Immagini della pagina
PDF
ePub

dentis in muros, fortes viros pro concione donantis, occurrebant oculis. Tum Macedones divinos honores negâsse ei pœnitebat; impiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures ejus debitâ appellatione fraudâssent.

Et cùm diu nunc in veneratione nunc in desiderio regis hæsissent, in ipsos versa miseratio est. Macedoniâ profecti ultra Euphratem, in mediis hostibus novum imperium aspernantibus, destitutos se esse cernebant: sine certo regis hærede, publicas vires ad se quemque tracturum. Bella deinde civilia, quæ secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiæ, sed de rege, ipsis sanguinem esse fundendum; novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices; senes, debiles, modò petitâ missione a justo rege, nunc morituros pro potentiâ forsitan satellitis alicujus ignobilis.

Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant; Babylonii, alius e muris alius culmine sui quisque tecti, prospectabant quasi certiora visuri. Nec quisquam lumina audebat accendere. Et quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant; ac plerùmque vano metu territi, per obscuras semitas alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persæ, comis suo more detonsis, in lugubri veste, cum conjugibus ac liberis, non ut victorem et modò hostem, sed ut gentis suæ justissimum regem, vero desiderio lugebant. Assueti sub rege vivere, non alium qui imperaret ipsis digniorem fuisse confitebantur.

Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab eâ, deinde magnam partem Asia

cis Euphratem tanti mali fama pervaserat. Ad Darii quòque matrem celeriter perlata est. Abscisâ ergo veste quâ induta erat, lugubrem sumpsit; laceratisque crinibus humi corpus abjecit. Assidebat ei altera ex neptibus, nuper amissum Hephæstionem cui nupserat lugens, propriasque causas doloris in communi mæstitiâ retractabat. Sed omnium suorum mala Sisygambis una capiebat. Illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam præterita revocaverat. Crederes modò amissum Darium, et pariter miseræ duorum filiorum exsequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque. Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regno. Qui mortuo Dario ipsas tueretur, reperisse; qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. Subibat inter hæc animum, octoginta fratres suos eodem die ab Ocho sævissimo regum trucidatos, adjectumque stragi tot filiorum patrem ; e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse; ipsum Darium floruisse paulisper, ut crudeliùs posset extingui. Ad ultimum dolori succubuit, obvolutoque capite assidentes genibus suis neptem nepotemque aversata, cibo pariter abstinuit et luce. Quinto postquam mori statuerat die extincta est. Magnum profectò Alexandro indulgentiæ in eam, justitiæque in omnes captivos, documentum est mors hujus: quæ cùm sustinuisset post Darium vivere, Alexandro esse superstes erubuit.

Et (hercule) justè æstimantibus regem liquet, bona naturæ ejus fuisse; vitia vel fortunæ, vel ætatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodùm nimia; fortitudo non inter reges modò

excellens, sed inter illos quoque quorum hæc sola virtus fuit; liberalitas sæpe majora tribuentis quàm a diis petuntur; clementia in devictos; tot regna aut reddita quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cujus metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriæ laudisque ut justo major cupido, ita ut juveni et in tantis admittenda rebus; jam pietas erga parentes, quorum Olympiada immortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat; jam in omnes ferè amicos benignitas, erga milites benevolentia; consilium par magnitudini animi, et quantam vix poterat ætas ejus capere, sollertia; modus immodicarum cupiditatum :-ingentes profectò dotes erant. Hla fortunæ: diis æquare se, et cælestes honores accersere, et talia suadentibus oraculis credere; et dedignantibus venerari ipsum vehementiùs quàm par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum ; imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti juventa irritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cùm plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunæ, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quoties illum a morte revocavit? quoties temerè in pericula vectum perpetuâ felicitate protexit? Vitæ quoque finem eumdem illi quem gloriæ statuit. Exspectavêre eum fata, dum Oriente perdomito, aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, impleret. Itaque nomen quoque ejus, et fama rerum, in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimæ parti tantæ fortunæ adhæserunt.

IV.

CORNELIUS NEPOS.

LIFE OF HANNIBAL.

(B.C. 247-183.)

Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superârit, non est infitiandum, Hannibalem tanto præstitisse ceteros imperatores prudentiâ, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotiescumque cum eo congressus est in Italiâ, semper discessit superior. Quod nisi domi civium suorum invidiâ debilitatus esset, Romanos videretur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.

Hic autem, velut hereditate relictum, odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut priùs animum quàm id deposuerit; qui quidem, cùm patriâ pulsus esset, et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.

Nam, ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis; omnium his temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tantâ cupiditate incendit bellandi, ut usque a Rubro mari arma conatus sit inferre Italiæ. Ad quem cùm legati venissent Romani, qui de ejus voluntate explorarent, darentque operam consiliis clandestinis, ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptum alia atque anteà sentire; neque id

frustrà fecissent, idque Hannibal comperisset, seque ab interioribus consiliis segregari vidisset; tempore dato adiit ad regem, eique cùm multa de fide suâ et odio in Romanos commemorâsset, hoc adjunxit: "Pater meus" inquit "Hamilcar, puerulo me, utpote non ampliùs novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine, Jovi Optimo Maximo hostias immolavit. Quæ divina res dum conficiebatur, quæsivit a me, vellemne secum in castra proficisci? Id cùm libenter accepissem, atque ab eo petere cœpissem ne dubitaret ducere, tum ille 'Faciam,' inquit 'si fidem mihi quam postulo dederis.' Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat; eamque ceteris remotis tenentem jurare jussit, numquam me in amicitiâ cum Romanis fore. Id ego jusjurandum patri datum usque ad hanc ætatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eâdem mente sim futurus. Quare, si quid amicè de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris si me celâris; cùm quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis si non me in eo principem posueris.”

Hac igitur quâ diximus ætate, cum patre in Hispaniam profectus est: cujus post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni præfuit. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id, Karthaginem delatum, publicè comprobatum est. Sic Hannibal, minor quinque et viginti annis natus, imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniæ bello subegit: Saguntum fœderatam civitatem vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispaniâ

« IndietroContinua »