Immagini della pagina
PDF
ePub

scuratum, periculum anceps; postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio 5 primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abjectis armis, proxumum collem occupaverunt. Nox atque praeda castrorum hostes, 10 quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Jugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumes omnes 15 sub jugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu nutabant, sicuti regi lubuerat, pax convenit.

39. Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque 20 maeror civitatem invasere. Pars dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati; Aulo omnes infesti ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. Ob ea consul 25 Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens, senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia accersere, denique omnibus modis festinare. Senatus ita uti par fuerat 30 decernit, suo atque populi injussu nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a tribunis plebis, ne quas paraverat copias secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur: nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in provincia hie- 35 mabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Jugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

40. Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Jugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut 5 imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin 10 illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxume per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit, quantaque vi rogationem jusserit; magis odio nobilitatis, 15 cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae: tanta lubido in partibus erat. Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia 20 rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur. Sed quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et lubidine plebis. Ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

25 41. Ceterum mos partium popularium et senatus factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus 30 placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter cives erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia 35 atque superbia incessere. Ita quod in advorsis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in

duas partes abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium, pro- 5 vinciae, magistratus, gloriae triumphique erant: populus militia atque inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia 10 avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam injustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio 15 civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.

42. Nam postquam Tiberius et C. Gracchus, quorum majores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas 20 noxia atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Caium, tribunum alterum, 25 alterum triumvirum coloniis deducundis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat. Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit. Sed bono vinci satius est quam malo more injuriam vincere. Igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua 30 usa multos mortales ferro aut fuga exstinxit, plusque in reliquum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitates pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt. Sed de studiis partium 35 'et omnis civitatis moribus si singulatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deserat. Quamobrem ad inceptum redeo.

43. Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus, consules designati, provincias inter se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam advorso populi par5 tium, fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum quod gesturus erat animum intendit. Igitur diffidens veteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma, 10 tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittendo, 15 postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque, in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, cum propter artes bonas, tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat, et 20 avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.

44. Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino proconsule iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, 25 praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum 30 mora imminuerat, et exspectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere quam majorum disciplina milites laborare coegisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum 35 temporis aestivorum in imperio fuit. plerumque milites stativis castris habebat, nisi cum odos aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque muniebantur ea, neque more militari vigiliae deducebantur: uti cuique lubebat, ab signis aberat; lixae permixti cum

militibus diu noctuque vagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus; praeterea frumentum publice datum vendere, panem in 5 dies mercari: postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, in illo exercitu. cuncta fuere et alia amplius.

45. Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum 10 fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum adjumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium coctum cibum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles 15 gregarius in castris neve in agmine servum aut jumentum haberet; ceteris arte modum statuisse. Praeterea transvorsis itineribus quotidie castra movere, juxta ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum 20 legatis circumire, item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exerci- 25 tum brevi confirmavit.

46. Interea Jugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia ejus certior Roma factus, diffidere suis rebus, ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos 30 ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Ita- 35 que legatos alium ab alio divorsos aggreditur, ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Jugurtham maxume vivum, sin id parum procedat, necatum

« IndietroContinua »