Immagini della pagina
PDF
ePub

ROMANORUM AEDILIBUS

LIBRI QUATUOR.

QUIBUS PRAEMITTUNTUR

DE SIMILIBUS MAGISTRATIBUS APUD POTENTIORES
POPULOS ANTIQUOS DISSERTATIONES DUAE.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

V. IR 0:

EXCELLENTISSIMO,

A SUMMIS CONSILIIS INTIMIS REGIS BORUSSORUM POTENTISSIMI,

SUMMO CULTUS CHRISTIANI, REI SCHOLASTICAE, RERUMQUE MEDICINALIUM PRAESIDI BORUSSICO,

DOMINO

CAROLO SIGISMUNDO FRANCISCO BARONI STEIN AB ALTENSTEIN

ILLUSTRISSIMI ORDINIS RUBRAE AQUILAE PRIMAE CLASSIS ET CRUCIS FERREAE EQUITI,

MAXIMIS

DE OMNIBUS LITTERIS LIBERALIBUS

MERITIS

VALDE CONSPICUO

[blocks in formation]

Ultimis his triginta annis quum vere egregiorum virorum, atque profundissima historiarum scientia imbutorum, Spittleri, Schloezeri, Iohannisque Muelleri ingeniis, tam in praelectionibus, quam in scriptis, fax nova medio aevo atque recentioribus temporibus fructuosius pertractandis praeberetur, omnino fieri non potuit, quin et mera antiquitatis cognitio illa vi incitanti attingeretur, atque in altiorem gradum eyeheretur. Sed vita quoque publica, tunc tam commota et a diversissimus partibus atque opinionibus semper oppugnata, acrius postulabat, ut historia his periculosis perturbationibus mederetur, certo quidem permultorum exemplorum copia solatium quoddam atque Consilium in meliorem statum afferret futurum. Ex quo igitur tempore non solum bellorum, pacum, foederum ac reliquorum negotiorum publicorum, quae externa vocare solemus, neque imperiorum tam dilatatorum ac auctorum, quam diminutorum atque collapsorum, neque tandem gentium regnantium, ducumque eminentium historiae solae ad studia accuratiora invitabant perscrutantem, ut prius vulgo factum erat: sed pari ratione, et persaepe etiam ardentius, rerum publicarum administratio interna, humanique generis culturae progressus, mercatura generalis, et quae ad eam augendam pertinent; denique omnes res commodum adiuvantes publicum, investigandae atque elaborandae ab auctoribus exoptabantur

« IndietroContinua »