Immagini della pagina
PDF
ePub

missi equites rem exploravissent. Igitur pro metu repente gaudium exortum; milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, 5 advorsae res etiam bonos detrectant.

54. Metellus in eisdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in concione laudat atque agit gratias; hortatur ad cetera, quae levia sunt, 10 parem animum gerant: pro victoria satis jam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Jugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, explo- 15 ratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat, ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omni- 20 um Numida ex fuga regem sequitur: quo cujusque animus fert, eo discedunt; neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent. Igitur Metellus, ubi videt regis etiam tum animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non 25 posset, praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie, sed alio more bellum gerundum. Itaque in loca Numidiae opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida 30 temere munita aut sine praesidio capit incenditque; puberes interfici jubet, alia omnia militum praedam

esse.

Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium 35 impositum. Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant ; quippe, cujus spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur, et qui sua loca defendere nequiverat, in alienis

bellum gerere. Tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit; exercitum plerumque in eisdem locis opperiri jubet; ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur; nocturnis et aviis itineribus 5 ignoratus Romanos palantes repente aggreditur. Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti jussi erant, in proxumos colles discedunt.

10

55. Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more majorum gereret, ut in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Jugurtham, magnificum ex Albini socordia, spem salutis in 15 solitudine aut fuga coegisset habere. Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere, civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, fama de Metello praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti; omnibus modis 20 festinare, cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret; meminisse post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Jugurthae effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni 25 equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum quo fuga atque formido 30 latius cresceret, divorsi agebant. Eo tempore Jugurtha per colles sequi, tempus aut locum pugnae quaerere; qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontes, quorum penuria erat, corrumpere; modo se Metello, interdum Mario ostendere; 35 postremos in agmine temptare ac statim in colles regredi; rursus aliis, post aliis minitari; neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.

56. Romanus imperator, ubi se dolis fatigari videt

neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni, nomine Zamam, statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Jugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore. At ille, 5 quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit; oppidanos hortatur moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat; praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu 10 adfore. Ita compositis rebus in loca quam maxume occulta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post maJam pugnam ab rege defecerat. Eo cum delectis 15 equitibus noctu pergit et jam egredientibus Romanis in porta pugnam facit; simul magna voce Siccenses hortatur uti cohortes ab tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris casum dare: si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu 20 aetatem acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese Numidae gerunt. Sed milites Jugurthini paulisper ab rege sustentati, postquam 25 majore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.

57. Marius ad Zamam pervenit. Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opu- 30 lentum. Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat ubi quisque curaret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu 35 manent; proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere, modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere. Con

tra ea oppidani in proxumos saxa volvere, sudes, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardenti mittere. Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam ple5 rosque jacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique periculo, sed fama impari, boni atque ignavi erant.

58. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit, 10 remissis qui in praesidio erant, et omnia magis quam proelium exspectantibus portam irrumpit. At nostri, repentino metu perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere, magna pars volnerati aut occisi. Ceterum ex omni 15 multitudine non amplius quadraginta, memores nominis Romani, grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxuma vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius ac20 cessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare. Interim Metellus, cum acerrume rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit; dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri; quae res indicabat 25 populares esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore, neve hostes inultos abire 30 sinat. Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus infecto negotio, postquam 35 nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.

59. Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit

tur.

ad oppidum atque uti superiore die murum aggrediInterim Jugurtha ex occulto repente nostros invadit; qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum 5 equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent; quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostes paene victos dare.

10

60. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere, pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis; avidius 15 alteri alteros sauciare quam semet tegere; clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri; tela utrimque volare. Sed illi qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre 20 prospectabant; eos, uti quaeque Jugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres, ac sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus et ea huc et illuc quasi vitabundi aut jacientes tela agitare. 25 Quod ubi Mario cognitum est — nam is in ea parte curabat consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare; pati Numidas sine tumultu regis proelium visere. Ita illis studio suorum adstrictis, repente magna vi murum aggreditur; et jam scalis egressi 30 milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere; deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, 35 magna pars volneribus confecti abeunt. Denique utrimque proelium nox diremit.

61. Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi, neque Jugurtham nisi ex insi

« IndietroContinua »