Immagini della pagina
PDF
ePub

Fécit herclè; nám mî misero étiam nunc malæ dolent. Quid igitur ego dúbito? aut quor non íntro eo in nostrám domum?

M. Quíd, domum vostram?— S. Íta enimvero. — M. Quín quæ dixisti modò,

Omnia ementítu's: equidem sum Amphitruonis Sósia. Nám noctu hac solúta'st navis nóstra e portu Pérsico: Et ubi Pterela réx regnavit, óppidum expugnávimus; Et legiones Téleboarum ví pugnando cépimus,

Et ipsus Amphitruo óbtruncavit regem Pterelam in prœlio. S. Egomet mihi non crédo, quom illæc aútumare illum aúdio :

Híc quidem certè, quæ illò sunt res géstæ, memorat mémoriter.

Sét quid ais? quid Amphitruoni dóno a Teleboís datum'st?
M. Ptérela rex quî pótitare sólitus est, patera aúrea.
S. Elocutu'st. Ubi ea patera núnc est?-M. Est in
cístulâ

Amphitruonis óbsignata sígno.-S. Signi díc quid est? M. Cúm quadrigis Sól exoriens. Quíd me captas, cárnufex?

S. Argumentis vícit: aliud nómen quærendúm'st mihi. Néscio unde hæc híc spectavit. Jám ego hunc decipiám probè :

Nám quod egomet sólus feci, néc quisquam alius ádfuit,
In tabernaclo, íd quidem hodie númquam poterit dícere.
Sí tu Sosiá's, legiones quóm pugnabant máxumè,
Quíd in tabernacló fecisti? víctus sum,

si díxeris.

M. Cádus erat vini: índe implevi hírneam.-S. Ingres

sú'st viam.

M. Eam ego vini, ut mátre natum fúerat, eduxí meri.
S. Míra sunt, nisi látuit intus illic in illac hírneâ :
Fáctum'st illut, út ego illic vini hírneam ebiberím meri.
M. Quíd? nunc vincone árgumentis, té non esse Sósiam?
S. Tú negas med ésse?— M. Quid ego ní negem, qui
egomét siem?

S. Pér Jovem juró med esse: néque me falsum dícere.
M. At ego per Mercúrium juro, tíbi Jovem non crédere :
Nam ínjurato scío plus credet míhi, quam jurató tibi.

S. Quís ego sum saltém, si non sum Sósia? te intérrogo.
M. Ubi ego Sosia ésse nolim, tu ésto sanè Sósia.
Núnc quando ego sum, vápulabis, ni hínc abis, ignobilis.
S. Cértè edepol, quom illúm contemplo, et fórmam co-
gnoscó meam,

Quemádmodum ego sum (sæpe in speculum inspéxi) nimis simili'st mei.

Itidem habet petasum, ác vestitum: tám consimili'st átque ego.

Súra, pes, statúra, tonsus, óculi, nasum, vél labra,

Málæ, mentum, bárba, collus — tótus! quid verbís opu'st? Sí tergum cicátricosum, níhil hoc simili'st símilius.

Sét quom cogito, équidem certò idém sum qui sempér fui. Nóvi herum: novi ædis nostras: sánè sapio et séntio. Nón ego illi obtémpero quod loquitur; pultabó foris. M. Quó agis te?- S. Domúm. -M. Quadrigas sí nunc inscendás Jovis,

Atque hinc fugias, íta vix poteris écfugere infortúnium.
S. Nón heræ meæ nuntiare, quód herus meus jussít, licet?
M. Túæ, si quid vis núntiare: hanc nóstram adire nón
sinam.

Nám si me inritâssis, hodie lúmbifragium hinc aúferes.
S. Abeo potius: Dî ínmortales, óbsecro vostrám fidem!
Ubi ego perii? ubi ínmutatus sum? úbi ego formam
pérdidi?

An egomet me illíc reliqui, sí fortè oblitus fui?

Nam híc quidem omnem imáginem meam, quæ ántehac fuerat, póssidet.

Vívo fit, quod númquam quisquam mórtuo faciét mihi. Ibo ad portum, atque hæc uti sunt fácta, hero dicám meo. Nísi etiam is quoque me ígnorabit; quód ille faxit Júp

piter,

Uti ego hodie, ráso capite, cálvos capiam píleum.

IX.

TERENCE.

The Self-Tormentor.

[Heaut., Act I. Scene I.]

MENEDEMUS, the Self-Tormentor; CHREMES, an elderly Friend.

Quanquam hæc inter nos nuper notitia ád modum'st,
Inde ádeo quòd agrum in próximo hîc mercátus es,
Nec reí ferè sanè ámplius quicquám fuit:
Tamén vel virtus túa me, vel vicinitas,

Quod ego in propinquâ parte amicitiæ puto,
Facit, út te audacter móneam et familiáriter:
Quòd míhi videre præter ætatém tuam
Facere, ét præter quàm rés te adhortatúr tua.

Nam, próh Deûm atque hominúm fidem! quid vís tibi?
Quid quæris? annos séxaginta nátus es,

Aut plús, ut conjicio: ágrum in his regiónibus
Meliórem, neque pretî majoris, némo habet:
Servós non plures: proinde quasi nemó siet,
Ita túte attentè illórum officia fúngere.
Numquám tam mane egrédior, neque tam vésperi
Domúm revortor, quín te in fundo cónspicer
Fodere, aút arare, aut áliquid ferre dénique:
Nullúm remittis témpus, neque te réspicis.
Hæc nón voluptati tíbi esse, satis certó scio:
At ením, me, quantum hîc óperis fiat, pœnitet.
Quod in ópere faciundo óperæ consumís tuæ,
Si súmas in illis éxercendis, plús agas.
M. Chremé, tantumne ab ré tuâ est otî tibi,
Aliéna ut cures, éa quæ nihil ad te áttinent?

C. Homó sum: humani níhil a me alienúm puto.
Vel mé monere hoc, vél percontarí puta :

Rectúm'st? ego

ut faciam: nón est? te ut detérream. M. Mihi síc est usus: tíbi ut opu'st factò, face.

C. An quoíquam est usus hómini, se ut cruciét? — M.
Mihi.

C. Si quíd laboris, nóllem: sed quid istúc mali est?
Quæsó quid de te tántum meruisti? · M. Oíeï!

C. Ne lácruma, atque istuc, quícquid est, fac me út sciam.

Ne rétice ne verére: crede, inquám, mihi,
Aut cónsolando, aut cónsilio, aut re, júvero.

M. Scire hóc vis?-C. Hac quidem causâ, quâ dixí tibi.
M. Dicétur.-C. At istos rástros intereà tamen
Appóne, ne labóra.-M. Minimè.-C. Quám rem agis?
M. Sine mé, vacivom témpus ne quod dém mihi
Labóris.-C. Non sinam, ínquam.-M. Ah, non æquóm
facis.

C. Hui, tám graves hos, quæso?-M. Sic meritúm'st

meum.

C. Nunc loquere. M. Filium únicum adulescéntulum Habeo: áh, quid dixi? habére me? immo habuí, Chreme : Nunc hábeam necne, incértum'st. — C. Quid ita istúc?·

M. Scies.

Est é Corintho hîc ádvena anus paupércula:

Ejus filiam ille amáre cœpit vírginem,

Propè jam út pro uxore habéret: hæc clam me ómnia.
Ubi rém rescivi, cœpi non humánitùs,

Neque ut ánimum decuit ægrotum adulescéntuli
Tractáre; sed vi, et viâ pervolgatâ patrum.

Quotídie accusábam: "Hem! tibine hæc díutius

Licére speras fácere, me vivó patre,

Amícam ut habeas própe jam in uxorís loco?
Errás, si id credis, ét me ignoras, Clínia.

Ego té meum esse díci tantispér volo,

Dum, quód te dignum'st, fácies: sed si id nón facis,

[ocr errors]

Ego, quód me in te sit fácere dignum, invénero.
Nullâ ádeò ex re istuc fít, nisi nimio ex ótio :
Ego istùc ætatis nón amori operám dabam;
Sed in Asiam hinc abii própter pauperiem, átque ibi
Simúl rem et gloriam ármis belli répperi."
Postrémò adeò res rédiit: adulescéntulus

Sæpe éadem, et graviter aúdiendo, víctus est:
Putávit me et ætáte et benivoléntiâ

Plus scíre, et providére, quàm seipsum sibi.
In Asiam ad regem mílitatum abiít, Chreme.
C. Quid aís?

abest.

M. Clam me est proféctus; menses trís

C. Ambo áccusandi: etsi íllud inceptúm tamen
Animi ést pudentis sígnum, et non instrénui.
M. Ubi cómperi ex iis, quí fuêre ei cónscii,
Domúm revortor mæstus, atque animó ferè
Contúrbato, atque incérto præ ægritúdine
Adsído: adcurrunt sérvi: soccos détrahunt:
Inde álii festináre, lectos stérnere,

Cenam ápparare: pró se quisque sédulò
Faciébant, quo illam mí lenirent míseriam.
Ubi vídeo hæc, cœpi cógitare: hem! tót meâ
Solíus solliciti sínt causâ, ut me unum éxpleant?
Ancillæ tot me véstiant? sumptús domi
Tantós ego solus fáciam? sed gnatum únicum,
Quem páriter uti his décuit, aut etiam ámpliùs—
Quòd illa ætas magis ad hæc utenda idónea est—
Eum ego hinc ejeci míserum injustitiâ meâ :
Maló quidem me dígnum quovis députem,

Si id fáciam. Nam usque dum ílle vitam illám colet
Inopém, carens patriâ ób meas injúrias,
Intéreà usque illi dé me suppliciúm dabo,
Labórans, quærens, párcens, illi sérviens.
Ita fácio prorsùs: níl relinquo in ædibus,
Nec vás, nec vestiméntum: conrasi ómnia.
Ancillas, servos, nísi eos, qui opere rústico

« IndietroContinua »