Immagini della pagina
PDF
ePub

præcipit omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, a ceteris tantùm satis habeant se defendere: id facilè illos serpentium multitudine consecuturos: rex autem in quâ nave veheretur, ut scirent se facturum ; quem si aut cepissent aut interfecissent, magno his pollicetur præmio fore.

Tali cohortatione militum factâ, classis ab utrisque in prælium deducitur. Quarum acie constitutâ, priusquam signum pugnæ daretur, Hannibal, ut palàm faceret suis quo loco Eumenes esset, tabellarium in scaphâ cum caduceo mittit; qui ubi ad naves adversariorum pervenit, epistolamque ostendens, se regem professus est quærere, statim ad Eumenen deductus est, quòd nemo dubitabat aliquid de pace esse scriptum. Tabellarius, ducis nave declaratâ suis, eòdem unde erat egressus se recepit. At Eumenes, solutâ epistolâ, nihil in eâ reperit, nisi quod ad irridendum eum pertineret; cujus etsi causam mirabatur, (nec reperiebatur,) tamen prælium statim committere non dubitavit. Horum in concursu Bithynii Hannibalis præcepto universi navem Eumenis adoriuntur : quorum vim rex cùm sustinere non posset, fugâ salutem petit; quam consecutus non esset, nisi intra sua præsidia se recepisset quæ in proximo litore erant collocata.

Reliquæ Pergamenæ naves cùm adversarios premerent acriùs, repentè in eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conjici cœpta sunt; quæ jacta initio risum pugnantibus excitârunt; nec quare id fieret poterat intelligi. Postquam autem naves completas conspexerunt serpentibus, novâ re perterriti, cùm quid potissimùm vitarent non viderent, puppes verterunt, seque ad sua castra nautica

retulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit: neque tum solùm, sed sæpe aliàs pedestribus copiis pari prudentiâ pepulit adversarios.

Quæ dum in Asiâ geruntur, accidit casu ut legati Prusiæ Romæ apud L. Quinctium Flamininum consularem cœnarent; atque ibi de Hannibale mentione factâ, ex his unus diceret eum in Prusiæ regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui a rege peterent ne inimicissimum suum secum haberet, sibique dederet. His Prusias negare ausus non est: illud recusavit, ne id a se fieri postularent quod adversùs jus hospitii esset ipsi si possent comprehenderent: locum ubi esset facilè inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat in castello quod ei ab rege datum erat muneri; idque sic ædificârat, ut in omnibus partibus ædificii exitum sibi haberet, semper verens ne usu eveniret quod accidit. Huc cùm legati Romanorum venissent, ac multitudine domum ejus circumdedissent, puer ab januâ prospiciens Hannibali dixit, plures præter consuetudinem armatos apparere; qui imperavit ei, ut omnes fores ædificii circumiret, ac properè sibi renuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer cùm celeriter quid esset renuntiâsset, omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuitò factum, sed se peti, neque sibi diutiùs vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum quod semper secum habere consueverat sumpsit. Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.

V.

SALLUST.

THE WAR WITH JUGURTHA.

(B.C. 111-106.)

1. The Youth of Fugurtha.

[Chapters 5-12.]

Bello Punico secundo Masinissa rex Numidarum, in amicitiâ receptus a P. Scipione, cui posteà Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat : ob quæ, victis Karthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africâ magnum atque latè imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit: imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussâ fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Qui, ubi primùm adolevit, pollens viribus, decorâ facie, sed multo maxumè ingenio validus, non se luxu neque inertiæ corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare; et, cùm omnis gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc, pleraque tempora in venando agere; leonem atque alias feras

primus aut in primis ferire; plurumum facere, minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore; tamen postquam hominem adulescentem, exactâ suâ ætate, parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperî et præceps ad explendam animi cupidinem : prætereà opportunitas suæque liberorumque ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit: ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.

His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha manu promptus et adpetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur, bello Numantino, Micipsa cùm populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem, vel hostium sævitiâ facilè eum occasurum, præfecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multâque curâ, prætereà modestissumè parendo et sæpe obviàm eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sanè quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex provi

dentiâ timorem, alterum ex audaciâ temeritatem, adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis. ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti : quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenî sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

Eâ tempestate in exercitu nostro fuêre complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quàm honesti; qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore utì solus imperio Numidiæ potiretur; in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia vænalia esse. Sed postquam Numantiâ deletâ P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnificè pro concione Jugurtham in prætorium abduxit: ibique secretò monuit, "utì potiùs publicè quàm privatim amicitiam populi Romani coleret; neu quibus largiri insuesceret; periculosè a paucis emi quod multorum esset; si permanere vellet in suis artibus, ultrò illi et gloriam et regnum venturum; sin properantiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem ca

[merged small][ocr errors]

Sic locutus, cum litteris quas Micipsæ redderet dimisit. Earum sententia hæc erat: "Jugurthæ tui bello Numantino longè maxuma virtus fuit; quam rem tibi certò scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui populoque Romano sit summâ ope nitemur. Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor: en habes virum dignum te atque

« IndietroContinua »