Immagini della pagina
PDF
ePub

Faciúndo facilè súmptum exercerént suum,
Omnés produxi ac véndidi: inscripsi illico
Ædés mercede: quási talenta ad quíndecim
Coégi agrum hunc mercátus sum: hic me exérceo.
Decrévi, tantispér me minus injúriæ,

Chremé, meo gnato fácere, dum fiám miser;

Nec fás esse ullâ mé voluptate híc frui,

Nisi ubi ílle huc salvus rédierit meus párticeps.
C. Ingénio te esse in líberos lení puto,
Et illum óbsequentem, sí quis rectè aut cómmodè
Tractáret. Verum néque illum tu satis nóveras,
Nec te ílle: hoc ubi fit, íbi non verè vívitur.
Tu illúm numquam ostendísti quanti pénderes,
Nec tibi ille'st credere aúsus quæ est æquóm patri.
Quod si ésset factum, hæc númquam evenissént tibi.
M. Ita rés est, fateor: péccatum a me máxumum'st.
C. Menedéme, at porro réctè spero: et illúm tibi
Salvum ádfuturum esse híc confido própediem.

M. Utinam íta Dî faxint. C. Fácient. Nunc, si cóm

modum,

[ocr errors]

Dionysia hic sunt, hódie apud me sís volo.

M. Non possum.

quantulum

C. Cur non? quæso, tandem ali

Tibi párce: idem absens fácere te hoc volt filius.
M. Non cónvenit, qui illum ád laborem impéllerim,
Nunc meípsum fugere. C. Síccine est sententia?

[ocr errors]

M. Sic. - C. Béne vale.-M. Et tu. — C. Lácrumas

excussít mihi,

Miserétque me ejus: séd, ut diei témpus est,
Monére oportet me húnc vicinum Phániam,
Ad cénam ut veniat: íbo, visam sí domi est.
Nihil opus fuit monitóre: jamdudúm domi
Præsto apúd me esse aiunt: égomet convivás moror.

X.

CICERO.

1. Cicero's Exile and Return.

[ocr errors]

Per idem tempus, P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, qui neque dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nôsset modum, malorum propositorum executor acerrimus, - cùm graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret, (quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?) et a patribus ad plebem transîsset, legem in tribunatu tulit: Qui civem Romanum indemnatum interemisset, ei aquá et igni interdiceretur. Cujus verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur: ita vir optimè meritus de Republicâ conservatæ patriæ pretium, calamitatem exilii tulit. Non caruerunt suspiciones oppressi Ciceronis Cæsar et Pompeius: hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quòd inter xx viros dividendo agro Campano esse noluisset. Idem intra biennium, serâ Pompeii curâ, verùm, ut cœpit, intentâ, votisque Italiæ, ac decretis Senatûs, virtute atque actione Annii Milonis, tribuni plebis, dignitati patriæque restitutus est: neque, post Numidici exilium aut reditum, quisquam aut expulsus invidiosiùs, aut receptus est lætiùs; cujus domus, quàm infestè a Clodio disjecta erat, tam speciosè a Senatu restituta est.. - VELL. PATERC. H. R. II. 45.

I.

Cicero to his Wife and Children.

[April 29, B.C. 58.]

Ego minùs sæpe do ad vos litteras quàm possum, proptereà quòd, cùm omnia mihi tempora sunt misera, tum verò, cùm aut scribo ad vos, aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. Quod utinam minùs vitæ cupidi fuissemus! certè nihil, aut non multum, in vitâ mali vidissemus. Quòd si nos ad aliquam alicujus commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; sin hæc mala fixa sunt, ego verò te quàm primùm, mea vita, cupio videre, et in tuo complexu emori; quoniam neque Dii, quos tu castissimè coluisti, neque homines, quibus ego servivi, nobis gratiam retulerunt.

Nos Brundisii apud M. Lænium Flaccum dies xiii fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui præ meâ salute neglexit, neque legis improbissimæ pœnâ deductus est, quominus hospitii et amicitiæ jus officiumque præstaret. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! Habebimus quidem semper.

Brundisio profecti sumus prid. Kalendas Maias. Per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum ! O afflictum quid nunc rogem te, ut venias, mulierem ægram, et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditûs, eam confirmes et rem adjuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito; si te habebo, non mihi videbor planè perîsse.

Sed quid Tulliolâ meâ fiet? Jam id vos videte; mihi deëst consilium. Sed certè, quoquo modo se res habebit, illius misellæ et matrimonio et famæ serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? Iste verò sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura jam scribere; impedit mæror. Tu quid egeris, nescio, utrùm aliquid

teneas, an (quod metuo) planè sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum.

De familiâ liberatâ, nihil est quod te moveat. Primùm, tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset meritus. Est autem in officio adhuc Orpheus, prætereà magnopere nemo. Ceterorum servorum ea causa est, ut, si res a nobis abîsset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertineret, servirent, præterquam oppido pauci.

Sed hæc minora sunt. Tu quod me hortaris, ut animo sim magno, et spem habeam recuperandæ salutis, id velim sit ejusmodi, ut rectè sperare possimus. Nunc, miser, quando tuas jam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectâssem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem prætermittere nolue

runt.

Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissimè. Viximus, floruimus. Non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit. Peccatum est nullum, nisi quòd non unà animam cum ornamentis amisimus. Sed si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum.

Clodium Philhetærum, quòd valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio

vincit omnes. Pescennius est perbenevolus nobis: quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore; sed Brundisio dicessit. Cura, quoad potes, ut valeas; et sic existimes, me vehementiùs tuâ miseriâ, quam meâ, commoveri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor! et mea carissima filiola! et spes reliqua nostra, Cicero! valete.

PRID. KAL. MAIAS: BRUNDISIO.

2. To his brother Quintus.

[June 13 ]

Mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es, ne ego iracundiâ aliquâ adductus pueros ad te sine litteris miserim? aut etiam ne te videre noluerim? Ego tibi irascerer? tibi ego possim irasci? Scilicet, tu enim me afflixisti; tui me inimici, tua me invidia, ac non ego te miserè perdidi. Meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit, præter unum me. Sed certè a te mihi omnia semper honesta et jucunda ceciderunt; a me tibi luctus meæ calamitatis, metus tuæ, desiderium, mæror, solitudo. Ego te videre noluerim? Immo vero me a te videri nolui: non enim vidisses fratrem tuum; non eum quem reliqueras; non eum quem nôras; non eum, quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras; ne vestigium quidem ejus, nec simulacrum, sed quandam effigiem spirantis mortui.

Atque utinam me mortuum priùs vidisses, aut audîsses! utinam te non solum vitæ, sed etiam dignitatis meæ superstitem reliquissem! Sed testor omnes deos, me hac unâ voce a morte esse revocatum, quòd omnes in meâ vitâ partem aliquam tuæ vitæ repositam esse dicebant. Quare peccavi sceleratèque feci. Nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facilè defenderet. Nunc commisi, ut me vivo careres, vivo me aliis indigeres; mea vox in domesticis periculis potissimùm occideret, quæ sæpe alienissimis præsidio fuisset.*

Nam quòd ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam in causâ, certè pigritia fuit, et quædam infinita vis lacrimarum et dolorum. Hæc ipsa me quo fletu putas scripsisse? Eodem, quo te legere certò scio. An ego possum aut non cogitare

* Ipsum enim Catilinam, consulatûs competitorem et adversarium, defendere cogitaverat Cicero. Vid. Ad Atticum, I. 2.

« IndietroContinua »