Catulli, Tibulli, Propertii poemata selecta. With Engl. notes by A.H. Wratislaw and F.N. Sutton

Copertina anteriore
 

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 4 - Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, 10 conturbabimus ilia, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
Pagina 52 - Ceres, tibi sit nostro de rure corona spicea quae templi pendeat ante fores : pomosisque ruber custos ponatur in hortis terreat ut saeva falce Priapus aves. vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri custodes, fertis munera vestra, Lares : tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos, nunc agna exigui est hostia parva soli : 107 agna cadet vobis quam circum rustica pubes clamet
Pagina 11 - Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto ! o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque acquiescimus lecto. hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Pagina 117 - Quis deus hanc mundi temperet arte domum, Qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis Cornibus in plenum menstrua luna redit...
Pagina 96 - Vos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo. 20 A quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, scribitur et vestris 'Cynthia...
Pagina 56 - ... illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus; non domus ulla fores habuit, non fixus in agris qui regeret certis finibus arva lapis...
Pagina 57 - Et gerit insigni myrtea serta coma. At scelerata iacet sedes in nocte profunda Abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues Saevit, et hue illuc impia turba fugit: 70 Tune niger in porta serpentum Cerberus ore Stridet et aeratas excubat ante fores.
Pagina 13 - O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, Quovis Sabinum pignore esse conten dunt); Sed seu Sabine sive verius Tiburs, Fui libenter in tua suburbana Villa malamque pectore expuli tussim, Non inmerenti quam mihi meus venter, Dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
Pagina 110 - CALLIMACHI Manes et Coi sacra Philetae, in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus. primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros.
Pagina 53 - Et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia : tecum Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, Te teneam moriens deficiente manu ! 60 Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.

Informazioni bibliografiche