Immagini della pagina
PDF
ePub

rantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurumi deberent; joca atque seria cum humillumis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod prava ambitio solet, 5 consulis aut cujusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. Quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissumus factus.

97. At Jugurtha, postquam oppidum Capsam 10 aliosque locos munitos et sibi utiles, simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios misit, quam primum in Numidiam copias adduceret, proeli faciundi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus, 15 uti antea, proxumos ejus donis corrumpit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum compositum foret. Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Jugurtham accedit. 20 Ita amborum exercitu conjuncto, Marium jam in hiberna proficiscentem vix decuma parte diei reliqua invadunt, rati noctem, quae jam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis 25 utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit et ipsi hostes aderant ; et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites 30 Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli, sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros concurrunt; qui omnes, trepidi improviso metu ac tamen virtutis memores, aut arma capiebant aut capientes alios ab hostibus defensa- 35 bant; pars equos ascendere, obviam ire hostibus; pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri; sine signis, sine ordinibus, equites peditesque permixti caedere alios, alios obtruncare; multos, contra

advorsos acerrume pugnantes, ab tergo circumvenire; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant. Denique Romani veteres novique et ob ea scientes 5 belli, si quos locus aut casus conjunxerat, orbes facere, atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.

98. Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed 10 cum turma sua, quam ex fortissumis magis quam familiarissumis paraverat, vagari passim, ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostes, ubi confertissumi obstiterant, invadere; manu consulere militibus, quoniam imperare, conturbatis omnibus, 15 non poterat. Jamque dies consumptus erat, cum tamen barbari nihil remittere, atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati, acrius instare. Tum Marius ex copia rerum consilium trahit, atque uti suis receptui locus esset, colles duos propinquos 20 inter se occupat, quorum in uno, castris parum amplo, fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat. Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare jubet; ipse paulatim dispersos 25 milites, neque minus hostibus conturbatis, in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit. Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato, effusi 30 consedere. Dein crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari more suo laetari, exsultare, strepere vocibus, et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere. Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque 35 hortamento erant.

99. Plurumum vero Marius imperitia hostium confirmatus, quam maxumum silentium haberi jubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere. Deinde ubi lux adventabat, defessis jam hostibus

ac paulo ante somno captis, de improviso vigiles, item cohortium, turmarum, legionum tubicines simul omnes signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere. Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere 5 neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam poterant: ita cunctos strepitu, clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu, formidine, terrore, quasi vecordia ceperat. Denique omnes fusi fugatique; arma et signa militaria ple- 10 raque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti. Nam somno et metu insolito impedita fuga.

100. Dein Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, quae propter commeatum in oppidis mari- 15 tumis agere decreverat. Neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextumos, in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea 20 cohortes Ligurum curabat; primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat; perfugae, minume cari et regionum scientissumi, hostium iter explorabant. Simul consul, quasi nullo imposito, omnia providere, apud omnes adesse, laudare et in- 25 crepare merentes. Ipse armatus intentusque, item milites cogebat; neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in portas cohortes ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigi- 30 lias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset. Et sane Marius illoque aliisque temporibus Jugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coercebat: quod 35 multi per ambitionem fieri aiebant, pars, quod a pueritia consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisset: nisi tamen

res publica pariter ac saevissumo imperio bene atque decore gesta.

101. Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese osten5 dunt, qua re hostes adesse intelligitur. Sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato advorsum omnia paratus ibidem opperitur. Ita Jugurtham 10 spes frustrata, qui copias in quattuor partes distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos, turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros 15 invadunt, ceteri in loco manentes ab jaculis eminus emissis corpora tegere, et si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux filius ejus adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, 20 adfuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Jugurtha cum plurumis erat. Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum paucis ad pedites convortit; ibi Latine nam apud Numantiam loqui didicerat 25 exclamat, nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum; simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentaverat. Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nunti ter30 rentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. Jamque paulum a fuga aberant, cum Sulla, profligatis eis, quos advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avortitur. At Jugurtha, dum sus35 tentare suos et prope jam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra, sinistra, omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit. Atque interim Marius, fugatis equitibus, adcurrit auxilio suis, quos pelli jam acceperat.

Denique hostes jam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi; equi atque viri adflicti, ac multi volneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere; postremo omnia, 5 qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.

102. Post ea loci consul haud dubie jam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo post diem quintum quam iterum barbari 10 male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret; velle de se et de populi Romani commodo cum eis disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. Qui quamquam acciti ibant, ta- 15 men placuit verba apud regem facere, uti ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cujus facundiae, non aetati, a Manlio concessum, pauca verba hujusce modi locutus: “Rex Bocche, magna laetitia nobis 20 est, cum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles, neu te optumum cum pessumo omnium Jugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissumum 25 persequi. Ad hoc populo Romano jam a principio [inopi] melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia; primum, quia procul absumus, in quo offensae minumum, 30 gratia par ac si prope adessemus; dein, quia parentes abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, 35 quam mala perpessus esses. Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, cui scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque ut coepisti

« IndietroContinua »