Immagini della pagina
PDF
ePub

neque quemquam propè audere consistere: simul hôc se fore tutiores arbitrantur, repentinæ incursionis timore sublato. Cùm bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello præsint, ut vitæ necisque habeant potestatem deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt, controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quæ extra fines cujusque civitatis fiunt, atque ea juventutis exercendæ ac desidiæ minuendæ causâ fieri prædicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint profiteantur; consurgunt ii qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur, atque ab multitudine collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum posteà fides derogatur. Hospitem violare fas non putant; qui quâcunque de causâ ad eos venerunt ab injuriâ prohibent sanctosque habent, hisque omnium domus patent, victusque communicatur.

Quæ

Ac fuit anteà tempus cùm Germanos Galli virtute superarent, ultrò bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quæ fertilissima Germaniæ sunt loca circum Hercyniam silvam, Volca Tectosages occupaverunt, atque ibi consederunt. gens ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet justitiæ et bellicæ laudis opinionem : nunc quoque in eâdem inopiâ, egestate, patientiâ quâ Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem Provinciæ propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque

usus largitur. Paullatim adsuefacti superari, multisque victi præliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute. comparant.

Hujus Hercyniæ silvæ, quæ suprà demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus, rectâque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsùs diversis ab flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit; neque quisquam est hujus Germaniæ, qui se aut adîsse ad initium ejus silvæ dicat, cùm dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit: multaque in eâ genera ferarum nasci constat, quæ reliquis in locis visa non sint: ex quibus quæ maximè differant ab ceteris et memoriæ prodenda videantur, hæc sunt.

Est bos cervi figurâ, cujus a mediâ fronte inter aures unum cornu exsistit, excelsius magisque directum his quæ nobis nota sunt cornibus. Ab ejus summo sicut palmæ ramique latè diffunduntur. Eadem est feminæ marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

Sunt item quæ appellantur alces. Harum est consimilis capreis figura et varietas pellium; sed magnitudine paullo antecedunt, mutilæque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent; neque quietis causâ procumbunt, neque, si quo afflictæ casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus ad eas se applicant, atque ita paullùm modò reclinatæ quietem capiunt; quarum ex vestigiis cùm est animadversum a vena

toribus quò se recipere consuêrint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cùm se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere affligunt, atque unà ipsæ concidunt.

Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paullo infra elephantos; specie et colore et figurâ tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque feræ quam conspexerunt parcunt. Hos studiosè foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant homines adolescentes, atque hoc genere venationis exercent; et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus quæ sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multùm a nostrorum boum cornibus differt. Hæc studiosè conquisita ab labris argento circumcludunt, atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

III.

QUINTUS CURTIUS.

LIFE OF ALEXANDER.

1. The River Cydnus.

[Book III. Chapters 4-6.]

Intereà Alexander, Abistamene Cappadociæ præposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis, in regionem quæ Castra Cyri appellatur pervenerat. Stativa illic habuerat Cyrus, cùm adversus Croesum in Lydiam exercitum duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus : Pylas incolæ dicunt arctissimas fauces, munimenta quæ manu ponimus naturali situ imitante. Igitur Arsanes, qui Cilicia præerat, reputans quid initio belli Memnon suasisset, quondam salubre consilium serò exsequi statuit: igne ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat : quicquid usui esse potest, corrumpit: sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus. Sed longè utilius fuit angustias aditûs, qui Ciliciam aperit, valido occupare præsidio, jugumque, opportunè itineri imminens, obtinere; unde inultus subeuntem hostem aut prohibere aut opprimere potuisset. Tunc paucis, qui callibus præsiderent, relictis, retrò ipse concessit; populator terræ, quam a populationibus vindicare debuerat. Ergo, qui relicti erant, proditos se rati, ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt

cùm vel pauciores locum obtinere potuissent. Namque perpetuo jugo montis asperi ac prærupti Cilicia includitur, quod, cùm a mari surgat, velut sinu quodam flexuque curvatum, rursus altero cornu in diversum littus excurrit. Per hoc dorsum, quà maximè introrsum mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. Campestris eadem, quà vergit ad mare, planitiem ejus crebris distinguentibus rivis.

Pyramus et Cydnus, incluti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis ; quippe, leni tractu e fontibus labens, puro solo excipitur; neque torrentes incurrunt, qui placidè manantis alveum turbent. Itaque incorruptus, idemque frigidissimus; quippe, multâ riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. Multa in eâ regione monumenta, vulgata carminibus, vetustas exederat. Monstrabantur urbium sedes Lyrnessi et Thebes; Typhonis quoque specus, et Corycium nemus, ubi crocum gignitur, cæteraque in quibus nihil præter famam duraverat. Alexander fauces jugi, quæ Pyle appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm, non aliàs magis dicitur admiratus esse felicitatem suam: obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent qui in subeuntes propellerent. Iter vix quaternos capiebat armatos. Dorsum montis imminebat viæ, non angustæ modò, sed plerùmque præruptæ, crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatos præcedere jusserat, scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat jugum intentos arcus habebant, mo

« IndietroContinua »