Immagini della pagina
PDF
ePub

aliter haut facile eos ad tantum negotium inpelli posse. 2 Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. 3 Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prius quam domum pergerent cum Ca- › 4 tilina data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: 'Quis sim, ex eo quem ad te misi cognosces. 5 Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse: consideres quid tuae rationes postulent: auxilium10 6 petas ab omnibus, etiam ab infimis'. Ad hoc mandata verbis dat: cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse quae iusserit: ne cunctetur 45 ipse propius adcedere. His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. 15 Valerio Flacco et G. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant: rem omnem aperit, cuius gratia mittebantur: cetera, 2 uti facto opus sit, ita agant permittit. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis sicuti praeceptum erat 20 3 occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venere, simul utrimque clamor exortus est. Galli 4 cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de sa- 25 lute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit

46 Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios con2 suli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul 30 occupavere: nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat dubitans in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, inpuni3 tatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confir-35 mato animo vocari ad sese iubet Lentulum Cethegum Statilium Gabinium, itemque[quendam] Caeparium Tarracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat.

Ceteri sine mora veniunt, Caeparius, paulo ante domo egres-4 sus, cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum quod praetor erat ipse manu tenens perducit, relicuos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. Eo senatum 5 advocat, magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet. Volturcius 47 interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare o de coniuratione: post ubi fide publica dicere iussus est, omnia uti gesta erant aperit, docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos: tantum modo audire solitum ex Gabinio P. Autronium Servium Sullam L. Vargunteium, multos prae15 terea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur ac 2 Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi: Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri: prae20 terea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis aruspices respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes 3 signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habean25 tur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis 4 erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius G. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius nam is paulo ante ex fuga retractus erat Gn. Terentio senatori traduntur.

Interea plebes coniuratione patefacta, quae primo cu- 48 30 pida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat: namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento 2 fore, incendium vero crudele inmoderatum ac sibi maxume 35 calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum ad- 3 ductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere

4 retractum aiebant. Is cum se diceret indicaturum de coniuratione,si fides publica data esset, iussus à consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius, de paratis incendiis de caede bonorum de itinere hostium, senatum docet: praeterea se missum M. Crasso, qui Catilinae nuntia- & ret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius 5 e periculo eriperentur. Set ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem maxumis divitiis summa potentia, 10 alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, 6 deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Ci- 15 cerone frequens senatus decernit: Tarquini indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tan7 tam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius ad- 20 pellato Crasso per societatem periculi relicuos illius poten8 tia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem pu9 blicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone in- 25 positam.

49

Set eisdem temporibus Q. Catulus et G. Piso neque precio neque gratia Ciceronem inpellere quivere, uti per Allobroges aut alium indicem G. Caesar falso nominaretur. 2 m uterque cum illo gravis inimicitias exercebant: Piso 30 obgnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuius tam Transpadani subplicium iniustum, Catulus ex petition pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus 3 discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is pri- 35 vatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus gran4 dem pecuniam debebat. Set ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque

ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi caussa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi 5 mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicain clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobro- 50 gum et Tito Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis 10 itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui precio rem publicam vexare soliti erant, Cethegus autem 2 per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos [in audaciam], orabat ut grege facto cum telis ad 15 sese inrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis 3 praesidiis ut res atque tempus monebat, convocato sénatu refert, quid de eis fieri placeat, qui in custodiam traditi eránt. Set eos paulo ante frequens senatus iudicaverat con- 4 tra rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus, primus 20 sententiam rogatus quod eo tempore consul designatus erat, de eis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio P. Furio P. Umbreno Q. Annio, si deprehensi forent, subplicium sumundum decreverat: isque postea, permotus oratione G. Caesaris, pedibus in sententiam Tiberi Neronis 25 iturum se dixerat, qui de ea re praesidiis additis referundum censuerat. Set Caesar, ubi ad eum ventum est roga- 5 tus sententiam a consule, huiusce modi verba locutus est:

'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis 51 consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia vacuos 30 esse decet. Haut facile animus verum providet, ubi illa ob- 2 ficiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea 3 dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est me- 4 morandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut 35 misericordia inpulsi male consuluerint: set ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse ges- 5 simus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae

populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit, set postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa 6 bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses [et] in pace et s per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset quaerebant.

7 Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam ic vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae con8 sulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novom consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, eis utendum censeo, quae legibus conparata 9 sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, 15 conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere: rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri, post- 20 10 remo armis cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri. Set, per deos inmortalis, quo illa oratio pertinuit ? An uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet quem res tanta 11 et tam atrox non permovit, eum oratio adcendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur: 25 multi eas gravius aequo habuere. Set alia aliis licentia est, 12 patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso 13 aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in 30 maxuma fortuna minuma licentia est: neque studere ne14 que odisse, set minume irasci decet: quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas ad15 pellatur. Equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse: set 35 plerique mortales postrema meminere, et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.

« IndietroContinua »