Immagini della pagina
PDF
ePub

nostris fuit. Nam et navium figurâ et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt, ac paulum modò pedem retulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maximè propter altitudinem maris, qui decimæ legionis aquilam ferebat, contestatus deos ut ea res legioni feliciter eveniret, "Desilite," inquit, "commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certè meum rei publicæ atque imperatori officium præstitero." Hoc cùm voce magnâ dixisset, se ex navi projecit, atque in hostes aquilam ferre cœpit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primis navibus cùm conspexissent, subsecuti hostibus appropinquârunt.

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quòd neque ordines servare, neque firmiter insistere, neque signa subsequi poterant, atque alius aliâ ex navi quibuscumque signis occurrerat se aggregabat, magnoperè perturbabantur: hostes verò notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela conjiciebant. Quod cùm animadvertisset Cæsar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri jussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt, atque eos in fugam dederunt, neque longiùs prosequi potuerunt, quòd equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Cæsari defuit.

Hostes prælio superati, simul atque se ex fugâ receperunt, statim ad Cæsarem legatos de pace miserunt, obsides daturos quæque imperâsset facturos sese polliciti sunt. Unà cum his legatis Commius Atrebas venit, quem suprà demonstraveram a Cæsare in Britanniam præmissum. Hunc illi e navi egressum, cùm ad eos oratoris modo Cæsaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula conjecerant: tum prælio facto remiserunt, et in petendâ pace ejus rei culpam in multitudinem contulerunt, et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Cæsar questus, quòd cùm ultrò in continentem legatis missis pacem ab se petîssent, bellum sine causâ intulissent, ignoscere imprudentiæ dixit, obsidesque imperavit; quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Intereà suos remigrare in agros jusserunt, principesque undique convenire, et se civitatesque suas Cæsari commendare cœperunt.

His rebus pace confirmatâ, post diem quartum quàm est in Britanniam ventum, naves XVIII, de quibus suprà demonstratum est, quæ equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quæ cùm appropinquarent Britanniæ et ex castris viderentur, tanta tempestas subitò coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliæ eodem unde erant profectæ referrentur, aliæ ad inferiorem partem insulæ, quæ est propiùs solis occasum, magno sui cum periculo dejicerentur; quæ tamen, ancoris jactis, cùm fluctibus complerentur, necessariò adversâ nocte in altum provectæ continentem petierunt.

Eâdem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos æstus maximos in Oceano efficere consue

vit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Cæsar exercitum transportandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, æstus complebat, et onerarias quæ ad ancoras erant deligatæ tempestas afflictabat, neque ulla nostris. facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquæ cùm essent (funibus ancoris reliquisque armamentis amissis) ad navigandum inutiles, magna (id quod necesse erat accidere) totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliæ quibus reportari possent, et omnia deërant quæ ad reficiendas naves erant usui; et quòd omnibus constabat hiemari in Galliâ oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.

Quibus rebus cognitis, principes Britanniæ, qui post prælium ad Cæsarem convenerant, inter se collocuti, cùm equites et naves et frumentum Romanis deësse intelligerent, et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quæ hoc erant etiam angustiora quòd sine impedimentis Cæsar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione factâ frumento commeatuque nostros prohibere, et rem in hiemem producere ; quòd, his superatis aut reditu interclusis, neminem posteà belli inferendi causâ in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursùs conjuratione factâ, paulatim ex castris discedere, ac suos clam ex agris deducere cœpe

runt.

At Cæsar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex eo quòd obsides dare intermiserant, fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia com

parabat. Nam et frumentum ex agris quotidiè in castra conferebat, et quæ gravissimè afflictæ erant naves, earum materiâ atque ære ad reliquas reficiendas utebatur, et quæ ad eas res erant usui ex continenti comportari jubebat. Itaque cùm summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari commodè posset effecit.

Dum ea geruntur, legione ex consuetudine unâ frumentatum missâ, quæ appellabatur septima, neque ullâ ad id tempus belli suspicione interpositâ, cùm pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Cæsari nuntiaverunt pulverem majorem quam consuetudo ferret in eâ parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Cæsar id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quæ in stationibus erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Cùm paulo longiùs a castris processisset, suos ab hostibus premi atque ægrè sustinere, et confertâ legione ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quòd, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant; tum dispersos, depositis armis in metendo occupatos subitò adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.

Genus hoc est essedis pugnæ: primò per omnes partes perequitant, et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerùmque perturbant, et cùm se inter equitum turmas insinu

averunt, ex essedis desiliunt et pedibus præliantur. Aurigæ interim paulatim ex prælio excedunt, atque ita currus collocant, ut si illi a multitudine hostium premantur expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in præliis præstant; ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, utì in declivi ac præcipiti loco incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere, et in jugo insistere et se inde in currus citissimè recipere consuêrint.

Quibus rebus, perturbatis nostris novitate pugnæ, tempore opportunissimo Cæsar auxilium tulit; namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum prælium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit, et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum hæc geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutæ sunt continuos complures dies tempestates, quæ et nostros in castris continerent, et hostem a pugnâ prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque nostrorum militum suis prædicaverunt, et quanta prædæ faciendæ atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magnâ multitudine peditatûs equitatûsque coactâ, ad

castra venerunt.

Cæsar etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter xxx, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro ca

« IndietroContinua »