Immagini della pagina
PDF
ePub

XII.

TACITUS.

The Conflagration of Rome, and First Persecution of the Christians.

[Annals. xv. 38-44. A.D. 64.]

Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidêre), sed omnibus quæ huic urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior. Initium in eâ parte circi ortum, quæ Palatino Cælioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul cœptus ignis, et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit. Neque enim domus munimentis sæptæ, vel templa muris cincta, aut quid aliud moræ interjacebat. Impetu pervagatum incendium plana primùm, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, anteiit remedia velocitate mali, et obnoxiâ urbe artis itineribus, hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.

Ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa [ætate] aut rudis [pueritiæ] ætas, quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos aut opperiuntur, pars morâ, pars festinans, cuncta impediebant. Et sæpe, dum in tergum respectant, lateribus aut fronte circumveniebantur; vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam quæ

longinqua crediderant in eodem casu reperiebant. Postremò, quid vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam, amissis omnibus fortunis, diurni quoque victûs, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiêre. Nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palàm faces jaciebant, atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut raptus licentiùs exercerent, seu jussu.

Eo in tempore Nero, Antii agens, non antè in urbem regressus est quàm domui ejus, quâ Palatium et Mæcenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret. Neque tamen sisti potuit, quin et Palatium et domus et cuncta circùm haurirentur. Sed solacium populo exturbato ac profugo campum Martis ac monumenta Agrippæ, hortos quin etiam suos patefecit, et subitaria ædificia exstruxit, quæ multitudinem inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostiâ et propinquis municipiis, pretiumque frumenti minutum usque ad ternos nummos. Quæ, quamquam popularia, in inritum cadebant, quia pervaserat rumor, ipso tempore flagrantis urbis, inîsse eum domesticam scænam, et cecinisse Trojanum excidium, præsentia mala vetustis cladibus adsimulantem.

Sexto demum die, apud imas Esquilias finis incendio factus, prorutis per inmensum ædificiis, ut continuæ violentiæ campus et velut vacuum cælum occurreret. Necdum positus metus, et rediit haud leviùs rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis, eoque strages hominum minor: delubra deûm et porticus amoenitati dicatæ latiùs procidêre. Plus

que infamiæ id incendium habuit, quia prædiis Tigellini Æmilianis proruperat; videbaturque Nero condendæ urbis novæ, et cognomento suo appellandæ, gloriam quærere. Quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integræ manebant, tres solo tenus dejectæ : septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et se

musta.

Ceterùm Nero usus est patriæ ruinis, exstruxitque domum, in quâ haud perinde gemmæ et aurum miraculo essent (solita pridem et luxu volgata) quàm arva et stagna, et in modum solitudinum hinc silvæ inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat, etiam quæ natura denegavisset, per artem temptare, et viribus principis inludere. Namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant, squalenti litore aut per montes adversos. Neque enim aliud humidum gignendis aquis occurrit quàm Pomptinæ paludes: cetera abrupta aut arentia, ac si perrumpi possent, intolerandus labor nec satis causæ. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Averno juga conisus est, manentque vestigia inritæ spei.

Ceterùm urbis quæ domui supererant non, ut post Gallica incendia, nullâ distinctione, nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus, et latis viarum spatiis, cohibitâque ædificiorum altitudine, ac patefactis areis, additisque porticibus, quæ frontem insularum protegerent. Eas porticus Nero suâ pecuniâ exstructurum, purgatasque areas dominis traditurum pollicitus est. Addidit præmia pro cujus

que ordine et rei familiaris copiis, finivitque tempus intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. Ruderi accipiendo Ostienses paludes destinabat, utique naves, quæ frumentum Tiberi subvectavissent, onustæ rudere decurrerent, ædificiaque ipsa certâ sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quòd is lapis ignibus impervius est; jam aqua privatorum licentiâ intercepta, quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes, et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quæque muris ambirentur. Ea, ex utilitate accepta, decorem quoque novæ urbi attulêre. Erant tamen qui crederent, veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiæ itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur at nunc patulam latitudinem, et nullâ umbrâ defensam, graviore æstu ardescere.

Et hæc quidem humanis consiliis providebantur. Mox petita a dîs piacula, aditique Sibullæ libri, ex quibus supplicatum Volcano et Cereri Proserpinæque, ac propitiata Juno per matronas, primùm in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde haustâ aquâ templum et simulacrum deæ perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebravêre feminæ quibus mariti erant.

Sed non ope humanâ, non largitionibus principis, aut deûm placamentis decedebat infamia, quin jussum incendium crederetur. Ergò abolendo rumori Nero subdidit reos, et quæsitissimis pœnis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat. Auctor nominis ejus Christus, Tiberio imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio

adfectus erat; repressaque in præsens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modò per Judæam, originem ejus mali, sed per urbem etiam, quò cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primùm correpti qui fatebantur; deinde, indicio eorum, multitudo ingens haud perinde in crimine incendii quàm odio humani generis convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigæ permixtus plebi, vel curriculo insistens. Unde quamquam adversus sontes, et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publicâ sed in sævitiam unius absumerentur.

« IndietroContinua »