Immagini della pagina
PDF
ePub

Ас

ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. Ita plerumque evenit ut, quem vos imperare jussistis, is imperatorem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta 5 majorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint; praeposteri homines: nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est. Comparate nunc, Quirires, cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire aut legere 10 solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra objectantur. Quamquam ego 15 naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum. si jam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos quam optumos volu- 20 isse? Quod si jure me despiciunt, faciunt idem majoribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita 25 aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Nae illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter exspectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, 30 pleraque oratione majores suos extollunt, eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod contra est. Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita se res habet: majorum gloria posteris quasi lumen 35 est, neque bona neque mala eorum in occulto patiHujusce rei ego inopiam fateor, Quirites; verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint.

tur.

Quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt; scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est; quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. 5 Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in vostro maxumo beneficio cum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam 10 duceret. Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest; quippe vera necesse est bene praedicet, falsam vita moresque mei superant. Sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium imposu15 istis, etiam atque etiam reputate, num eorum poenitendum sit. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus majorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices 20 advorso corpore. Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita verba mea: parvi id facio. Ipsa se virtus satis ostendit. Illis artificio 25 opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. At illa multo optuma rei publicae doctus sum, hostem ferire, praesidium agitare, nihil metu30 ere nisi turpem famam, hiemem et aestatem juxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam. Hoc est 35 utile, hoc civile imperium. Namque cum tute per mollitiam agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse. Haec atque talia majores vostri faciundo seque remque publicam celebravere quis nobilitas freta, ipsa dissimilis mori

bus, nos illorum aemulos contemnit, et omnes honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissumi procul errant. Majores eorum omnia, quae licebat, illis reliquere, divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtu- 5 tem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris preti cocum quam vilicum habeo. Quae mihi lubet con- 10 fiteri, Quirites. Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi: munditias mulieribus, laborem viris convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo, quod juvat, quod carum 15 aestumant, id semper faciant; ament, potent; ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis. Sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum 20 non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt. Ita injustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt. Nunc quoniam illis, quantum 25 mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. Primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. Nam quae ad hoc tempus Jugurtham tutata sunt, omnia removistis, avaritiam, imperitiam atque superbiam. 30 Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuus quam felix. Nam magna pars ejus avaritia aut temeritate ducum attrita est. Quamobrem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque 35 quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus juxta geram.

Et profecto, dis juvantibus, omnia matura sunt, victoria, praeda, laus: quae si dubia aut procul essent, tamen omnes bonos rei publicae subvenire decebat. Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque 5 quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent: nam strenuis abunde dictum puto."

86. Hujusce modi oratione habita Marius, post10 quam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus naves onerat; cum his A. Manlium legatum proficisci jubet. Ipse interea milites scribere, non more majorum neque ex classibus, sed uti cujusque lubido 15 erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat; et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, cui neque sua cara, quippe quae 20 nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius cum aliquanto majore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uticam advehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato: nam Metellus conspectum Mari fugerat, 25 ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat.

87. Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur; omnia ibi capta militibus donat; dein 30 castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur; proelia multa, ceterum levia, alia aliis locis facere. Interim novi milites sine metu pugnae adesse; videre fugientes capi aut occidi, fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem, pa35 triam parentesque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio novi veteresque coaluere et virtus omnium aequalis facta. At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in locos difficiles abeunt. Ita Jugurthae placuerat speranti

5

mox effusos hostes invadi posse; Romanos, sicuti plerosque, remoto metu laxius licentiusque futuros. 88. Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis excipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, juxta carus. Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere; cognoscere quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum ante venire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati. Itaque et 10 Gaetulos et Jugurtham ex sociis nostris praedas agentes saepe aggressus in itinere fuderat, ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat. Quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbes, quae viris aut loco 15 pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire: ita Jugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat, velle populi Romani amicitiam; ne quid ab se hos- 20 tile timeret. Id simulaveritne, quo improvisus gravior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.

89. Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia os- 25 tentando avortere ab hostibus. Ac primo mediocria gerebat, existumans Jugurtham ob suos tutandos in manus venturum. Sed ubi illum abesse et aliis negotiis intentum accepit, majora et magis aspera aggredi tempus visum est. Erat inter ingentes so- 30 litudines oppidum magnum atque valens, nomine Capsa, cujus conditor Hercules Libys memorabatur. Ejus cives apud Jugurtham immunes, levi imperio, et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostes non moenibus modo et armis atque viris, ve- 35 rum etiam multo magis locorum asperitate. Nam praeter oppido propinqua, alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis, sicuti omnium ferarum, inopia cibi acrior; ad hoc natura

« IndietroContinua »