Immagini della pagina
PDF
ePub

eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.

78. Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civiles navibus in 5 eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtes,

quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura ; quorum proxuma terrae praealta sunt, ce

tera, uti fors tulit, alta alia, alia in tempestate va10 dosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis

coepit, limum arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. Ejus civitatis

lingua modo convorsa connubio Numidarum, legum 15 cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retine

bant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequenten Numidiam multi vastique loci erant.

79. Sed quoniam in eas regiones per Leptitano20 rum negotia venimus, non indignum videtur egre

gium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare: eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperi

tabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti 25 fuere. Ager in medio arenosus, una specie : neque

flumen neque mons erat, qui fines eorum discerneret: quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes

saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquan30 tum attriverant, veriti ne mox victos victoresque

defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissent, is com

munis utriusque populi finis haberetur. Igitur 35 Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philae

nis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus arenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi 5 poenas metuunt, criminari Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem; denique omnia malle quam victi abire. Sed cum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel 10 illi, quos fines populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis 15 fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.

80. Jugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos, 20 genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines babere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proxumos 25 magnis muneribus et majoribus promissis ad studium sui perducit ; quis adjutoribus regem aggressus impellit, uti advorsus Romanos bellum incipiat. Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio hujusce belli legatos Romam miserat foedus 30 et amicitiam petitum, quam rem opportunissumam incepto bello pauci impediverant, caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Etiam antea Jugurthae filia Bocchi nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis 35 ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurumas uxores, denas alii, alii plures habent, sed reges eo amplius. Ita animus multitudine distrahitur: nulla pro socia obtinet; pariter omnes viles sunt.

5 esse ;

81. Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi fide data et accepta Jugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos injustos, profunda avaritia, communes omnium hostes

eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa sint. Tum sese, paulo ante Carthaginienses, item regem Per

sen, post uti quisque opulentissumus videatur, ita 10 Romanis hostem fore. Eis atque aliis talibus dictis

ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. İta Jugurtha ratus aut capta urbe operae

pretium fore, aut si dux Romanus auxilio suis ve15 nisset, proelio sese certaturos. Nam callidus id

modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

82. Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe jam victo Ju20 gurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam

facit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus, cognitis Mauris, quoniam is novus hostis accesserat, ex commodo

pugnam facere. Interim Roma per litteras certior 25 fit provinciam Numidiam Mario datam; nam con

sulem factum ante acceperat. Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus, neque lacrumas tenere neque moderari linguam ; vir egregius in aliis

artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam 30 rem alii in superbiam vortebant, alii bonum inge

nium contumelia accensum esse, multi, quod jam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam injuria

sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, 35 si adempta provincia alii quam Mario traderetur.

83. Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque conjungendae, quae potior bello esset ; et quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare: omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in ejusdem potestate initium ejus et finem esse; 5 incipere cuivis, etiam ignavo, licere, deponi, cum victores velint; proinde sibi regnoque suo consuleret, neu florentes res suas cum Jugurthae perditis misceret. Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Jugurthae fortunarum mise- 10 reri ; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum 15 trahi.

84. At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus jussit, antea jam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare, singulos modo, 20 modo univorsos laedere ; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse ; alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interim quae bello opus erant prima habere; postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus sociisque 25 arcessere, praeterea ex Latio fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos accire, et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus, quamquam advorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat; ceterum sup- 30 plementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur, et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. Sed ea res frustra sperata: tanta lubido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victo- 35 rem domum rediturum, alia hujusce modi animis trahebant; et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. Nam postquam omnibus, quae postulaverat, decretis milites scribere volt, hortandi causa,

simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi, concionem populi advocavit. Deinde hoc modo disseruit:

85. "Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem 5 artibus imperium a vobis petere et, postquam

adepti sunt, gerere ; primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.

Sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut 10 praetura, eo majore cura illam administrari quam

hace peti debere. Neque me fallit, quantum cum maxumo beneficio vostro negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam

eos, quos nolis offendere, domi forisque omnia cu15 rare, et ea agere inter invidos, occursantes, factio

sos, opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, majorum fortia facta, cognatorum et adfinium opes, multae clientelae,

omnia haec praesidio adsunt: mihi spes ompes in 20 memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia

tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intelligo, Quirites, omnium ora in me convorsa esse; aequos bonosque favere, quippe mea bene facta rei publicae

procedunt, nobilitatem locum invadendi quaerere. 25 Quo mihi acrius adnitendum est, uti neque vos

capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnes labores et pericula consueta habeam. Quae ante vostra beneficia gratuito faci

ebam, ea uti accepta mercede deseram, non est con30 silium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus

temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere jam ex consuetudine in naturam

vortit. Bellum me gerere cum Jugurtha jussistis, 35 quam rem nobilitas aegerrume tulit. Quaeso, repu

tate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet

« IndietroContinua »