Immagini della pagina
PDF
ePub

citui, milites scribere praesidia undique accersere, arma tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc conmeatum adfatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea 4 patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus pa- 5 ratis conpositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxume quod advor10 sum divitias invictum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.

Set ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. 44 Albino pro consule iners inbellis, neque periculi neque 15 laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollici- 2 tudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae adcedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum 3 * tempus comitiorum mora inminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum adtingere quam maiorum disciplina milites laborare coëgisset. Ñam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, 4 postquam decreverat non egredi provincia, quantum tem25 poris aestivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat, nisi cum odos aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Set neque muniebantur, neque more 5 militari vigiliae deducebantur: uti cuique lubebat, ab signis aberat: lixae permixti cum militibus diu noctuque vagaban30 tur: et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus vino advectitio et aliis talibus, praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari: postremo quaecunque dici aut fingi queunt ignaviae luxu35 riaeque probra, in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius. Set in ea difficultate Metellum non minus quam in 45 rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse conperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moSALLUST.

5

2 deratum: namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium coctum cibum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut iumentum haberet: ceteris arte modum statuisse. Praeterea 5 transvorsis itineribus cotidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in agmine in primis modo modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes in- 10 3 cederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.

46 Interea lugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma factus, diffi- 15 dere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere 2 conatus est. Igitur legatos ad consulem cum subpliciis mittit, qui tantum modo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.

3 Set Metello iam antea experimentis cognitum erat genus 20 Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avi4 dum esse. Itaque legatos alium ab alio divorsos adgreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet uti Iugurtham maxume vivom, sin id parum procederet necatum sibi traderent: ceterum 25 5 palam, quae ex voluntate forent regi, nuntiari iubet. Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant: ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum 30 dare, conmeatum portare, postremo omnia quae imperaren6 tur facere. Neque Metellus idcirco minus, set pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum 7 temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item fun- 35 ditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo G. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et

praefectis cohortium dispertiverat, ut cum eis permixti velites, quocumque adcederent, equitatus hostium propulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia loco- 8 rum et militiae erat, ut absens an praesens, pacem an bel5 lum gerens pernitiosior esset in incerto haberetur.

Erat haut longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, 47 oppidum Numidarum, nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc consul 2 10 simul temptandi gratia si paterentur, et ob opportunitates loci praesidium inposuit: praeterea imperavit frumentum et alia quae bello usui forent conportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et conmeatu iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore. 15 Inter haec negotia Iugurtha inpensius modo legatos 3 subplicis mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, 4 consul inlectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem quam postulabat neque abnuere neque polliceri, et 20 inter eas moras promissa legatorum expectare. Iugurtha 48 ubi Metelli dicta cum factis conposuit ac se suis artibus temptari animum advortit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, 26 coactus rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur 2 explorato hostium itinere in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.

30 Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione 3 possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia [passuum] viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu: set ex eo medio quasi collis oriebatur, in inmensum pertingens, vestitus oleastro 35 ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. Media autem planities deserta 4 paenuria aquae praeter flumini propinqua loca: ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

49

Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata [suorum] acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret, ipse propior montem cum omni 2 equitatu et peditibus delectis suos conlocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum eis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint: ducem illis non animum mutatum: quae ab imperatore decuerint, om- 10 nia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum inperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli 3 melioribus manum consererent: proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerum- 15 4 narum initium fore: ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, conmonefacere benifici sui et eum ipsum aliis ostentare: postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio 5 modo excitare, cum interim Metellus, ignarus hostium 20 monte degrediens cum exercitu conspicatur, primo dubius quidnam insolita facies ostenderet nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati 6 dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi conmutatis ordinibus in dextero latere,quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, 30 sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit. 50 Set ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, P. Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris 35 antecaperet, existumans hostis crebro inpetu et transvorsis proeliis iter suum remoraturos et quoniam armis diffide2 rent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. Deinde ipse

[ocr errors]

25

pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.

At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos 3 5 praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus advorsariis receptui ac post munimento foret: dein repente signo dato hostis invadit. Numidae alii post- 4 remos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi 10 adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriundi aut conserundi manum copia erat: ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Roma- 5 15 norum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, set alius alio quam maxume divorsi. Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere ne- 6 quiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant: sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero con20 sueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat. Ceterum facies totius 51 negoti varia incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum ceperat ibi resistere ac pro25 pulsare: arma.tela, equi viri, hostes atque cives permixti, nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. Itaque 2 multum diei processerat, cum etiamtum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus 3 ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum 30 conducit, ordines restituit et cohortis legionarias quattuor advorsum pedites hostium conlocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare et hortari 4 milites ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo ce35 dentes tenderent: in armis omnia sita. Set ne lugurtha 5 quidem interca quietus erat: circumire hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia: subvenirc suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat eminus

« IndietroContinua »