Immagini della pagina
PDF
ePub

sibi traderent; ceterum palam, quae ex voluntate forent, regi nuntiari jubet. Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena ho5 minum, pecora cultoresque in agris erant; ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes 10 adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat; in postremo C. Marius 15 legatus cum equitibus curabat; in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum eis permixti velites, quocumque accederent, equltatus hostium propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus tantaque 20 peritia locorum et militiae erat, ut absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.

47. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum 25 rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc consul, simul temptandi gratia et, si paterentur, opportunitatis loci, praesidium imposuit. Praeterea imperavit frumentum et 30 alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatum juvaturum exercitum et jam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia Jugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter 35 suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat; regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

48. Jugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animadvortit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus 5 rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli ante venit. Erat in ea 10 parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milja passuum viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu; sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertin- 15 gens, vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso gignuntur. Media autem planities deserta penuria aquae, praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

20

49. Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Jugurtha extenuata suorum acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit, eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu 25 et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum eis certamen fore, quos antea victos 30 sub jugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint, omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent; proinde parati in- 35 tentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum, aut maxumarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecu

nia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare; postremo pro cujusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; cum interim Metellus, ignarus 5 hostium, monte degrediens cum exercitu, conspicatur, primo dubius quidnam insolita facies ostenderetnam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo 10 ipsi atque signa militaria obscurati - dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus, in dextero latere, quod proxumum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit; inter manipulos funditores et sagittarios 15 dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit.

50. Sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia 20 aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans hostes crebro impetu et transvorsis proeliis iter suum remoraturos, et quoniam armis 25 diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At Jugurtha, 30 ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus advorsariis receptui ac post munimento foret. Dein repente signo dato hostes invadit. 35 Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio, ipsi modo eminus saucia

bantur, neque contra feriundi aut conserendi manum copia erat: ante jam docti ab Jugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxume divorsi. Ita numero priores, si ab 5 persequendo hostes deterrere nequiverant, disjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia loci retinebat.

10

51. Ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare; ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare; arma, tela, equi, viri, hostes atque cives 15 permişti; nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. Itaque multum diei processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum 20 conducit, ordines restituit et cohortes legionarias quattuor advorsum pedites hostium collocat. rum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostes fugientes vincere; neque illis 25 castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent: in armis omnia sita. Sed ne Jugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia, subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos 30 firmos cognoverat eminus pugnando retinere.

Eo

52. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus; Jugurthae alia omnia praeter milites opportuna. 35 Denique Romani, ubi intelligunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri et jam die vesper erat - advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae

[ocr errors]

fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Jugurtha supra diximus, ubi 5 eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit, ac dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat, neque remittit quid ubique hostis ageret explorare. Postquam Ruti10 lium consedisse jam et animo vacuum accepit simulque ex Jugurthae proelio clamorem augeri, veritus ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit, 15 eoque modo ad Rutili castra procedit.

53. Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti 20 acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati, dum in 25 elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disjectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abjectis armis collis aut noctis, quae jam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quattuor capti, reliqui omnes 30 numero quadraginta interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt. Nam dolus Numidarum nihil languidi 35 neque remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventaret, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque prae

« IndietroContinua »