Immagini della pagina
PDF
ePub

neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia feneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores vostrum 3 miseriti plebis Romanae decretis suis inopiae eius opituJati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio per- 4 mota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non inperium neque divitias petimus, quarum rerum 5 10 causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, set libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, 6 legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, 15 quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus'. Ad haec Q. Marcius respondet: si quid ab senatu petere ve- 34 lint, ab armis discedant, Romam subplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium 20petiverit.

At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea 2 optumo cuique literas mittit, se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo 25 sibi tanti sceleris conscius esset, set uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab his longe 3 divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est: 'L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re 35 30 cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam conmendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in 2 novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius Fidius, veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, 85 quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum di- 3 gnitatis non optinebam, publicam miserorum caussam pro mea consuetudine suscepi, non quia aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem, cum scilicet

[graphic]

SALLUST.

alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, set quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentie4 bam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes relicuae 5 dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere 5 6 vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam conmendo tuaeque fidei trado: eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto.' 36 Set ipse paucos dies conmoratus apud G. Flaminium [Flammam]in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicita- 10 tam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insigni2 bus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae conperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis: 15 3 praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

4 Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est: cui cum ad occasum ab ortu 20 solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum 5 irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex 25 castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi erat, quae uti tabes plerosque civium animos inva37 serat. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, set omnino cuncta plebes novarum rerum 2 studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo vide- 30 3 batur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident malos extollunt, vetera odere nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile 4 habetur sine damno. Set urbana plebes, ea vero praeceps 35 5 erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut faci

nus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex 6 gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea iuven- 7 tus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnis malum 8 publicum alebat: quo minus mirandum est homines egentis, 10 malis moribus maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae parentes pro-9 scripti, bona erepta, ius libertatis inminutum erat, haut sane alio animo belli eventum expectabant. Ad hoc quicumque 10 aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publi15 cam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum mul- 11 tos post annos in civitatem revorterat. Nam postquam Gn. 38 Pompeio [et] M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nancti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum crimi20 nando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere: ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos 2 summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. Namque, uti paucis verum absolvam, post 3 Sullae tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis 25 nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. Neque illis modestial neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant. Set postquam Gn. Pompeius ad bellum maritu- 39 30 mum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit. Ei magistratus provincias aliaque 2 omnia tenere: ipsi innoxii florentes sine metu aetatem agere, ceteros, qui plebem in magistratu placidius tractarent, iudiciis terrere. Set ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata 3 35 est, vetus certamen animos eorum adrexit. Quod si primo 4 proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam obpressisset: neque illis, si victoriam adepti forent, diutius ea uti

licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset impe5 rium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra coniurationem conplures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In eis erat[A.] Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex 6 itinere parens necari iussit. Eisdem temporibus Romae s Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut ipse aut per alios sollicitabat, neque solum civis, set cuiusque modi ge40 nus hominum, quod modo bello usui foret. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno obpressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consi2 lium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos 15 noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis spe3 rarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis 20 remedium mortem expectare, 'at ego' inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.' Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi 25 5 essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille

eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam : nam tum Brutus 6 ab Roma aberat. Praeterea Gabinium accersit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem 30 aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. Deinde eos pol41 licitos operam suam domum dimittit. Set Allobroges diu 2 in incerto habuere, quidnam consili caperent. In altera parte erat aes alienum studium belli magna merces in spe 35 victoriae, at in altera maiores opes tuta consilia pro incerta 3 spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit for4 tuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio

civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero per Sangam consilio cognito legatis prae- 5 cipit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam uti eos quam 6 maxume manufestos habeant.

Eisdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulte- 42 riore, item in agro Piceno Bruttio Apulia motus erat. Nam-2 que illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant: nocturnis consiliis, 10 armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero 3 conpluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto caussa cognita in vincula coniecerat, item in ulteriore Gallia G. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.

15 At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniu- 43 rationis erant, paratis ut videbantur magnis copiis, constituerant, uti, cum Catilina in agrum +Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebei contione habita quereretur de actiónibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam 20 optumo consuli inponeret: eo signo proxuma nocte cetera multitudo coniurationis suum quisque negotium exequeretur. Set ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius 2 uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ce25 terosque quibus insidiae parabantur fieret: Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi adgrederetur, alius autem alium, set filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent: simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. Inter haec pa- 3 30 rata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates conrumpere: facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus aliis, inpetum in curiam facturum. Natura ferox vehemens manu 4 35 promptus erat, maxumum bonum in celeritate putabat.

Set Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium 44 ceteros conveniunt: ab Lentulo Cethego Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant :

« IndietroContinua »