum in 5 Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Jugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. Sed ab eisdem illis regis fautoribus summa ope enisum est, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, 10 ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam majores natu nobiles, amplis honoribus usi; in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps. Hi, quod res in invidia erat, 15 simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere; dein brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quam ocissume ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae 20 pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus, metu atque lubidine divorsus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis: porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebatur. Vicit tamen in avido ingenio pravum 25 consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxume sperans, diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius quam legatos con- 30 veniret Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senatus verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen 35 oratione consumpta legati frustra discessere.

26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani

inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthae tradat; tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur, tamen 5 quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnes puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, 10 interficit.

27. Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta, iidem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum jurgis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni 15 C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Jugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gra20 tiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius: Calpurnio Numidia, Scipioni Italia 25 obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur; stipendium aliaque quae bello usui forent, decernuntur.

28. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venum ire in animo hae30 serat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mittit, eisque, uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnes mortales pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos 35 Jugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari jubet: ita infectis rebus illi domum discedunt, Interim Calpurnius

parato exercitu legat sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In quis fuit Scaurus, cujus de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis 5 erant, quas omnes avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Cal- 10 purnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

29. Sed ubi Jugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem osten- 15 dere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio, plerisque ex factione ejus corruptis, acerrume regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono 20 honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primum tantummodo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum. Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adduc- 25 tus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Jugurthae Vagam; cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis 30 imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui, atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein pos- 35 tero die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur.

Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

30. Postquam res in Africa gestas, quoque modo actae forent, fama divolgavit, Romae per omnes 5 locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bes10 tiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cujus de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus concionibus populum ad vindicandum hortari; monere, ne rem publicam, ne liberta15 tem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis 20 orationem ejus perscribere, ac potissumum ea dicam, quae in concione post reditum Bestiae hujusce modi verbis disseruit.

31. 66

'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, 25 vostra patientia, jus nullum, ac maxume, quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis 30 animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis, atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse, Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego liber35 tatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar: verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores nostri fecere, uti contra injurias armati eatis: nihil vi, nihil secessione opus est

Necesse est suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt.

Post C. Gracchi et M. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque 5 cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quidquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis 10 nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, majestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, 15 qui ea fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes: proinde quasi ea honori, non praedae habeant. Servi aere parati injusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, 20 in imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et iidem superbissumi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta 25 omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento habent. Ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est. Metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere; quos 30 omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos forent. Majores vostri parandi juris et majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere: vos pro libertate, quam ab

35

« IndietroContinua »