Immagini della pagina
PDF
ePub

serpentium, ipsa perniciosa, siti magis quam alia re accenditur. Ejus potiundi Marium maxuma cupido invaserat, cum propter usum belli, tum quia res

aspera videbatur, et Metellus oppidum Thalam 5 magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm mu

nitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum jugi aqua, cetera pluvia

utebantur. Id ibique et in omni Africa, quae procul 10 a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur,

quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant: cibus illis advorsus famem atque sitim,

non lubidini neque luxuriae erat. 15 90. Igitur consul omnibus exploratis, credo dis

fretus- nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat; quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris ma

gis quam arvo student, et quodcumque natum fuerat 20 jussu regis in loca munita contulerant, ager autem

aridus et frugum vacuus ea tempestate; nam aestatis extremum erat -- tamen pro rei copia satis provi•denter exornat; pecus omne, quod superioribus die

bus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agendum 25 attribuit; A. Manlium legatum cum cohortibus ex

peditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire jubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum. Sic incepto

suo occultato pergit ad flumen Tanam. 30 91. Ceterum in itinere quotidie pecus exercitui

per centurias, item turmas aequaliter distribuerat, et ex coriis utres uti fierent curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare,

quae mox usui forent; denique sexto die, cum ad 35 flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta.

Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse jubet: omnibus sarcinis abjectis aqua modo seque et jumenta onerare.

Dein, post

quam tempus visum, castris egreditur noctemque totam itinere facto consedit; idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum, ab Capsa non amplius duum milium intervallo, ibique quam occultissume potest 5 cum omnibus copiis opperitur. Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum eis velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere jubet. Deinde ipse intentus propere sequi, 10 neque milites praedari sinere. Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent. Ceterum oppidum incensum, Numidae puberes in- 15 terfecti, alii omnes venum dati, praeda militibus divisa. Id facinus contra jus belli non avaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Jugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque 20 metu coercitum.

92. Postquam tantam rem peregit Marius sine ulla suorum incommodo, magnus et clarus antea, major atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur; milites, modesto 25 imperio habiti, simul et locupletes, ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, 30 pauca repugnantibus Numidis capit, plura, deserta propter Capsensium miserias, igni corrumpit; luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus, ac plerisque exercitu incruento, aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsen- 35 sium, ceterum haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Mulucha, quod Jugurthae Bocchique regnum disjungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in im

mensum editus, uno perangusto aditu relicto: nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant,

summa vi capere intendit. Sed ea res forte quam 5 consilio melius gesta.

Nam castello virorum atque armorum satis et magna vis frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus importunus; iter castellanorum angustum admodum,

utrimque praecisum. Vineae cum ingenti periculo 10 frustra agebantur; nam cum eae paulo processe

rant, igui aut lapidibus corrumpebantur; milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare: op

tumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus 15 augeri.

93. At Marius multis diebus. et laboribus consumptis, anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam oppe

riretur, qua saepe prospere åsus fuerat. Quae cum 20 multos dies noctesque aestuans agitaret, forte qui

dam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat, animum

advortit inter saxa repentes cochleas; quarum cum 25 unam atque alteram, dein plures peteret, studio le

gundi paulatim prope ad summum montis egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum vortit.

Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, 30 paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in

altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert; cujus ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae

intenti proeliantibus aderant. Exploratis omnibus, 35 quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non

temere, uti adscenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte, qua ipse adscenderat, castellum temptet; pollicetur sese itineris pericu

lique ducem. Marius cum Ligure promissa ejus cognitum ex praesentibus misit; quorum uti cujusque ingenium erat, ita rem difficilen aut facilem nuntiavere. Consulis animus tamen paulum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum 5 numero quinque quam velocissumos delegit et cum eis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnesque Liguri parere jubet et ei negotio proxumum dieni constituit.

94. Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis 10 compositisque oninibus ad locum pergit. Ceterum illi, qui ascensuri erant, praedocti ab duce, arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, 15 ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent. Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustae radices eminebant laqueis vinciebat, quibus allevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu; ubi paulo aspe- 20 rior adscensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi ; quae dubia nisui videbantur, potissumus temptare, ac saepius eadem adscendens descendensque, dein statim digrediens, ceteris audaciam addere. Igitur diu multum- 25 que fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes, sicut aliis diebus, advorsum hostes aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Nunidas habuerat, tum vero cohortatus 30 milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.

At Numidae saepe antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro 35 dies noctesque agitare, maledicere Romanis ac Mario vecordiam objectare, militibus nostris Jugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse. Interim omnibus Romanis hostibusque proelio intentis,

magna utrimque vi pro gloria atque imperio his, illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere : ac primo mulieres et pueri, qui visum pro

cesserant, fugere, deinde uti quisque muro proxu5 mus erat, postremo cuncti armati inermesque. Quod

ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum

petere, neque quemquam omnium praeda morari. 10 Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.

95. Ceterum dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit, quos uti ex

Latio et a sociis cogeret Romae relictus erat. Sed 15 quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum

est de natura cultuque ejus paucis dicere. Neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus, et L. Sisenna optume et diligentissume omnium, qui eas

res dixere, persecutus parum mihi libero ore locutus 20 videtur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit,

familia jam prope exstincta majorum ignavia, litteris Graecis et Latinis juxta atque doctissume eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cu

pidior, otio luxurioso esse; tamen ab negotiis num25 quam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit

honestius consuli; facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxume pecuniae largi.

tor. Atque illi, felicissumo omnium ante civilem 30 victoriam, numquam super industriam fortuna fuit,

multique dubitavere, fortior an felicior esset: nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.

96. Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam 35 in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit,

rudis antea et ignarus belli, sollertissumus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere, sed ea prope

« IndietroContinua »