Magno ín periclo víta vertetúr tua." Hæc inter ipse dóminus a cenâ redit; Accédit ad præsépe: "Cur frondís parum est? Quem cónvocatâ júbet occidi fámiliâ, Hæc significat fábula, Dominúm videre plúrimum in rebus suis. XVIII. Mus Urbanus et Rusticus. Hospítio quondam mús urbanus rústici Quo múres strepitu diffugiunt pertérriti, "Vix," ínquit, "possum cápere præ metú cibum. In paupertate tútum præstat vívere, 20 25 5 ΙΟ 15 20 XIX. Naufragium Simonidis. Homo dóctus in se sémper divitiás habet. Simónides, qui scrípsit egregiúm melos, Quo páupertatem sústineret fáciliùs, Circuíre cœpit úrbes Asiæ nóbiles, Mercéde acceptâ laúdem victorúm canens. Hoc génere quæstûs póstquam locuples fáctus est, Adscéndit navem: quám tempestas hórrida 5 ΙΟ "Simónide, tu ex ópibus nîl sumís tuis?" "Mecum," ínquit, énatant, 66 mea sunt cúncta." Tunc pauci Quia plures onere dégravati périerant. Prædónes adsunt, rápiunt quod quisque éxtulit, 15 20 25 IJ. JULIUS CÆSAR. 1. First Invasion of Britain. (B.C. 55.) [FROM CÆSAR'S GALLIC WAR: Book IV. Chapters 20-36.] Exiguâ parte æstatis reliquâ Cæsar, etsi in his locis, quòd omnis Gallia ad septemtriones vergit, maturæ sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quòd omnibus ferè Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intelligebat, et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur si modò insulam adîsset et genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quæ omnia ferè Gallis erant incognita. Neque enim temerè præter mercatores illò adit quisquam, neque his ipsis quidquam præter oram maritimam atque eas regiones quæ sunt contra Gallias notum est. Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulæ magnitudo, neque quæ aut quantæ nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat. Ad hæc cognoscenda, priùsquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longâ præmittit. Huic mandat utì exploratis omnibus rebus ad se quàm primùm revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quòd inde erat brevissimus in Britanniam trajectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus, et quam superiore æstate ad Veneticum bellum effecerat classem, jubet convenire. Interim consilio ejus cognito, et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulæ civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in eâ sententiâ permanerent, eos domum remittit, et cum iis unà Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cujus et virtutem et consilium probabat, et quem sibi fidelem esse arbitrabatur, cujusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates, horteturque ut populi Romani fidem sequantur, seque celeriter eò venturum nuntiet. Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultas dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Cæsarem revertitur,quæque ibi perspexisset renuntiat. . His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, tertiâ ferè vigiliâ solvit, equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi jussit. A quibus cùm paulo tardiùs esset administratum, ipse horâ circiter diei quartâ cum primis navibus Britanniam attigit, atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci hæc erat natura, atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequâquam idoneum locum arbitratus, dum reliquæ naves eò convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quæ ex Voluseno cognôsset et quæ fieri vellet ostendit; monuitque (ut rei militaris ratio, maximè ut maritimæ res postularent, ut cùm celerem atque instabilem motum haberent) ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et ventum et æstum uno tempore nactus secundum, dato signo et sublatis ancoris, circiter milia passuum vII ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit. At barbari, consilio Romanorum cognito, præmisso equitatu et essedariis, quo plerùmque genere in præliis uti consuêrunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quòd naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis, simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum; cùm illi aut ex arido aut paulùm in aquam progressi, omnibus membris expeditis, notissimis locis audacter tela conjicerent, et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti, atque hujus omninò generis pugnæ imperiti, non eâdem alacritate ac studio quo in pedestribus uti præliis consuêrant utebantur. Quod ubi Cæsar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior, et motus ad usum expeditior, paulùm removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri jussit; quæ res magno usui |