Catilina et Jugurtha: With explanatory notes, lexicon, etc

Copertina anteriore
Eldredge & brother, 1879

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 94 - Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere : primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicia reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Pagina 95 - ... non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando (servilibus officiis) intentum aetatem agere ;¡ sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 128 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 93 - Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Pagina 97 - ... talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus ; virtus omnia domuerat. sed gloriae...
Pagina 125 - ... iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus. quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 106 - Haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit: pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres: lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 93 - Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
Pagina 15 - Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum lugurtha , rege Numidarum, gessit ; primum quia magnum et atrox variaque victoria mit, dein quia tune primum superbiae nobilitatis obviam itum est, quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret.
Pagina 124 - Longe mihi alia mens est, patres conscript!, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. lili mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere. Res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.

Informazioni bibliografiche