Immagini della pagina
PDF
ePub

quae tum formidine mercatus sum, precio soluto iure dominus, tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex 19 civibus praedam esse. Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. Scelerum 5 et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.

20

Neque iam quid existumetis de illo, set quantum audeatis vereor ne alius alium principem expectantes ante 10 capiamini non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, set vostra socordia, quam captum ire licet et 21 quam audeas tam videri felicem. Nam praeter satellites conmaculatos quis eadem volt, aut quis non omnia mutata praeter victorem? Scilicet milites, quorum sanguine Taru- 15 lae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt. An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, 22 ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quae- 20 23 situm est. Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque 24 invidiam suam, praemia penes paucos intellegerint. Qua re 25 igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis optentui: quibus labefactis quam formidatus est tam contemnetur: nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et paricidio suo nomina indidit: neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat 30 expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani 25 fuit. Quae si vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum servitio, et tra- 35 dite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis 26 mercede circumveniundam. Mihi, quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, digni

tati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene 27 iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem 5 sequimini ad recipiundam libertatem.

Oratio Philippi in sententia.

Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quie- 1 10 tam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. Set contra seditionibus omnia turbata sunt, et ab eis quos prohibere magis decebat, postremo quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. Nam bel- 2 16 lum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt: nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est. Pro dei boni, qui hanc 3 urbem amissa curia adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit delibe20 rari non potest, exercitum obprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit: vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. Atque id iure, quoniam 4 25 ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis? At scilicet eos, 5 qui ad postremum usque legatos, pacem concordiam et alia huiusce modi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. 30 Immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. Equidem a principio, cum Etruriam con- 6 iurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia 35 cum paucis secutus sum. Ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiamtum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma obpr'mundae libertatis cepisset:

sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publi7 cum conruperunt. At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo non diurna mercede vitam mutaverit: nunc est pro consule cum imperio non empto set dato a vobis, cum legatis adhuc iure parenti- 5 bus: et ad eum concurrere homines omnium ordinum conruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt: ei tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippi- 10 8 que, nunc Lepidi satellites. Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit: quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium.

15

9 Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis, neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. Nam ubi malos praemia secuntur, haut facile quisquam gratuito bonus est. 10 An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque 20 flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia, quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, set legum ac libertatis 11 subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et 25 noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. 12 Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam adpellem: qui videmini intuentes tanta mala so quasi fulmenoptare se quisque ne adtingat, set prohibere ne 13 conari quidem. Et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. Antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur 35 occulte: quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. 14 Quid expectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. An Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua

cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi cum ipse armis cogat, civitatem confirmari quibus ademptam negat, concordiae gratia plebei tribuniciam potestatem restitui ex qua omnes discordiae adcensae. Pessume omnium atque 15 inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. Alterum consulatum petis quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Ut te neque homi10 num neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! Qui quando talis es, maneas in sententia et reti- 16 neas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine adtineas. Neque te provinciae, neque leges, neque dei penates civem patiuntur. Perge 15 qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando 17 rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque inposita: ex lu20 bidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercules avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. Nam qui turbas et cae- 18 dem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos 25 retinet, quae victis toleranda sunt, ea cum facere possitis patiamini potius censet. Ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. Haec si placent, si tanta torpedo ani- 19 mos obrepsit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque 30 coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis? quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem pu- 20 blicam frustra curant. Agite, ut lubet! parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis 35 manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. Adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, 21 nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequi

SALLUST.

8

22

1

tur: iam illa, quae socordia vostra conlecta sunt, dilabentur.

Qua re ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, 5 uti Appius Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris quibus imperium est urbi praesidio sint, operamque dent ne quid res publica detrimenti capiat.

Oratio G. Cottae consulis ad populum Romanum.

10

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea: in quis omnibus numquam animus negotio defuit, neque decretis labos: malae secundaeque 15 2 res opes, non ingenium mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, cui misero actą 3 iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam si paricida vostri sum et bis genitus hic deos penatis meos 20 patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos subplicia scelere meo vici. 4 A prima adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia 25 voluere, usi sunt: neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui: avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi: quis victus cum illa simul, cum egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque 30 5 penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus benificiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.

6 Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique inpeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae stipendium milites, arma frumentum poscunt: et id res cogit,

35

« IndietroContinua »