Immagini della pagina
PDF
ePub

diis aut suo loco pugnam facere, et jam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in eis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit; ceterum exercitum 5 in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti 10 parat. Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Jugurtha fuerat et inde vadibus datis de Massivae nece judicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit uti ad se colloquendi 15 gratia occultus veniat; deinde fide data, si Jugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per 20 condiciones ad supplicium traderetur.

62. Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provi25 deat; omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis saepe jam et virtutem militum et fortunam temptatam: caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant. His atque talibus aliis 30 ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati, qui Jugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi jubet; 35 eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum ex consili decreto per legatos Jugurthae imperat argenti pondo ducenta. milia, elephantos omnes, equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt,

jubet omnes perfugas vinctos adduci. Eorum magna pars, uti jussum erat, adducti; pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisi- 5 dium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gra- 10 vis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequidquam perditis, de integro bellum sumit. Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.

63. Peridem tempus Uticae forte C. Mario per hos- 15 tias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur, cuncta prospere eventura. At illum jam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiun- 20 dum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant, industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum 25 aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus, fa- 30 cile notus per omnes tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir-nam postea ambitione praeceps datus 35 estappetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat; novus nemo tam clarus neque tam

egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.

64. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metel5 lo petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re mirari ejus consilium, et quasi per ami10 citiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere ; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur. Postquam haec atque alia talia 15 dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire; satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo 20 tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quae res Marium cum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo 25 neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret; milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam ante habere; apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars ex30 ercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiares 35 corruperant, et animo cupienti nihil satis festi

natur.

65. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem

scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti more regum ut sellam juxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus 5 Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat; hominem 10 ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Jugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum 15 missus foret. Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissuma 20 suffragatione consulatus petebatur. Simul ea tempestate plebs, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

66. Interim Jugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festi- 25 nare, cogere exercitum; civitates, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare, communire suos locos, arma, tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere, et eos ipsos, qui in praesidiis 30 erant, pecunia temptare: prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio Jugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se 35 conjurant. Nam volgus, uti plerumque solet, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein compositis inter se

rebus, in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militares et ip5 sum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant; eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant; postea milites palantes inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate,alii 10 studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.

67. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare: ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium; 15 portae ante clausae fugam prohibebant. Ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse; juxta boni ma20 lique, strenui et imbelles inulti obtruncari.

In ea

tanta asperitate, saevissumis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordiane hospitis, an pactione aut casu ita evenerit, parum 25 comperimus: nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.

68. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. Dein30 de ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire injurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit, et postera die circiter horam tertiam pervenit in 35 quandam planitiem, locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris magnitudine et jam abnuentes omnia docet, oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse: decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus

« IndietroContinua »