Immagini della pagina
PDF
ePub

XI.

PLINY.

1.-Letter to Tacitus, concerning a School for Boys.

Salvum te in urbem venisse gaudeo; venisti autem, si quando aliàs, nunc maximè mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absolvam. Vereor enim ne, si hanc intentionem jam in fine laxavero, ægrè resumam. Interim, ne quid festinationi meæ pereat, quod sum præsens petiturus hac quasi præcursoriâ epistulâ rogo.

[ocr errors]

Sed priùs accipe causas rogandi. Proximè, cùm in patriâ meâ fui, venit ad me salutandum municipis mei filius prætextatus. Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit' Etiam.' 'Ubi?' 'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater ejus (erat enim unà, atque etiam ipse adduxerat puerum) Quia nullos hic præceptores habemus.' 'Quare nullos? nam vehementer intererat vestrâ, qui patres estis,'-et opportunè complures patres audiebant, — ' liberos vestros hic potissimùm discere. Ubi enim aut jucundiùs morarentur quàm in patriâ, aut pudiciùs continerentur quàm sub oculis parentûm, aut minore sumptu quàm domi? Quantulum est ergò, collatâ pecuniâ, conducere præceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quæ peregrè emuntur impenditis, adjicere mercedibus? Atque adeò ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publicâ nostrâ, quasi pro filiâ vel parente, tertiam partem ejus quod conferre vobis placebit dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc

munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus præceptores publicè conducuntur. Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis jus conducendi relinquatur, îsdemque religio rectè judicandi necessitate collationis addatur. Nam qui fortasse de alieno negligentes, certè de suo diligentes erunt; dabuntque operam ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit. Proinde consentite, conspirate, majoremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quàm plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius præstare liberis vestris, nihil gratius patriæ, potestis. Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantiâ natale solum amare frequentare consuescant. Atque utinam tam claros præceptores inducatis, ut finitimis oppidis studia hinc petantur; utque nunc liberi vestri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant!'

Hæc putavi altiùs et quasi a fonte repetenda, quo magis scires quàm gratum mihi foret, si susciperes quod injungo. Injungo autem, et pro rei magnitudine rogo, ut ex copiâ studiosorum, quæ ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias præceptores quos sollicitare possimus; sub eâ tamen conditione, ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libera parentibus servo. Illi judicent, illi eligant: ego mihi curam tantùm et inpendium vindico. Proinde, si quis fuerit repertus qui ingenio suo fidat, eat illuc, eâ lege ut hinc nihil aliud certum quàm fiduciam suam ferat. Vale.

2.

[ocr errors]

- Letter to Tacitus, on his Uncle's death by the Eruption of Vesuvius, A.D. 79.

Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo veriùs tradere posteris possis. Gratias ago: nam video morti ejus, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum,

ut populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit; multum tamen perpetuitati ejus scriptorum tuorum æternitas addet. Equidem beatos puto quibus deorum munere datum est aut facere scribenda, aut scribere legenda; beatissimos verò quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentiùs suscipio, deposco etiam quod injungis.

Erat Miseni, classemque imperio præsens regebat. Nonum Kal. Septembres, horâ ferè septimâ, mater mea indicat ei apparere nubem inusitatâ et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigidâ, gustaverat jacens studebatque: poscit soleas, ascendit locum ex quo maximè miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus ex quo monte (Vesuvium fuisse posteà cognitum est) oriebatur, cujus similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata, in altum quibusdam ramis diffundebatur, — credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo, destituta aut etiam pondere suo victa, in latitudinem vanescebat: candida interdum, interdum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat.

Magnum propiùsque noscendum, ut eruditissimo viro, visum. Jubet Liburnicam aptari: mihi, si venire unà vellem, facit copiam : respondi studere me malle; et fortè ipse quod scriberem dederat. Egrediebatur domo: accipit codicillos Rectinæ Tasci imminenti periculo exterrita (nam villa ejus subjacebat, nec ulla nisi navibus fuga): ut se tanto discrimini eriperet orabat. Vertit ille consilium, et quod studioso animo inchoaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse, non Rectinæ modò sed multis (erat enim frequens amœnitas oræ) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum, recta gubernacula in periculum tenet, adeò solutus metu ut omnes illius mali motus, omnes figuras, ut deprenderat oculis, dictaret enotaretque.

Jam navibus cinis incidebat, quo propiùs accederent, calidior et densior; jam pumices etiam, nigrique et ambusti et fracti igne lapides, jam vadum subitum, ruinâque montis litora obstantia. Cunctatus paulùm an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti Fortes inquit fortuna juvat: Pomponianum pete. Stabiis erat, diremptus sinu medio; nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur. Ibi, quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen, et cùm cresceret, proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugæ, si contrarius ventus resedisset; quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem, consolatur, hortatur, utque timorem ejus suâ securitate leniret, deferri in balineum jubet: lotus accubat, cenat aut hilaris, aut (quod est æquè magnum) similis hilari.

Tum se

Interim e Vesuvio monte pluribus in locis latissimæ flammæ altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille, agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere, in remedium formidinis dictitabat. quieti dedit, et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animæ, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. Sed area ex quâ diæta adibatur ita jam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat ut, si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant, an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.

Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur; quod tamen periculorum collatio elegit. Et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis

constringunt: id munimentum adversus incidentia fuit. Jam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multæ variaque lumina solabantur. Placuit egredi in litus, et ex proximo aspicere ecquid jam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi, super abjectum linteum recubans, semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammæ, flammarumque prænuntius odor sulphuris, alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servolis duobus adsurrexit; et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho, qui illi naturâ invalidus et angustus et frequenter æstuans erat. Ubi dies redditus (is ab eo quem novissimè viderat tertius), corpus inventum integrum, inlæsum, opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quàm defuncto similior."

Interim Miseni ego et mater. Sed nihil ad historiam; nec tu aliud quàm de exitu ejus scire voluisti. Finem ergo faciam. Unum adjiciam, omnia me quibus interfueram, quæque statim cùm maximè vera memorantur audieram, persecutum. Tu potissima excerpes. Aliud est enim epistolam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.

3. Second Letter on the Eruption.

Ais te, adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere quos ego Miseni relictus (id enim ingressus abruperam) non solùm metus verùm etiam casus pertulerim. Quamquam animus meminisse horret, incipiam.

Profecto avunculo, ipse reliquum tempus studiis (ideo enim remanseram) impendi : mox balineum, cena, somnus inquietus et brevis. Præcesserat per multos dies tremor terræ minùs formidolosus, quia Campaniæ solitus. Illâ verò nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed verti cre

« IndietroContinua »