Immagini della pagina
PDF
ePub

perge. Multa atque opportuna habes, quo

facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis

victum esse: nam bello quid valeat, tute scis." 5 Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca

pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse: nam Numidiae partem, unde vi Jugurtham expulerit, jure

belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequi10 visse; praeterea missis antea Romam legatis, re

pulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere, ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum niissurum. Dein, copia facta, animus barbari ab amicis

flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullae et 15 Manli, metuens id quod parabatur, donis corruperat.

103. Marius interea, exercitu in hibernaculis composito, cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam,

quo Jugurtha perfugas omnes praesidium impo20 suerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando quae

sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Jugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quo

rum et fides cognita et ingenia validissuma erant. 25 Eos ad Marium ac deinde, si placeat, Romam le

gatos ire jubet, agendarum rerum et quocunque modo belli componendi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur;

deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi 30 spoliatique, pavidi, sine decore ad Sullam perfu

giunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter

habuit; qua re barbari et famam avaritiae Romano35 rum falsam et Sullam ob munificentiam in sese

amicum rati. Nam etiam tum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens, dona omnia in benignitate habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo

petunt, uti fautor consultorque sibi adsit; copias, fidem, magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae esse credebant, oratione extollunt. Dein Sulla omnia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter 5 dies quadraginta ibidem opperiuntur.

104. Marius postquam, infecto quo intenderat negotio, Cirtam rediit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam ab Utica venire jubet, item L. Bellienum praetorem, praeterea om- 10 nes undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas Romam eundi fit ab consule; interea indutiae postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari rerum humanarum, quae fluxae 15 et mobiles semper in advorsa mutantur. Ceterum Mauri, impetratis omnibus, tres Romam profecti sunt cum Cn. Octavio Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat; duo ad regem redeunt. Ex eis Bocchus cum cetera, tum maxume benignita- 20 tem et studium Sullae lubens accepit. Romae legatis ejus, postquam errasse regem et Jugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: “Senatus et populus Romanus benefici et injuriae memor esse solet. 25 Ceterum Boccho, quoniam poenitet, delicti gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."

105. Quibus rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiverat, uti Sullam ad se mitteret, cujus arbitratu de communibus negotiis consuleretur. Is 30 missus cum praesidio equitum atque peditum, item funditorum Balearium; praeterea iere sagittarii et cohors Peligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsus tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. 35 Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum amplio

rem vero et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe

victoribus, et advorsum eos, quos saepe vicerant. 5 Interim equites exploratum praemissi, rem, uti erat, quietam nuntiant.

106. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesi

dio missum. Deinde eum et proxumum diem sine 10 metu conjuncti eunt. Post, ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu,

pavens ad Sullam adcurrit dicitque, sibi ex speculatoribus cognitum Jugurtham haud procul abesse ;

simul uti noctu clam secum profugeret, rogat atque 15 hortatur. Ille animo feroci negat se totiens fusum

Numidam pertinescere; virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae

ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae par20 ceret. Ceterum ab eodem monitus, uti noctu pro

ficiscerentur, consilium approbat ac statim milites cenatos esse, in castris ignes quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi jubet. Jam

que nocturno itinere fessis omnibus, Sulla pariter 25 cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri

nuntiant Jugurtham circiter duum milium intervallo ante eos consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit: credere se

proditos a Voluce et insidiis circumventos. Ас 30 fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

107. At Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab injuria Maurum prohibet; suos hortatur,

uti fortem animum gererent: saepe antea paucis 35 strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum;

quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores sore, nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inernis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostes vortere. Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Jovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire jubet. Ille lacrumans orare, ne ea crederet; nihil dolo factum, ac magis calliditate Jugurthae, cui videlicet specu- 5 lanti iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque ejus ex patre suo penderent, credere illum nibil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset; quare optumum factu videri, per media ejus castra palam 10 transire ; sese, vel praemissis vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum. Ea res, uti in tali negotio, probata ; ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante Jugurtba, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus 15 quo ire intenderant perventum est.

108. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia ; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar- nam pater ejus ex concubina ortus erat- - Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, illico ad 25 Sullam nuntiatum mittit, paratum sese facere quae populus Romanus vellet; colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere; neu Jugurthae legatum pertimesceret, quo res communis licentius gereretur: nam 30 ab insidiis ejus aliter caveri nequivisse. Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanum et Numidam spe pacis attinuisse, multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis an illi Sullam traderet; 35 lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

109 Igitur Sulla respondit, pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte, aut nullo aut quam paucissumis praesentibus. Simul edocet, quae sibi

20 responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex,

uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire 5 jubet, ac nihil etiam tum decrevisse, sed illo die

responsurum. Deinde ambo in sua castra digressi sunt. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. Ab utroque tantum

modo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar 10 internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

110. “Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato

homini gratiam deberen. At mehercule, Sulla, ante 15 te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet

opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor: fuerit mihi eguisse aliquando tuae amicitiae, qua apud animum meum

nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, 20 viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet,

sume, utere, et quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. Nam,

ut ego aestumo, regem armis quam munificentia 25 vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica

vostra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at fines meos advorsum armatos

armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita 30 placet: gerite, quod voltis, cum Jugurtha bellum.

Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque id intrare Jugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris,

haud repulsus abibis.” 35

111. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit: quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum

« IndietroContinua »